Sayfadaki görseller
PDF
ePub

verit; quae hyperbolica videntur, si aptentur ad quaslibet illicitas conversiones bonorum ecclesiasticorum in proprios usus, atque ad eas actiones quas supra recensuit Commentator Reatinus; deinde non minus solemniter loquuntur de variis bonis, iuribus, et iurisdictionibus, quas Clerici vel laici et usurpant et in proprios usus convertunt; quorum nonnulla a privatis personis vix aut ne vix quidem in proprios usus converti possunt; demum loquuntur de horum bonorum usurpatione et in proprios usus conversione, per se vel alios, vi vel timore incusso, seu etiam per suppositas personas laicorum aut Clericorum, seu quacumque arte, aut quocumque quaesito colore, quae prorsus intelligi non possunt de iis actionibus, aliisque similibus, quas supra enumeravit Com. Reatinus. Sicut nec de iisdem intelligi potest Clerici cooperatio; nam verba: Clericus vero qui nefandae fraudis et usurpationis huiusmodi fabricator seu consentiens fuerit, etc., referuntur ad omnes actiones quas supra Tridentini Patres proscripsere. At possunt ne haec dici de aliquo furto, de aliqua subtractione fructuum, reddituum etc. ecclesiasticorum? Nostro profecto iudicio, ridiculos sese exhibuissent Tridentini Patres adeo solemniter loquendo, et tot tantasque poenas inferendo, si de qualibet mediocri bonorum ecclesiasticorum, et utcumque peracta lo

quuti fuissent. Locuti sunt ergo de rebus magni momenti, de usurpationibus, et bonorum ecclesiasticorum in proprios usus conversionibus speciali malitia peractis; deque iis quae contra specialem prohibitionem Ecclesiae, et in eius contemptum actae sunt, prorsus ut contingit de emptoribus bonorum ecclesiasticorum, non de quibuslibet et fere quotidianis. Quod eo fidentius, dicimus, quia ut probavimus, plurimae inter vetitas sint actiones potentiales et auctoritativae, quae ad privatas personas pertinere non possunt; aliae vero vel eas subsequantur, ut emere bona ecclesiae ab. usurpatoribus, aliae habeant specialem malitiam et fraudem, ut si administratores bonorum ecclesiasticorum in proprios usus convertant redditus perceptos ex bonis quorum administrationem gerunt, sine ulla prorsus voluntate eos restituendi, sintque magni momenti; et alia huiusmodi. Clericus vero nefandae fraudis fabricator vel consentiens efficiat ut patronus Ecclesiae nedum patronus sed et dominus censeatur, vel principi suggerat aperiatque viam qua in possessionem bonorum, et reddituum ecclesiae pervenire possit; aut suadeat, eum, salva conscientia, esse dominum omnium bonorum etiam ad Ecclesias et pia loca pertinentium in genere, vel in specie ad illam Ecclesiam, Monasterium, beneficium, Episcopatum etc., atque princeps exinde in bona Ecclesiasti

ca rapacem manum immittal, usurpet, et in proprios usus convertat.

Ex dictis vero inferimus. 1°. In Tridentino Capite esse actiones interdictas, quae potentiales sunt et auctoritativae.

2o. Esse etiam actiones quae a privatis personis perfici possunt, et perficiuntur.

3. Has autem specialem vel inobedientiam, vel malitiam redolere debere.

4. Hinc inter vetitas actiones accensendas non esse illas quae vel sunt minoris momenti, vel prope diem contingunt, ut negare mercedem, succidere aliquam arborem, uvas, olivas, fructus furari etc. De eiusmodi enim patres Tridentini non loquuntur.

Hinc ad discernendum quinam ex hoc capite excommunicationem incurrunt, attendendum esse censemus ad entitatem et malitiam. actionis. Quare si haec fuerit minoris momenti, et nullam habens specialem malitiam fraudemque, aut nullam expressis Ecclesiae mandatis inobedientiam praeseferens, eam sub praesenti excommunicatione non comprehendi putare debemus; secus si actio privata (nam potentiales et auctoritativae tria illa semper complectuntur) hisce circumsepiatur.

Post haec inquiramus 1° quaenam personae huic excommunicationi subiiciantur?

Et profecto ex dictis iam patet legem universalem esse, sub eaque

comprehendi quoslibet clericos, et laicos etiam regali et imperiali dignitate fulgentes; neminem consequenter excludi qui vel in proprios usus convertat, vel usurpet per se vel per alios, vi vel timore incusso, seu etiam per suppositas personas clericorum aut laicorum, seu quacumque arte, aut quocumque quaesito colore alicuius Ecclesiae, seu cuiusvis saecularis beneficii, Montium pietatis, aliorumque piorum locorum iurisdictiones, bona, census, ac iura etiam feudalia et emphyteutica, fructus, emolumenta, seu quascumque obventiones quae in ministrorum et pauperum nëcessitates converti debent, vel impediat ne ab iis ad quos de iure pertinent percipiantur.

