Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Altera personarum classis quae in Tridentino capite excommunicatione percellitur, illa est, qua negat, valida esse matrimonia a filiis familias sine parentum consensu contracta, et parentes ea irrita aut valida efficere posse.

Duplex hinc sententia damnatur; una de facto, scilicet matrimonia a filiis familias inita sine parentum consensu irrita esse; alia de iure, scilicet, eiusmodi matrimonia parentes irrita aut valida reddere posse. Horum alterutrum qui affirmaret excommunicationem incurreret. Et quidem iure meritoque; impedimenta enim matrimonii constituere non ad parentes, non ad saeculares principes, sed tantum ad Ecclesiam pertinet: cum enim matrimonium christianum rite celebratum eo ipso Sacramentum sit, Sacramenta autem subsint unice Ecclesiae potestati, nemo in ea sese intromittere potest, aut debet. Hinc a Patribus Tridentinis etiam definitum fuit in Ecclesiae potestate esse impedimenta matrimonium dirimentia constituere, et causas matrimoniales ad iudices ecclesiasticos pertinere. Sess. XXIV. Can. 4. et 12.

De hoc pariter capite praeclare disserit Leo XIII in cit. Encyclica his verbis: Igitur cum matri> monium sit sua vi, sua natura, » sua sponte sacrum, consentaneum > est, ut regatur ac temperetur > non principum imperio, sed di» vina auctoritate Ecclesiae, quae > rerum sacrarum sola habet ma

»gisterium. Deinde consideranda Sacramenti dignitas est, cuius ac» cessione matrimonia christiano» rum evasere longe nobilissima. » De Sacramentis autem statuere el > praecipere, ita, ex voluntate Chri»sti, sola potest et debet Ecclesia, » ut absonum sit plane potestatis >> eius vel minimam partem ad gu» bernatores rei civilis velle esse >> translatam. Postremo magnum » pondus est, magna vis historiae, » qua luculenter docemur, potesta» tem legiferam et iudicialem, de » qua loquimur, libere constanter» que ab Ecclesia usurpari consue>> visse iis etiam temporibus, quan» do principes Reipublicae consen»tientes fuisse aut conniventes in > ea inepte et et stulte fingere

» tur. >>

Hac in re tamen advertendum est, Concilium Tridentinum utique illos excommunicasse qui docent matrimonia a filiis a familis contracta sine consensu parentum nulla esse, vel ea parentes invalidare, aut valida reddere posse; nihil autem definivisse circa potestatem quam gubernatores civiles sibi arrogarunt constituendi impedimenta matrimonium dirimentia. Si igitur contingat, ut saecularis princeps constituat nulla essa matrimonia a filiis contracta sine, vel contra parentum consensum, et theologus quidam affirmet, ea nulla esse ob impedimentum inductum a potestate civili, praesentem excommunicationem non incurreret, cum de re

agatur ab ea diversa, quam Tridentini Patres statuere.

Neque contraheret excommunicationem latam a Tridentinis Patribus Sess. XXIV de Reform. Matrimonii sive Can. IV, sive Canone XII; quorum primo dicunt: Si quis dixerit Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia, vel in iis constituendis errasse; a. s. In alio vero: Si quis dixerit, causas matrimoniales non spectare ad iudices ecclesiasticos; a.s. Etenim qui affirmat matrimonium aliquod nullum esse ob inductum a potestate civili impedimentum, doctrinam in Canonibus allatis propugnatam non negat, sed tantum affirmat, etiam a potestate civili posse impedimenta matrimonium dirimentia constitui; hanc autem doctrinam Ecclesia numquam definitivo iudicio reprobavit quamvis affirmarit, eam nec veram, nec tenendam esse, ut patet etiam ex cit. Encylica Leonis XIII.

CAPUT V.

De excommunicatione lata a Concilio Tridentino in raptores mulierum, eorumque complices.

