Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sistere, quamvis raptor non per seipsum, sed alio mediante, foeminam matrimonii ineundi causa rapiat; qui enim per alium facit per seipsum facere videtur: si quis tamen foeminam vel rapiat, vel rapi mandet non pro se, sed pro alio, quamvis Tridentini poenas incurrat, tamen inter raptorem et raptam matrimonium consisteret, cum Tridentini Patres illud diremerint inter raptorem pro se et raptam, non autem inter rapientem. pro alio et raptam; hic enim cum pro alio rapuerit, non rapuit matrimonii ineundi causa. Optime hinc scribit Schmalzgrueber loc. cit. n. 20. « Quamvis perinde sit, sive. » quis rapuerit foeminam, quam » vult ducere, per seipsum, sive > per alium ipso consentiente, vel > mandante, ad impedimentum » hoc incurrendum tamen neces

» sarium est, ut rapuerit pro se; > nam qui pro in alio rapuit, licet >> tanquam fautor incurrat excom>municationem, et ceteras poenas, » valide tamen cum ea muliere, » etiam non separata, si velit, inire » matrimonium potest; quia inva> liditas matrimonii solum infertur » contra rapientem pro se, non > contra rapientem pro altero. >

Ut igitur raptores, qui primo loco excommunicantur, excommunicationem hanc incurrant, mulierem rapere debent, ipsa contradicente, ideoque violentia adhibita, vel gravi timore incusso, idque matrimonii ineundi causa.

Ideoque illorum sententia excludenda est, qui affirmant, hanc excommunicationem poenasque adnexas et ab iis incurri qui non mulierem,sed virum rapiunt et abducunt, tum quia finis legis idem

et machinationes tendant, ut scilicet potestati raptoris submittatur; attamen libere et voluntarie consentiat, fraudesque sequatur dum eas depellere et vincere potest et tenetur, non putamus hoc in casu raptum intercedere, nec fraudes apertae violentiae aequipollere; vult enim voluntarie quis aliquid, cum illud animo advertit, et tamen sequitur et amplectitur, cum possit respuere; neque in casu potest decepta aut seducta malis artibus et fraudibus dici. Agnes profecto matris et educatricis fraudes non praevidit, ut ex causa patet; easque cum praevidit, eliminare non potuit ideoque veram violentiam passa est.

Corollarium itaque tertium ab doctissimo Avanzini illatum ita nobis temperandum esse videtur: Neque interest si puella his fraudibus consentiat, dummodo earum scopum et finem non praevideat et intelligat; prorsus ut in Agnete contigit. Sin minus corollarium illud, prout iacet, nimis generale est, quodque ex praemissis et disputatis sequi ad unguem non videtur; patet enim magis. Neque his opponi ea nobis videntur quae vir clarissimus disputat appendice II, pag. 54. De cetero nos loquimur de iis quae pertinent ad substantiam raptus, neque aliquid proferimus circa valorem matrimonii post raptum initi, cum in ea sententia versemur, posse dari raptum aliquo modo voluntarium, quin eo existente matrimonium valide contrahi possit. De qua re videatur Avanzini Tomo et Appendice cit.

est, scilicet matrimonii libertatem tueri, tum quia genus masculinum foemineum complectatur.

Elenim lex Tridentina loquitur evidentissime de raptore et rapta; de raptore qui raptam in uxorem habere velit; de raptore qui teneatur mulierem raptam arbitrio iudicis decenter dotare; ergo loquitur de duabus personis, quarum una sit masculini sexus, altera fceminini; prima vero rapiat alteram et alio abducat; in lege autem apertissima interpretatio locum non habet.

Neque ad illam sententiam amplectendam fine, seu motivo legis adducimur; etenim, primo, lex odiosa non est extendenda de casu in casum neque ob paritatem rationis; secundo, raro admodum contingit ut viri rapiantur; leges autem conduntur. de iis quae frequenter accidunt; tertio, quia non quilibet finis sub lege odiosa comprehenditur, sed ille tantum qui a Legislatore intenditur, quique verbis legis latae circumscribitur, sin minus lex odiosa et extenderetur de casu in casum, et vix a favorabili distingueretur; at mentem

Patrum Tridentinorum fuisse raptum mulierum tantummodo impedire ex eo constat quod ipsi de raptu, in praesenti casu sensu et modo obvio loquuti sunt; raptus autem in praesenti casu communiter intelligitur et est: violenta abductio mulieris matrimonii ineundi causa.

Qua de causa Tridentini Patres de viri raptu nec locuti intelliguntur; at absonum est, sub lata lege comprehendere casum velle, quem non comprehendisse legislatores deprehenduntur. Demum doctissimorum Theologorum et Canonistarum hanc esse sententiam omnes norunt, ita ut piaculum sit ab ea recedere.