Attamen cum excommunicatio pendeat ex qualitate et malitia speciali actionis, privatae personae numquam excommunicatae censendae sunt, nisi actionem ponant et culpa sese commaculent, quae sub lege evidenter comprehendatur, prout superius innuimus.

2o. Hinc ad actiones enumerandas progredimur.

Et quantum ad usurpationem attinet, eam auctoritativam et potentialem esse, supra probavimus; sicut etiam diximus, et evidenter patet, auctoritativas esse debere usurpationes bonorum Ecclesiarum, aliorumque locorum piorum, et Montium pietatis, atque insuper iurium pheudalium et emphyteuticorum, cum hae usurpationes a pri

cultum Dei sustinendum, ministrorum obventiones, pauperum necessitates, sacrilegum est ea in alios usus expendere.

2o. Excommunicantur usurpantes; de quibus diximus. Qua de causa supremi principes qui bona ecclesiastica et usurpant et vendunt, vel in alios adhibent usus, nullo pacto excommunicatione eximuntur, non hac quidem, sed Cap. XI Const. Apostolicae Sedis.

vatis personis perfici non possint, sicut hae nec impedire possunt vere et proprie quominus redditus quicumque ecclesiastici ab iis percipiantur, ad quos de iure pertinent; ad hoc enim necessaria est auctoritas publica, cum excedat vires et potestatem privatarum personarum. Nec nobis illa sententia displiceret qua assereretur, actiones omnes, de quibus in Tridentino Capite, saltem ab initio, auctoritativas et potentiales esse; relate ad Clericos, scilicet, eas committi ab Episcopis, Cardinalibus, et Abbatibus aliisque ecclesiasticis qui beneficium possideant cui plurima sint bona adnexa, et iurisdictio in determinatum territorium; relate vero ad laicos, a supremis principibus, vel civilibus guberniis, quocumque nomine censeantur. Exinde vero non excludi privatas personas, quae bona usurpata vel invasa emant, vel Legato, haereditate, donatione ad ipsas transmittantur, vel ad haeredes aliosve ipsae transmittant, tum ob deciarationem citatam Supremae Inquisitionis, et Pii Papae IX allocutionem, tum ob rationes quas supra exposuimus. Igitur 1° loco excommunicantur, neque aliquo pacto impediuntur; qui bona ecclesiastica in proprios lex autem cum sit odiosa stricto usus convertunt, quicumque ii est sensu accipienda. Non putamus sint; sive scilicet ad solvendum autem eiusmodi impedimentum peraes alienum, sive ad belli expen- tinere ad privatas personas; tum sas sustinendas, sive ad aedes re- quia Patres Tridentini loqui videnficiendas, bona emenda, negotiatio- tur de impedimento aperto, tum nem exercendam, etc. Cum enim quia ii ad quos redditus de iure bona ecclesiae adhibenda sint ad pertinent, vi legum, et auctoritate

3. Ii qui impediunt ne fructus redditusque ecclesiastici quicumque percipiantur ab iis ad quos de iure pertinent. Impedire autem est efficere quod aliquis invitus et contra suam voluntatem dimittat opus vel actionem quam facere intendit. Ideoque ex hoc capite excommunicatione plectuntur illi qui vi, minis, auctoritate impediunt; non autem precibus, hortatione, et etiam adhibita pecunia, cum haec impedimenti naturam constituere non possint, impedire enim per se importat actionem aliquo pacto violentam; hi autem qui precibus, pecunia, hortamentis licitum opus quod agere debent, dimittunt, propria voluntate et malitia agunt;

iudicum illico repetere possent quod ad se pertinet.

Neque ad contrariam sententiam statuendam argumentum desumi potest ex verbis quacumque arte, vel quocumque quaesito colore; harum enim formularum prima machinationes, dolos et fraudes importat; alia titulos varios, sed fictos, seu praetextus quibus iustitia rei praetendi seu colorari videtur, ut infra melius explicabimus. Sub hisce vero titulis neque preces, neque hortamenta, neque pecuniae exhibitio venire possunt.

4. Mandantes vetitas actiones, vel earum aliquam; hi enim diserte comprehenduntur sub illis verbis usurpare etc. praesumpserit per se, vel alios; qui enim per alium facit, mandans est. Attamen mandantes excommunicationem incurrunt effectu sequuto, sicut et ceteri vetitas actiones committentes; etenim in capite prohibetur usurpatio, conversio in proprios usus, impedire ne bona ecclesiae ad quos de iure pertinent, perveniant; quae omnia sine effectu secuto non intelliguntur. Qua de causa si quis aliquam ex proscriptis actionibus mandaverit, et perfici non potuerit, excommunicationem ob attentatum non incurrit.