Norunt Theologi omnes et Sacrorum Canonum Tractatores, non levibus quaestionibus eiusmodi materiam locum. praebere, quantum praesertim attinet ad extensionem raptus, quem alii presse interpretantur, alii latiori sensu sumunt.

Ne in incertum vagemur et plurimis obvolvamur quaestionibus nos Tridentini Decreti verbis pressius adhaerebimus, ita ut tantum pronuntiare velimus, quantum lex aperte pronuntiat.

Porro ita Tridentinum decretum legimus Sess. XXIV Cap. VI de Reformatione Matrimonii.

<Decernit Sancta Synodus, inter > raptorem et raptam, quamdiu > ipsa in potestate raptoris man> serit, nullum posse consistere > matrimonium. Quod si rapta a » raptore separata, et in loco tuto » et libero constituta, illum in vi> rum habere consenserit, eam » raptor in uxorem habeat; et ni> hilominus raptor ipse ac omnes » illi consilium, auxilium et favo> rem praebentes, sint ipso iure > excommunicati, ac perpetuo in> fames, omniumque dignitatum » incapaces; et si clerici fuerint, » de proprio gradu decidant. Te> neatur praeterea raptor mulierem > raptam, sive eam uxorem du» xerit, sive non duxerit, decenter > arbitrio iudicis dotare ».

Ut deprehendatur quinam raptus crimine Tridentinam excommunicationem incurrant, in quo raptus substantialiter consistat constabiliendum est.

Raptus itaque personarum duplici ex fine contingit, vel criminis, ut ex. gr. explendae libidinis causa, vel matrimonii ineundi, quod

nostrum est.

Primo modo Raptus est violenta

abductio virginis, vel alterius honestae foeminae solutae vel ligatae, libidinis exercendae gratia de loco in locum moraliter diversum.

Alio modo est: violenta abductio mulieris matrimonii ineundi causa; non virginis itaque aut solutae sed honestae, tantummodo, at cuiuslibet, etiam inhonestae, dummodo abducatur matrimonii ineundi causa; elenim et foeminae minus honestae, imo et meretrices possunt, et aliquando omnino respuunt matrimonia cum viris sibi non bene visis contrahere; attamen harum matrimonium sanctum est, libertate consequenter gaudere debet, ut matrimonia contracta cum honestissimis puellis. Concilii Tridentini patres insuper generice omnino loquuntur, nullamque exceptionem innuunt. At ubi lex non distinguit, nec nos distinguere debemus.

Attamen 1. abductio illa debet esse violenta, scilicet repugnante foemina; etenim rapi sine vi non potest: et Raptus non dicitur, ubi volens pro matrimonio abducitur. C. cum causam 6 de Raptoribus. Quare si puella consential, raptus non habetur, nec consequenter impedimentum, aut excommunicatio. Nemo enim rapit eum qui lubens volensque sequitur.

Violentia autem haec nedum physica est, sed moralis, si scilicet foemina, vel per preces importunas metui reverentiali coniunctas, non per solas preces, vel per metum gravem, vel fraude adhibita abducatur.

Primum docet Reiffenstuel lus Can. Univ. Tom. IV, tit. 1. n. 373:

ad raptum requiri aliquam violentiam, vel physicam... vel moralem per minas aut gravem metum; tum Roncaglia in sua Theologia morali universa his verbis: Et potest esse moralis (violentia) ut per preces importunas unitas metui reverentiali, seu per metum cadentem in constantem virum. Tum docent alii doctores praeclarissimi.

Attamen si precibus importunis nulla reverentia aut timor consocietur, illae satis non erunt ad raptus crimen constituendum; etenim preces, quamvis importunae, precum indolem non egrediuntur, neque per se violentiam important, imo excludunt cum indicent, utentes precibus importunis, alia media adhibere vel nolle vel non posse. Hinc vere Sanchez, Pirhing, aliisque praetermissis, De Iustis De dispensationibus matrimonialibus lib. II, cap. XVIII, n. 70 scribit: Nec dici raptum, quidquid alii contradicant; eo casu, quo solis importunis precibus, aut mercede aliqua abstrahatur (foemina), nisi huiusmodi preces tales essent, ut violentiae aequiparentur.

