Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et actionibus, usurpatione scilicet iurisdictionum, bonorum, censuum, iurium etiam pheudaliun et emphyteuticorum, fructuum, emolumentorum, et obventionum quarumlibet alicuius Ecclesiae, cuiusvis saecularis beneficii, Montium pietatis, aliorumque piorum locorum, quae quomodo a privatis personis admitti et ad finem perduci possint, prorsus non videmus; cum haec omnia et sub legum vigentium custodia degant, et domini atque administratores existant, qui certe rebus suis et Ecclesiae conservandis invigilant, neque patiuntur, nisi complices sint, ut ab aliquo ipsis videntibus (nam usurpatio factum publicum indigigitat) bonis concreditis spolientur.

Id vero ex ipsis adversariis percipimus, qui ut usurpationem Tridentini Capitis ad privatas etiam personas extendant, eam improprio sensu accipiunt, pro qualibet scilicet actione iniusta qua quis bona praedictorum locorum invadit et surripit. Ita Bonacina. At nemo obliviscatur, in lege odiosa verba esse stricto sensu interpretanda; nemo obliviscatur quod si sensu a Bonacina accepto usurpationem, de qua in Tridentino capite, sumamus, haec actio extendenda est ad quodlibet furtum grave, quod sub usurpatione comprehendi posse difficillimae probationis est, ut infra videbimus.

Quid autem? Num ne et ceterae

nit. Saeculares principes enim leges iniquissimas ferunt contra Ecclesiastica iura; at nova iura quae saeculares principes statuunt, per privatas personas exercent; non enim ipsi munia episcopalia aut paroecialia gerunt.

Difficultati tamen occurrendum esse decernimus. Nonne et Presbyter et Episcopus vi populari suffulti possent legitimos pastores depellere, et eorum iurisdictionem, bona, redditus sibi usurpare?

Quamvis id contingere posse arbitremur, relate ad expulsionem legitimorum pastorum, Parochorum praesertim, difficillimum tamen putamus intrusos sese in usurpata iurisdictione, sine publica auctoritate conservare posse, multo minus bona et redditus sibi arrogare; requiritur enim, ut plurimum, regium placitum. In statibus autem solide constitutis eiusmodi usurpationes non committuntur sine gubernii venia et consensu; qua sine si admittantur, illico finem habent. Vis insuper popularis nonne est vis publica?

Attamen non videtur Pius Papa IX usurpationes eiusmodi quae perdurare non possunt, et raro admodum contingunt, voluisse in cit. Cap. XI excommunicatione plectere; sed usurpationes, si ita loqui fas est, authenticas, quae scilicet cum potestate committuntur; quod nedum ex iis quae diximus patet, sed etiam ex verbo sequestrantes; nulla enim privata persona iurisdictiones et bona ecclesiastica sequestrare potest, cum ad sequestrum, nisi sit voluntarium, de quo in Cap. nostro sermo non est, requiratur sententia iudicis. His autem addenda sunt argumenta quae infra ex Declaratione quadam Supremae Inquisitionis desumemus.

Dabunt lectores veniam si in hisce prolixius fortasse eos detinuerimus. At agitur de excommunicatione, quae nemini, sine certo et evidenti argumento, imponenda est. At in Piano Capite agi de usurpationibus privatis, ni falsum omnino, saltem admodum dubium esse arbitramur. At in dubio quod minimum sequendum esse norunt universi.

actiones quae in Tridentino Capite excommunicatione plectuntur, sunt auctoritativae et potentiales?

Nobis non ita videtur, et haec lectorum nostrorum consideranda subicimus.

1o. Tridentini Patres complectuntur quaslibet personas sive ecclesiasticas, sive saeculares. Si quem Clericorum, vel laicorum, quacumque is dignitate, etiam imperiali aut regali, praefulgeat. Quae verba generalia prorsus sunt; et comprehendunt. quaslibet personas. Ad quod melius intelligendum animadvertatur, dignitatem attribui tantum laicis hominibus, non Clericis. Ergo cum sub Clericorum nomine veniant praesertim inferiores Clerici, de his etiam Tridentini Patres loquuti censendi sunt; atque idipsum sentiendum de laicis, quos inter comprehendi debent etiam Reges et Imperatores, qui relate ad poenas non censentur sub lege comprehendi nisi exprimantur; ita ut locutio Tridentina huic aequipolleat: Si quem laicorum, etc., fuerit is etiam in imperiali aut regali dignitate constitutus; comprehendit ergo etiam privatas personas.

2o. Si Clerici aut laici, de quibus Patres Tridentini loquuntur, sunt tantum personae in dignitate constitutae, etiam patronus Ecclesiae, de quo infra loquuntur, erit persona in dignitate constituta. At hic potest esse Clericus vel laicus; Clerici autem certo certius sunt etiam privatae personae, ut dixi

mus; atque idipsum de laicis dicatur. Ergo patronus huiusmodi potest esse etiam privata persona. Quomodo autem probaretur, patronum Ecclesiae esse personam in dignitate constitutam, seu auctoritate publica praeditam? Non ex verbis Capitis, ut patet; sed neque ex facto, cum non paucae privatae personae, quamvis plerumque insignes, sint Ecclesiarum patronae.