2. Excludenda pariter illorum sententia videtur, qui latae excommunicationi subiiciunt illos etiam viros, qui mulierem non rapiunt, nec ad alium locum abducunt, sed eam domi suae commorantem obsident ne alio abire possit, vel eam viri domum qualibet ex causa, ex. gr. urbanitatis, adeuntem detinent, ita ut ad proprios lares remeare non possit. (1)

Etenim in citatis casibus deest

(1) Primam sententiam alias inter defendit Clericati Decisiones Sacramentales, lib. VI, Decis. 33, n. 20 hac motus ratione: Quia mulier quae obsidetur domi, amittit suam libertatem, patitur violentiam, et censetur esse in manu eius, » cuius satellites aut sicarii domum obsident; idcirco donec ab illa obsessione non » liberetur, non potest valide matrimonium contrahere cum illo, a quo obsidetur. » Aliam Sententiam vero defendit Billuart Tractatus de temperantia, diss. VI, art. IV, § II, dic. 1°. « Existimo verba Concilii posse etiam sano sensu intelligi » de violentia illata absque abductione de loco in locum; et nullus dubitat, quin sit raptus dirimens matrimonium, si quis v. g. puellam peregrinantem, aut extra domum paternam existentem, vi detineret in loco ubi illa occurrisset, causa con

raptus proprie dictus, scilicet violenta mulieris abductio, ideoque ipsa necessaria conditio a legislatore apposita ut incurrantur poenae contra raptores constitutae; hi casus insuper raro admodum accidunt; demum in superiori casu rationes expositae hunc pariter excludunt. Neque observare praetermittimus Doctores praestantissimos utramque sententiam repudiare. Ut unum vel alium allegemus, Ferraris V. Matrimonium Art. VI. n. 125 scribit: << Raptus ut sit impedimentum diri» mens requiritur traductio foeminae de loco ad locum; si enim » quis virginem repertam in domo » patris, aut in alia domo non edu

cit de ea domo, sed illam ibi » opprimit, aut trahit de uno cu» biculo ad aliud, ut ibi illam » commodius violet, non incurrit. >> impedimentum raptus ». Pro suaque sententia novem ad minus citat doctores.

Idipsum docet Roncaglia Universa moralis Theologia, Tom. II. p. 171. Edit. 1760 R. II. « Cum simus » in odiosis, dicendum est prae>> fatas poenas non habere locum >> ubi non interveniat rigorosus » raptus de quo loquitur Triden>tinum ». At supra Q. 1. scripserat:<< Haec autem violentia in» ferri debet, ut foemina a loco » in quo est, abducatur in alium,

>> in quo sit sub viri potestate; » neque enim violentiam pati di» ceretur, dum ita abduceretur, > ut adhuc esset in sua libertate ». Quae ratio pro primo saltem casu solida invenitur.

Reiffenstuel Ius Can. univ. lib. V. tit. XVII, § 1. « Si foeminal non saltem ab una domo v. g. paterna ad aliam, sed ab uno dumtaxat cubiculo ad aliud eiusdem domus, vel a loco patenti ad secretum, rapitur, proprie raptus non est ». Non negamus utique, hoc in loco auctorem loqui de raptu explendae libidinis causa; at nullum discrimen ponit relate ad causam contrahendi matrimonii, ut patet ex iis quae disserit n. 10.

Demum, ut alios praetereamus, S. Alphonsus Theol. Mor. lib. VI, n. 1107: Requiritur ut mulier » rapta abducatur de loco ad lo» cum... vel etiam de domo in » domum per aliquos inde passus > distantem. Unde non sufficit ut » mulier transferatur de cubiculo > in cubiculum eiusdem domus... » Sufficit vero, si transferatur in >> locum separatum, in quo illa sit » sub potestate viri, quamvis ibi » cum illo rem non habeat ». Eadem vero habentur habentur apud Schmalzgrueber Tom. V. Tit. XVII.

n. 9.

Ex quibus patere arbitramur ab

» trahendi cum illa matrimonii, etiamsi dum cessante vi sponte consentiret, nisi » posita extra potestatem detinentis; huic enim violentae detentioni congruunt " verba Concilii naturali sensu intellecta. "

ductionem de loco in locum esse conditionem necessariam, ad hoc ut raptus crimen constituatur.

Neque auctoritatis argumento opponitur ratio ex fine legis petita, ex libertate matrimonii scilicet, quam per latam legem Tridentini patres tueri voluerunt. Etenim, ut iam observavimus, non quemlibet finem quo matrimonii libertas offenditur Tridentini Patres sub lege comprehendere voluerunt, sed illum qui offenditur per raptum. Nonne ex. gr. pater puellae offenderet libertatem matrimonii, si violentia adhibita filiam, inscio sponso, domum sponsi adduceret, et sponsus occasione arrepta, eam domi suae concluderet et retineret? Attamen nemo dixerit patrem aut sponsum raptorem esse, vel alterutrum aut utrumque Tridentini poenas incurrere.