[ocr errors]

Quod vero fraudes adhibitae ad abducendam puellam matrimonii ineundi causa violentiae aequiparentur, constat ex sententia, quam tulit S. Congregatio Concilii in causa matrimonii anno 1864, quam ex Tom. 1. Actorum S. Sedis excribimus et in notam coniicimus,

ut lectores intelligant cuiusnam indolis fraudes intervenire debent quae violentiae aequiparentur (1).

Proposito itaque dubio: An constet de nullitate matrimonii in casu. Sacra Congregatio Concilii,

(1) Pag. 15. Etsi Caia nxor Titii e maritali domo legitime expulsa fuisset, concessum tamen eidem fuerat, ut filii qui sub potestate Titii manserant, matrem suam invisere interdum possent. Hac circumstantia abusa est mater, ut filiam suam Agnetem sequenti ratione proderet.

Cum enim nubilis Agnes in paterna demo degeret in civitate A. et conversandi causa ad quamdam frequentatam domum interdum accederet, contigit ut vir quidam Sempronius iam viduus amore Agnetis corriperetur. Tum Titius adolescentulae pater, tum ipsa adolescentula Agnes, Sempronii instantiis ad conciliandas nuptias porrectis, non semel restiterunt; donec Sempronius hanc legitimam viam sibi praeclusam praesentiens, aliam, prorsus inauditam, sibi aperiendam curavit.

Sane (prouti ex actis eruimus) cum Caia Agnetis mater in quadam ora maritima B. ad balnea ratione valetudinis degeret, et Titius Agnetis Pater, eodem tempore, ratione sui officii discessisset e sua civitate A., Agnes cum famula educatrice aliaque sorore iuniori eumdem locum B. petiit, suamque matrem invisit in publico diversorio habitantem. Mansit ibidem Agnes nonnullis diebus, donec mater praetextu melioris habitationis, ficto animo, filiae suasit se conduxisse commodiorem domum eadem in terra, ad quam semet paratam exhibuit ducendi Agnetem. Reapse Caia mater simul cum praedicta educatrice duxerunt Agnetem in quamdam remotiorem domum, quam ingressae, prius Caia, deinde educatrix aliquas causas abeundi praetexentes, discesserunt, sola ibi relicta, veluti in propria domo, Agnete. Cum ita res se haberet, ex improviso prodiit Sempronius, qui exterrefactae tunc Agneti patefecit, eam in sua domo et potestate reperiri. Coacta fuit Agnes in ea remota Sempronii domo manere per partem diei et integram sequentem noctem, in qua, ut ipsa deposuit, et clamavit et fugam tentavit inutiliter.

Sequenti die, tarda licet hora, rediit educatrix, cui Agnes promptam manifestavit voluntatem, eadem ipsa die, paternam domum redeundi. At mater (quae ex condicto cum Sempronio agere satis apparebat) antequam filia discederet, una cum educatrice exterritae adhuc puellae suaserunt, ne domum patris repeteret, ut paternam iram, propter ea quae acciderant declinaret; sed potius ad aliquod publicum diversorium in eadem civitate A. se conferret, ut ibi opportunius deliberaretur quid post haec esset agendum.

Itaque importunae suasioni matris et educatricis Agnes paruit, et eodem die Agnes et educatrix viae sese commiserunt ut redirent in suam civitatem A. Verum cum ad stationem quamdam devenerunt, en comparet iterum Sempronius, qui eumdem currum (vagone) ingreditur ubi Agnes considebat, quae tanto horrore praesentia Sempronii perculsa est, tantosque clamores extulit, ut curruum gubernator intervenerit, indixeritque Sempronio, ut ab eo recederet. Quod quidem deinde praestitit Sempronius, suadente altero viro C, qui eodem in curru considebat, quique Sempronii partes egit.

