Sayfadaki görseller
PDF
ePub

>> statio Vicarii generalis, vel Can» cellarii, aut Secretarii eiusdem >> Episcopi Dioecesani, ex qua con» stet, vel ipsum a Dioecesi abesse, » vel Clericorum ordinationem ha>> biturum non esse proximo legi>>timo tempore per ecclesiasticas » leges ad hunc effectum statuto : >> hoc enim expresse declarari opus >> est, ad excludendam nonnullo» rum arrogantiam, qui cum pri»vilegio gaudeant suscipiendi or» dines extra tempora, existima» runt Episcopos ipsorum voluntati » adeo addictos esse debere, ut si, » quomodocumque ipsis placuisset » ad ordines promoveri, non sta» tim, ipsoque die ab ipsis desi»gnato, voti compotes fierent, iam » dici posset, ordinationem ab Epi>> scopo non haberi, proindeque » alius Episcopus pro suscipiendis » ordinibus adeundus esset. Quod » si aliquis Antistes Regularem vi» rum, in sua Dioecesi proprium » domicilium non habentem, solis >> ipsius Superioris dimissorialibus » litteris contentus. sine adiuncta » praefata attestatione in forma pro» banti, ad ordines promovere prae>> sumpserit; decernimus et decla» ramus hunc ipso facto incurrere >> in poenas canonicas adversus eos > constitutas, qui alienum subditum >> legitimis dimissoriis destitutum » ordinaverint. »

discordare reperitur ab Constitutione Apostolicae Sedis.

Non ita tamen dicendum est de Religiosis illis qui quacumque de causa exemptionis privilegio non gaudent: hi enim si ab Episcopo alieno ordinentur, praesentare debent Epistolas dimissoriales proprii Episcopi. Id patet ex causa quae disceptata est inter Episcopum Tarvisinum, et Superiorem Congregationis charitatis (1), in qua propositis dubiis:

1. An et quomodo Episcopus Tarvisinus possit ad S. Ordinationem admittere alumnos Instituti charitatis testimonium Superioris exhibentes, quo affirmat eos ad eamdem domum religiosam adscriptos esse; an vero necessariae sint epistolae dimissoriae et testimoniales Episcopi originis aut domicilii iuxta formam Constitutionis Speculatores ab Innocentio XII latam?

2. An idipsum dicendum sit de alumnis qui ab alio Episcopo vel primam tonsuram, vel aliquem ordinem susceperunt ?

Eminentissimi Patres, referente Emo Bizzarri, rescripserunt: Ad 1. Negative ad primam partem, affirmative ad secundam. Ad 2. Affirmative in omnibus.

Ex quibus sequitur, quod si quis Episcopus eiusmodi religiosos viros votorum simplicium, speciali Eiusmodi at sanctio nullo pacto privilegio non exemptos, sine di

(1) Bizzarri Collectanea pag. 760 seq.

missoriis epistolis Episcopi domicilii et originis ordinaret, praesentem suspensionem incurreret.

Et haec quidem quantum ad subditos alienos.

At relate ad subditum proprium qui alibi tanto tempore commoratus sit, ut ibi canonicum aliquod impedimentum contrahere potuerit, observandum cum Avanzini est,'moram necessariam quae legi subiiciatur dimetiri prorsus ex articuli verbis ut canonicum impedimentum contrahere ibi potuerit. Qua in re tamen est animadvertendum, sermonem non esse de philosophica possibilitate; canonicum enim impedimentum, momento temporis contrahi potest; sed de possibilitate iuridica, quae iuxta locorum et personarum circumstantias frequentius executioni mandatur. Lex enim respicit ad id quod frequentius accidit, et non ad ea quae raro contingunt. Sin aliter, cum impedimentum contrahi possit quocumque loco et quocumque temporis momento, literae dimissoriales atque testimoniales petendae essent ab omnibus Episcopis, in quorum Dioecesi Ordinandus quamvis una die. commoratus fuisset. Quod fere ridiculum esset.

Si tamen hac in re quaeratur aliqua regula, tutissime posset aptari illa, quae viget de literis testimonialibus de Statu libero pro matrimonio contrahendo ab illis exhi

[ocr errors]

bendis qui tanto tempore commorati fuerint in variis locis, ut documentum liberi status necessarium existimetur. Porro status a matrimonio liberi documentum ex omnibus locis exigitur, in quibus contrahentes ultra sex menses commorati fuerint. Ita alios inter Ballerini Theol. Mor. Gury, Tom. II, pag. 1025. Nota (a).

Hinc si ordinandus, post rationis usum, id est septennium expletum, pluribus in Dioecesibus commoratus ultra sex menses fuerit, tradere debet Episcopo ordinanti testimoniales epistolas omnium illorum Episcoporum, in quorum Dioecesi versatus est.