5°. Illi qui quomodocumque usurpata bona acceperint sive donatione, sive emptione, sive haereditate, etc. adverbium enim quomodocumque quemlibet transmissionis modum includit.

[ocr errors]

Attamen circa eiusmodi contigerunt et contingere possunt casus qui enodandi sunt.

Titius praeter bona propria quae possidet, emit ab usurpatoribus fundum ecclesiasticum. Cum aere alieno gravetur, omnia quae habet licitatione una cum fundo ecclesiastico simul venduntur. Caius ea emit. Quid?

R. Caius Tridentini Capitis excommunicationem incurrere non videtur. Ad hanc enim incurrendam necessarium est ut emptio directe sese ferat in res. et bona Ecclesiae. At in casu proposito, emptio cumulative se habet, imo principaliter se tenet ex parte bonorum quae pertinebant ad Titium. Caius autem vel universa bona emere debuit, vel nihil; at nemo potuit expoliare Caium iure emendi bona Titii, neque grave incommodum ob bonum Ecclesiae illis adnexum sentire debuit; ergo cum lex Ecclesiastica non obliget cum gravi incommodo, cum emptio principaliter se habeat ad bona quae Titii sunt propria, non potest Caius excommunicatus haberi, si emit etiam simul bonum illud ecclesiasticum; contractus enim se habet per modum unius, et principaliter respicit bona quae legitime emere po

terat.

Exinde vero non consequitur, Ecclesiam in bonum illud iura sua amittere; sed nos de excommunicatione loquimur.

Sit alter casus. Usurpata a gu

[ocr errors]

bernio bona Monasterii cuiusdam fuere, in quae Municipium ius pascendi et lignandi habebat. Ea deinde emit Ioannes. Cum hic bona empta quibuscumque servitutis iuribus libera vellet, cum Municipio transactionem fecit, ut ipse quidem Municipio cederet in proprietatem nonnullos fundos, hoc autem onere servitutis pascendi et lignandi cetera bona liberaret. Municipales transactionem acceptant et executioni mandant. An excommunicationem Tridentinam incurrerint?

Negative. Municipium enim nihil emit, sed habuit aequivalens per conversionem quamdam bonorum. Supposito enim quod ius pascendi et lignandi importaret summam decem libellarum millium, si fundos in proprietatem accepit eiusdem valoris, profecto municipium nihil lucratum est, nihil de Ecclesiae bonis sibi sumpsit; ea enim summa debita fuisset Municipio etiam ab Monasterii Praefectis, ad quod bona pertinebant. Hoc autem nihil amisit: cum enim bona usurpata gravata essent onere lignandi et pascendi, minus cum hoc onere valebant. Si autem contingat ut aliquando in dominium Monasterium redeat bonorum usurpatorum,quamvis ex parte fuerint imminuta quantum ad quantitatem attinet, ea quorum possessioncm iterum accipit maioris pretii aestimantur, cum onere servitutis libera sint. Ergo in hypothesi Monasterium nihil omnino amisisset; et consequenter hac

etiam de causa municipales nullam excommunicationem incurrere potuere. Hi enim quod ad munici pium pertinebat, et nihil aliud acceperunt; neque prohiberi poterant quominus transactionem acceptarent, praesertim si lites imminerent, et bonum communitatis eam exigeret.

Angelus vinculo solvit (italice svincolò) nonnulla bona canonicatus cuiusdam quo supra iure patronatus gaudebat eaque iterum sibi et filiis suis vindicavit, soluta gubernio summa ad id necessaria, sine ordinarii facultate.

Ea deinde Pacifico vendidit, qui antequam contractum iniret, petiit ab viro ecclesiastico docto et prudenti, an emendo bona praedicta excommunicationem incurreret. Hic negative respondit. Qua de causa Pacificus contractum inivit.

An Angelus et Pacificus excommunicati censendi sint?

Nullum dubium quin Angelus excommunicationem contraxerit nam vere eam partem bonorum ecclesiasticorum emit, quam fiscus sibi attribuerat; ideoque solvit triginta pro centenis singulis; quod cum sciens prudensque fecerit nulla ratione excusatur; bona enim illa quae Fiscus sibi usurpaverat, quaeque Angelus emit numerata pecunia, bona erant ecclesiastica.

At Pacificus antequam illa emeret, a viro prudenti et docto consilium expetivit, qui cum respondisset eum nullam esse excommu

« ÖncekiDevam »