Itaque Agnes pervenit ad Diversorium publicum D in sua civitate ex suasione viri C, nec non educatricis quae particeps erat consiliorum Sempronii.

Haec porro sunt adiuncta quae in hoc diversorio contigerunt. Cubiculum assignatum fuit Agneti, studio .educatricis, ad quod nonnisi per ipsius educatricis cused biculum, dabatur accessus; et fenestras habebat quae non viam publicam,

causa discussa die 25 Iunii 1864, censuit matrimonium esse irritum, respondendo ad propositum dubium affirmative; quae sententia fuit iterum confirmata die 27 Augusti eiusdem anni.

Ex qua sententia cl. Avanzini sequentia deduxit corollaria.

1. Perinde esse rapere vi puellam e propria domo, ac dolo eam circumvenire ut in manus meditantis rapinam insĉia deveniat.

2. Imo perinde esse videtur rapere puellam e propria domo, ac fraudibus eam circumvenire ne ad suam redeat domum, posteaquam libere exiverit.

3. Neque interest si puella his fraudibus consentiat. (1) Consensus enim fraudibus extortus, apertae violentiae aequiparatur.

Manifestum autem esse putamus etiam ex iis quae supra disputavimus, idem esse, seu raptum con

atrium tantummodo introrsum respiciebant. Quare nullus exeundi aditus puellae patebat sine educatricis venia, quae tam caute tamque arcte eam custodiebat, at quoties domo exiret, toties cubiculum clavibus obseraret et firmaret.

Mansit Agnes tres hebdomadas eo in diversorio, quo tempore bis exiit constanter tamen ab educatrice concomitata, primo cum ad Confessarium accessit, secundo ad quemdam Advocatum consulendum. Hic tamen secundus exitus firmiter ab educatrice Agneti prohibebatur. Quare ita altercare et clamare coeperunt, ut diversorii famuli adfuerint, quorum auxilio Agnes egredi potuit. Adiit autem Iuris consultum non procul a diversorio commorantem (comitante educatrice) eidemque conditionem suam aperuit, ac expostulavit quid sibi agendum esse putaret. Iuris ille consultus, nullum aliud huic malo superesse respondit remedium, praeter matrimonium, et ad Titium Agnetis patrem epistolium misit, quo rerum eventu narrato, matrimonium necessarium esse concludebat. Titius indignatus, numquam ad filiam accessit, neque ab ea aspici deinde passus est; tamen re perpensa ex se, et ex aliorum consilio, licet invitus in filiae matrimonium cum Sempronio consensit, et quidem ex ea ratione, quia videbatur actum esse de filiae suae fortuna. Fama enim de hoc facto late diffusa erat, et opera ipsius Sempronii, uti asserebatur, publicae ephemerides facti notitiam evulgarunt.

Manens itaque Agnes in eo publico Diversorio, ex quo bis tantum exierat, sub praedominio educatricis, ex cura et mandato Sempronii, et animadvertens sibi tantummodo, manere electionem inter monasterium et matrimonium cum Sempronio, hoc tandem praetulit, quia religiosa vocatione se carere sentiebat.

Quare omnibus paratis, tandem exiit Agnes ad matrimonium celebrandum, quod ita initum fuit, ipso testante parocho, ut non nuptiae sed potius funus peragi videretur. Agnes tristis externa consensus signa praestitit, eiusque pater qui filiam suam in hoc etiam actu neque aspicere dignatus est, pene stupens actum ipsum, more illius regionis, obsignavit.

At post quatuor plus minus annos, Agnes monasterium ingressa est; Sempronius divortium postulaverit et obtinuerit; Agnes vero coram curia Ecclesiastica institerit pro declaratione nullitatis matrimonii, quae lata fuit, causa accurate discussa, die et anno supradictis.

(1) Dum haec intulit cl. Avanzini, respexit certe ad primum corollarium, quo puellam insciam proclamaverat. Si enim puella animadverteret ad quod fraudes

« ÖncekiDevam »