3°. Excommunicationem incurrunt etiam illi, ad quos bona Ecclesiae pervenerint quomodocumque, etiam ex donatione suppositae personae. At sub eiusmodi censu comprehendi tantum Reges et Imperatores difficillime intelligitur.

4°. Ex relato Supremae Inquisitionis decreto, qui emunt bona ecclesiastica ab usurpatoribus incidunt in Tridentinam excommunicationem. Etenim, prosequuntur Inquisitores supremi, praescindendo a quaestione, an supradicta emptio aliquo modo attingatur a Constitutionis Apostolicae Sedis Articulo XI, nulli dubium esse potest, quin comprehendatur a clarissima dispositione Capitis XI De Reformatione Sess. XXII Concilii Tri

dentini.

At si actiones quae in Tridentino Capite excommunicatione percelluntur essent omnes auctoritativae et potentiales, privatae personae ementes bona ecclesiastica ab usurpatoribus, scilicet a supremis principibus usurpata, hanc excommunicationem non incurrerent.

5. Pius Papa IX in Allocutione habita die 25 Juiii an. 1873 (1) aperte affirmat, emptores bonorum ecclesiasticorum incurrere hanc Tridentinam censuram. «Omnino com» pellimur, inquit, ab officio vindi» candi Ecclesiae iura, a studio » praemonendi incautos, ab ipsa » caritate erga sontes, elata voce > nunciare iis omnibus, qui prae> dictam legem proponere, proba>> re, sancire non extimuerunt; nec » non mandantibus, fautoribus, con»sultoribus, adhaerentibus, execu>> toribus, bonorumque ecclesiasti>> corum emptoribus, non solum » irritum esse, cassum et nullum » quidquid hac in re egerint, aut » sint facturi, sed universos maiori > excommnnicationi, aliisque cen>> suris et poenis ecclesiasticis, iu>> xta sacros canones, Apostolicas >> Constitutiones, et generalium » Conciliorum, Tridentini praeser» tim decreta, inflictis obstringi, » severissimam incurrere divinam >> ultionem, et in aperto versari » aeternae damnationis periculo. »

At nullum aliud Caput in Tridentino Concilio latum novimus, quo emptores bonorum ecclesiasticorum excommunicatione obstringuntur, nisi praesens quod expendimus. At emptores sunt praesertim privatae personae; horum igitur actio ex Tridentino Capite non est excludenda.

Exinde vero inferendum esse

(1) Acta S. Sedis Tom. VII.

censemus, in Tridentino Capite et esse actiones auctoritativas et potentiales quae excommunicatione mulctantur, et esse etiam privatas; has autem esse, ex subiecta materia, et actionis ipsius qualitate dignoscendas. Ita, ut rem declaremus, usurpatio iurisdictionum 'et iurium pheudalium, emphyteuticorum; bonorum Montium pietatis, et bonorum ecclesiasticorum stabilium, domorum ex. gr. agrorum, fructuum etc., est potentialis et auctoritativa, ut probavimus: Sicut proprio sensu actio auctoritativa est impedire quominus fructus et obventiones ecclesiasticae ab iis percipiantur ad quos de iure pertinent; ad id enim requiritur auctoritas et potestas; etenim sine hac impedimentum personarum particularium, si quod daretur, publica potestate invocata, illico cessaret. Atque de cetero inter usurpatores invasores et in proprios usus convertentes etiam imperatores et Reges recenseantur, ut inde intelligamus, aliquas saltem ex vetitis actionibus auctoritative et potentialiter procedere. Quamvis etiam omnes; etsi enim privatae personae quae Regis exigunt auctoritatem potentiamque exequi non possint; hic optime exequi potest quae a privatis personis possunt admitti. At illae quaenam erunt aliae nisi, quae vel tantum a supremis principibus, vel sine eorum auctoritate committi

non possunt? Eiusmodi igitur criterio in Tridentino Capite actiones vetitae secernendae nobis videntur. Ut quae sine principum supremorum auctoritate committi non possunt auctoritativae sint et censeri debeant; ceterae quae etiam a privatis personis peragi possunt, utpote ad quas explendas vel auctoritas suprema non requiratur, vel ea eludi facile possit, privatae censendae sint. Ita conversio bonorum mobilium, ex. gr. pecuniae, frumenti, fructuum, et etiam obventionum, saltem aliquarum, in proprios usus perfici potest etiam a personis privatis; pariter ad privalas personas bona ecclesiastica ex donatione suppositae personae pervenire possunt, vel quomodocumque; qua de causa etiam emptione, quo titulo, nostro saltem iudicio, emptio bonorum ecclesiasticorum sub Tridentino Capite comprehenditur, cum adverbium illud quomodocumque includat quodlibet factum, quo bona ecclesiastica ad aliorum manus pervenire possunt.