Similiter Clerici qui in aliquo Seminario studiorum cursum confecere; ab Episcopo quidem proprio ordinari debent, attamen cum literis testimonialibus Episcopi, in cuius Dioecesi Seminarium situm est, prout etiam declaravit S. Congregatio Concilii die 11 Julii 1540. (1)

Relate ad canonica impedimenta quae sacram ordinationem impediant, non sunt omnia eiusdem indolis; atque insuper alia contrahi possunt in loco originis vel domicilii, alia in quovis commorationis loco. Elenchum lectoribus damus ex Monacelli Formularium legale practicum De Collat. Ordin.Form.1.

Promoveri non possunt.

Non baptizati, Cap. Veniens de Presbyt. non baptiz.

(1) Apud Del Vecchio Theol. mor. Tom. III, pag. 498, 2.

Illegitimi, Can. Presbyter, 56

dist.

Minores natu, Can. Qui in aliquo, 51 Dist.

Non confirmati, Conc. Trid. Sess. 23, cap. 4 de Reform.

Neophyti, dicto C. Qui in aliquo. Can. Quoniam, 48 Dist. Uxorati, Extrav. Ioan. XXII Antiquae.

Bigami, Can. Si quis, 33 dist. et tot. tit. de Big. non ordinandis.

Criminosi, can. Laici Dist. 33, Conc. Trid. Sess. 14 C. 7 de Reform.

Infames, Can. Infames 6, q. 1. Publicis rationibus impliciti, can. Legem, 53 dist.

Servi, C. De servorum, de serv. non ordinandis.

Eunuchi, Can. si quis, 55 dist.

Corpore vitiati, can. Illiteratos, 36 dist.

Insigniter deformes, Can. fin. 51 dist..

Suspensi.
Interdicti.

Excommunicati.

Morbo comitiali laborantes.

Lanii, Cauponae, Mimi, Histrio

nes.

Qui saeva exercuit, vel denun ciavit, secuta poena vel mutilatione. Can. Communiter, Can. Clerici, dist. 33, cap. unic. de vita et honest. Cleric. in 6, Clem. 1 eod. tit., can. His quibus 23 quaest. 8, Cap. Sententia sanguinis, Ne Clericor. vel Monachor., cap. Ex litteris de Excess. Praelat.

Antequam huic Capiti finem imponamus, observandum est in eo suspensione percelli etiam illos qui alienum subditum ordinant sub praetextu beneficii statim conferendi, aut iam collati, sed minime sufficientis. Et primum quidem per se patet, etenim ordinaretur non subditus.

Quantum vero ad secundum attinet, cum legislator loquatur absoAmentes et furiosi, dicto C. Qui lute de beneficii titulo, quo quis

in aliquo.

Energumeni, can. Communiter 33 dist.

Peregrini et ignoti, dicto Can. qui in aliquo.

Ebrietati et gulae dediti, Cap. 23 de vita et honest. Cleric. ·

Usurarii manifesti, Can. Episcopus, 47 dist.

Rudes et ignari, Conc. Trid. Sess. 23 per tot.

Irregulares, C. Saepe de temp. ord. in 6.

subditus ordinantis fiat, beneficium tale esse debet, ut omnino satis sit ad honestam clerici sustentationem; qua de causa si Episcopus ordinans beneficium quidem insufficiens ordinando concederet, sufficiens autem redderetur per bona patrimonialia quae beneficio adderentur, Ordinans suspensione percelleretur; simpliciter enim falsum esset titulo beneficii eum ordinasse alienum subditum, cum titulus insufficiens titulum ad sacram or

dinationem validus esse non possit; atque de cetero legislatores hac in re loquuntur de beneficio adaequato et sufficienti, cui per bona patrimonialia suppleri neque possit, neque debeat, ut patet ex testimonio supra cit. Innocentii XII, praesertim illis verbis sublata quacumque facultate supplendi quod deficeret fructibus eiusdem beneficii cum adiectione patrimonii etiam pinguis, quod ipse ordinandus in eadem, seu alia quavis Dioecesi obtineret.

Quae ratio cum absoluta sit atque determinata etiam ad inferiores ordines, quamlibet exceptionem excludit; restringi scilicet non potest ad unos maiores ordines.

Exinde vero nemo concludat beneficium esse unicum debere atque sufficiens, ut quis alieni Episcopi subditus fiat; potest enim Episcopus plura beneficia ecclesiastica, quae onus residentiae et officii non habeant, ordinando conferre, quaeque satis sint ad honestam eius sustentationem, ut non semel contingit et contigit. Hoc enim in casu quis absolute subditus fieret ratione beneficii ecclesiastici; Innocentius XII insuper unam prohibuit beneficio collato sed insufficienti adiectionem patrimonialium bonorum, non aliorum bonorum ecclesiasticorum, quae legitime alicui conferri possunt. Demum quamvis nonnulli putaverint beneficium residentiale esse debere, tamen S. Congr. Concilii in Militen. 26 Maii

1598 definivit sufficere quod beneficium sit simplex.