3. Ex lato pariter a Tridentinis patribus decreto aperte deducitur, excludendos esse ab incurrenda excommunicatione illos qui vim non puellae, sed eius parentibus inferunt; lex enim est de violentia illata foeminae, de eiusque raplu, non vero de violentia aliis quibuscumque illata. Hinc si postquam raptor violenter domo parentes abduxerit, puella lubens volensque raptorem sequatur, raptus crimen non interesse censetur. « Si puella » volens et consentiens abducatur, > praeclare scribit Ferraris V. ma» trimonium n. 115, quamvis sint » inviti et reclament parentes, seu

» tutores, non oritur impedimen» tum raptus ». Et citatis ad minus decem et octo doctoribus prosequitur: « Et ratio est, quia Tri>> dentinum praecise intendit cavere » ne laedatur libertas matrimonii, » quae utique non laeditur, si » puella libere consentiens abdu» catur, quamvis violentiam seu » vim patiantur parentes, vel in» viti reclament, cum libertas puel

lae nubere volentis non depen» deat a voluntate parentum, et va» lidissimum sit matrimonium con» tra eorum voluntatem ab ipsa >> contractum, ut decrevit ipsum » Concilium Tridentinum Sess. » XXIV. De Reformat. Matrim.

cap. 1, anathematizando contra» rium sentientes, ibi: Eos sancta » Synodus anathemate damnat... » qui falso affirmant matrimonia a » filiis familias sine consensu pa» rentum contracta irrita esse, et » parentes ea rata vel irrita fa» cere posse. Tum quia Tridentinum > statuit impedimentum raptus ces» sare si foemina rapta sit separata » a raptore, et in loco tuto con>stituta, sive restituatur paren» tibus, sive non; et ideo etiam » cap. Cum causam 6 de Rapto» ribus Lucius III statuit ut se» quitur: Iste raptor dici non de» bet, cum habuerit mulieris as» sensum, et prius eam desponsa» verit quam cognoverit, licet pa» rentes reclament, a quibus eam » dicitur rapuisse. Haec autem ar» gumenta peremptoria videntur ».

4. Ruit pariter illorum sententia, qui propugnant poenas a Tridentinis patribus indictas ab iis etiam raptoribus incurri qui nedum violentia adhibita rapiunt, sed etiam seductione. Etenim tridentina lex loquitur tantum de raptu, quo laeditur matrimonii libertas, ideoque de raptu qui violentiam importet et repugnantiam ex parte mulieris raptae; in seductione autem nulla datur violentia, et mulier sciens volensque raptorem sequitur; raptus consequenter locum non habet.

Attamen respectu ad valorem ad valorem matrimonii ineundi optima nobis videtur distinctio adhibita ab doctis Scriptoribus de la Nouvelle Revue Théologique Tom. 12 pag. 393 n. XV; perpendendum scilicet sedulo esse, an mulier rapta simpliciter ad raptum assensum praestiterit, nihil de futuro matrimonio ineundo cogitans et decernens; aut ideo se rapi permiserit volueritque, ut matrimonium contrahere posset. In primo casu praesumi non potest neque debet eam voluisse matrimonium inire; ideoque usque dum sub raptoris potestate maneat, libertate gaudere necessaria ad matrimonium ineundum censenda non est; in alio casu autem eiusmodi defectus supponi nequit; cum prorsus ineundi matrimonii causa se rapi permiserit, volueritque.

Et eiusmodi criterio varii circa impedimentum raptus casus diguo

[ocr errors]

sci et dirimi possunt, tum percipi sensus variarum resolutionem S. C. Concilii, quae prima fronte contrariae inter se videntur. Attamen consensus in raptum, matrimonii ineundi causa, ex parte mulieris evidenter probari debet; cum enim per se violentiam importet, evidenti argumento haec excludenda est, et libertas et omnimoda voluntas asserenda. Probationes eiusmodi desumi possunt, ex. gr., ex sponsalibus quae praecesserint, et ex explicito consensu matrimonii ineundi utrimque antecedenter libere manifestato.

5. Demum illorum sententiam excludimus, qui affirmant hanc excommunicationem et ab iis viris incurri, qui non matrimonii ineundi, sed explendae libidinis causa mulierem rapiunt, iis fulti rationibus quod et Concilium generice loquatur, et Legislatio anterior praedictum casum comprehenderit, et quod latis poenis etiam viri ecclesiastici submittantur, cum quibus, si in sacris sint, matrimonium consistere non potest, sed sola libidinis explendae ratio.

Etenim 1. ex contextu Capitis Tridentini patet, in eo de raptu sermonem esse relate ad matrimonium ineundum, et ad huius libertatem servandam; eius igitur verba non ita sunt generalia, ut ad alias raptus causas applicari debeant, in quibus nulla sit matrimonii ratio. Ex quo corruit pariter secundum argumentum; quaecumque enim

« ÖncekiDevam »