Hinc non absolute, sed sub aliquo tantum respectu, repudianda est sententia cl. Commentatoris Reatini, qui Comment. pag. 56, Nota 40, Edit. 3. 1880, affirmat, << hoc decretum, non ad quascum

"

» que occupationes, sed ad aucto» ritativas et potentiales pertine» re. » De Luca Ad Trident. hunc tit. Discept. 23., etenim nonnullae velitarum actionum auctoritative et potentialiter procedere prorsus debent, cum a privatis personis perfici non possint; at non omnes, ut supra diximus.

Omnino autem sequimur cl. Commentatorem in iis quae subdit, non quamlibet scilicet bonorum ecclesiasticorum in proprios usus conversionem, aut iniustam acceptionem excommunicatione plecti. «Se»cus, inquit, et quidem recte, și » quisquis rem quamlibet, vel mo> dium frumenti, aut amphoram » olei, quocumque modo in suos >> usus convertit; v. c. conductor' » qui mercedem non solvit, com

modatarius, depositarius qui rem > non restituit, quisquis sibi arbo» rem succidit, finitimus qui limi»tes agrorum ingreditur, vel in » confinio aedificium ponit, excom>municationem incurrit, necesse > erit excommunicationibus Eccle» siam repleri, quod a mente Tri» dentini videtur alienum pror» sus (1). Proinde decretum hoc » nec eos tenet qui decimas sub» trahunt vel impediunt, quod pla» ne decretorium est (2).

(1) Sess. XXV, Cap. III De Reform. « Quamvis excommunicationis gladius nervus sit ecclesiasticae disciplinae, et ad continendos in officio populos valde salutaris, sobrie tamen magnaque circumspectione exercendus est, cum experien» tia doceat, si temere aut levibus ex rebus incutiatur, magis contemni quam formidari, et perniciem potius parere quam salutem. »

(2) Etenim Tridentina excommunicatio in non solventes, aut decimas solvere

[ocr errors]

» Quid quod usus huius decreti » in Curia Romana nimium rarus » est? Quin haec damnat: inferio> rum. facilem abusum dum etiam » contra privatos debitores qui ex » aliqua praetensione decimas, vel » canones, livellos, aliasque prae> stationes statutis temporibus non » solvunt, ad has poenas procedunt; » sive contra eos qui ex privatis iu> ribus ac praetensionibus aliqua » possideant bona, quae ad Eccle»sias, vel pia loca spectare prae» tendatur. »

Quae tamen postrema, quae ex De Luca Loc. cit. observat vir praestantissimus, ad rem facere non videntur, cum agatur et de debitoribus qui statutis temporibus, quamvis ex praetensione aliqua, non solvunt, ideoque in solvendo moras' nectentibus; non igitur de iis qui solvere nolunt, ut deinde ecclesiae redditus in proprios usus convertant; et de iis qui ex privatis iuribus ea bona sibi sumpserunt, quae praetendantur ad Eccle

siam vel pia loca pertinere; si autem, ex praetensione, ergo non ex certo iure; ergo de bonis super quibus dubium est, an certo ad Ecclesiam pertineant.

Attamen cum usus huius decreti in Curia Romana nimium rarus sit, et e contra conversio illicita bonorum ecclesiasticorum, praesertim fructuum, in proprios usus, valde frequens, exinde dignoscimus non quaslibet huiusmodi actiones ex Tridentino Capite excommunicatione mulctari, sed eas tantum, quae, ut ita loquamur, specialem indolem habeant, ob apertam iniquitatem, iniustitiam, violentiam, fraudem, animique contra Ecclesiam perversitatem, aut praetensionem qua quis putet iura et bona Ecclesiae ad se spectare, quae omnia ex lectione Capitis perbelle intelliguntur. Etenim Tridentini Patres utuntur à principio verbis solemnibus. Si quem Clericorum aut laicorum in tantum malorum omnium radix cupiditas occupa

impedientes est, non latae, sed ferendae sententiae, ut constat ex Sess. XXV, Cap. XII de Reform. «Non sunt ferendi qui variis artibus decimas Ecclesiis ob» venientes subtrahere moliuntur, aut qui ab aliis solvendas temere occupant, et " in rem suam vertunt, cum decimarum solutio debita sit Deo, et qui eas dare » noluerint, aut dantes impediant, res alienas invadunt. Praecipit igitur S. Syno» dus omnibus cuiuscumque gradus aut conditionis sint, ad quos decimarum solutio » spectat, ut eas, ad quas de iure tenentur, in posterum cathedrali aut quibuscumque aliis Ecclesiis vel personis quibus legitime debentur, integre persolvant. » Qui vero eas aut subtrahunt aut impediunt, excommunicentur, nec ab hoc cri» mine nisi plena restitutione sequuta absolvantur.» Cum itaque excommunicatio Sess. XII, Cap. XI de qua agimus sit latae sententiae, evidentissimum est, hoc in Capite non comprehendi subtrahentes, aut non solventes, aut impedientes decimarum solutionem, easque in rem suam convertentes. Ergo non quaelibet conversio bonorum ecclesiasticorum in proprios usus excommunicatione mulctatur in Tridentino Capite.

« ÖncekiDevam »