Sequitur hinc quod si quis plura beneficia possideat in diversis dioecesibus, quorum singula sint sufficientia ad honestam clerici sustentationem, Clericus ordinari poterit ab Episcopo, quem ipse maluerit; etenim cuiusvis Episcopi subditus est ratione beneficii. At si beneficii insufficientia in diversis Dioecesibus possideat, a nemine illorum ordinari poterit sine. dimissoriis litteris Episcopi originis, vel domicilii, imo variorum Episcoporum in quorum dioecesi per sex menses completos clericus ordinandus versatus fuerit.

Advertendum insuper est, quod quamvis beneficium ad nutum amovibile praebere nequeat titulum aptum pro sacris ordinibus suscipiendis, tamen aptum argumentum praebet, ut alienus fiat proprius subditus Episcopi in cuius dioecesi beneficium amovibile possidet; quia ad hoc ut aliquid sit beneficium ecclesiasticum satis est ut perpetuitas ipsi beneficio inhaereat, quamvis non attingat beneficiati personam: quod a S. Congregatione Concilii declaratum fuisse in Pinnen. Benef. et Iuris patr. 14 Maii 1859 docet Lucidi loc. cit. pag. 160.

Affirmat insuper Honorante Praxis Secret. Trib. Vic. Cap. 8 quod quamvis beneficium omni ex parte in distributionibus consistat, tamen canonicam causam suppeditat cur aliquis ratione beneficii possit or

dinari ab Episcopo, in cuius Dioecesi beneficium constitutum est.

Idipsum tamen dicendum non est de Coadiutoria cum futura successione, quamvis assignata congrua legitima; haec enim non reddit alienum Episcopi subditum ratione beneficii, sed ratione domicilii quod coadiutor in Dioecesi illa legitime acquisiverit, ut idem Lucidi docet loc. cit. pag. 161.

Relate ad titulum familiaritatis addendum putamus, in hac computari posse tempus quo quis ordinanti familiaris fuit quamvis nondum esset Episcopus. Etenim S. Congregatio Concilii in Catanien. 9 Novembr. 1859 haec habet: « Episco> pus non potest iuxta Cap. IX Sess. » 23 de Reform. familiarem suum > non subditum ordinare, nisi per >> triennium secus fuerit commora» tus. Oritur difficultas, an in hu» iusmodi triennio possit computari » tempus, quo secum commoratus » fuerit, antequam ad episcopatum » esset promotus. Ideo supplicat pro >> resolutione. Sacra Congregatio » Concilii respondit: utique compu

» tari. »

2. Observandum est quod familiaritatis titulus non importat tantum commorationem in aedibus Episcopi, vel eius sumptibus vivere, sed insuper, et principaliter, servitium Episcopo praestitum. Hinc sequitur, quod nepotes et consanguinei Episcoporum, licet cum eo

(1) Apud Lucidi loc. cit. pag. 170.

commorentur, ab eoque alantur, nisi simul ei inserviant, non possunt familiaritatis titulo ab eo ordinari sine dimissoriis aut commendatitiis Epistolis Episcopi originis vel domicilii, ut eadem S. Congr. Concilii definivit in Brixien. 11 Septembr. 1608.

3. Demum observandum est, Episcopum non posse promovere ad ordines familiarem suum titulo patrimonii aut pensionis, neque ob utilitatem aut Ecclesiae suae necessitatem. Ut constat ex S. C. Concilii in Tricaricen. 27 Iul. 1697, ubi dubio proposito: « An stante » novissima Constitutione Specula»tores possit Episcopus familiarem » triennalem ad titulum patrimonii » promovere ad sacros ordines ob » necessitatem vel utilitatem Eccle» siae, nullo collato beneficio ec» clesiastico? »

Responsum fuit: Negative.

Quod idem valet de pensionis titulo, ut tradit Monacelli Form. Leg. Practic. Part. 1 Tit. 3 form. 17, n. 1 qui ita scribit: « Et quod » dicitur de patrimonio, procedit > in titulo pensionis, quia haec nul» lum habet ius spirituale adnexum >> sed consistit in mera temporali>tate, sicut patrimonium; et utrum» que significat Concilium Triden» tinum Sess. 22 Cap. 2 de Ref. » Quidquid dicendum esset... iuxta » sensum antiquarum antiquarum resolutio> num. » (1)

« ÖncekiDevam »