Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et Abbatibus. Exinde vero caveant lectores inferre, Abbates aliosve Regulares iurisdictionem in determinatum territorium exercentes, et Superiores Regulares beneficium possidentes, cui plurima sint bona adnexa, hanc excommunicationem incurrere, si bona illa vel usurpent, vel in proprium usum convertant etc. Etenim cum Concilium loquatur tantum de Clericis et Laicis Regulares in odiosis non veniunt sub clericorum nomine, ut alias etiam observavimus.

Quod iterum sententia Pignatelli confirmamus, qui loc. cit. n. 3. scribit. Non vero in dicto decre>> to Concilii comprehenduntur Re» gulares, quia loquitur tantum de » Clericis et Laicis. Regulares autem » in odiosis, et dum agitur de cen> suris, non veniunt Clericorum ap> pellatione. Ita etiam alii Doctores clarissimi, quos Pignatelli citat.

Insuper pag. 311 col. 1 scripsimus: « Ad quod melius intelligen» dum animadvertatur, dignitatem » attribui tantum laicis hominibus, » non Clericis. Ergo cum sub Cle> ricorum nomine veniant praeser> tim inferiores Clerici, de his e» tiam Tridentini Patres loquuti » censendi sunt,

Cum vero melius Tridentini verba considerassemus, eorum sensum rite nos non fuisse assecutos percepimus. In verbis enim: Si quem Clericorum, vel laicorum, quacumque is dignitate, etiam re

gali aut imperiali praefulgeat etc., dignitas nedum laicis, sed etiam clericis tribuitur; etenim pronomen is non refertur ad laicos, sed ad relativum quem; hoc vero relativum cum complectatur quemcumque tum ex laicis tum ex clericis, manifestum est etiam complecti quemlibet ex clericis et laicis. in dignitate constitutum. Ita ut sensus sit: Si quem clericorum quacumque dignitate praefulgeat, aut laicorum quamvis hic etiam in regali aut imperiali dignilate constitutus sit.

Qui sensus certus omnino est. Nisi etiam Clericis dignitatem tribuamus, cum sub Clericorum nomine in odiosis nec Episcopi, nec Cardinales etc. neque Regulares veniant, sequeretur ex Capite esse excludendas personas omnes есclesiasticas in dignitate constitutas, dum e contra pro iis canon praecipue latus deprehenditur; non enim inferiores Clerici ea plerumque possent agere quae decreto caventur.

Quid ergo? num ne exinde personae tantum in dignitate constitutae indigitantur, exclusis inferioribus clericis, iis nempe qui nulla dignitate pollent? Sententiam non pronunciamus. Attamen Lectoribus nostris sequentia consideranda subiicimus.

1 Argumenta cl. Commentatoris Reatini quae ipsemet ex doctissimo Cardinali De Luca excerpsisse fatetur; scilicet inquit: «Prin» cipio admonendi sumus, hoc de

»cretum, non ad quascumque oc>cupationes, sed ad auctoritativas » et potentialės pertinere (De Luca » Ad Trid. h. t. Disc. 23). Quod >> satis superque manifestum est » tum ex personis, quas hoc De> cretum prae ceteris spectat; tum > ex gravissimis verbis, quibus ne» fandum hoc facinus carpit; tum » ex poenis quam gravissimis qui» bus illud coercet. >>

2° Tridentini Patres clericos in principio capitis nominatos excommunicant etiamsi interdictas actiones peragant per suppositas personas clericorum aut laicorum. Sed ut quis aliam personam supponere possit in re tam gravi, et gravissima poena, debet profecto in illam non mediocrem auctoritatem habere; non enim hic agitur de suppositione personae non existentis haec enim nihil agere posset, et fraus illico detegeretur, sed existentis, quae utique alieno imperio sed nomini proprio agat et actiones interdictas peragat. Quis autem ex inferiori clero tanto se discrimini committeret, nisi se auctoritate munitum sciat, qua et defendatur, et servetur indemnis?

3° Qui inferioris ordinis Clerici nulla vel auctoritate vel dignitate ecclesiastica insignes possent per se actiones, quae caventur, admittere? Sunt enim actiones quae illico a Praelatis Ecclesiae debitis poenis plecterentur; sunt actiones, ob quas illico ab parte laesa iudicia instituuntur, vel reclamationes

ad Superiores ecclesiasticos deferuntur; sunt demum actiones quae (generice loquimur) a privatis personis admitti non possunt, ita ut impossibile sit inferiori clerico illas ad finem perducere.

Ergo sensus Tridentini Capitis' exigit ut priora verba unice de Clericis vel laicis in dignitate constitutis intelligantur, qui humana iudicia non timeant, vel quia ceteri clerici subditi sunt, quique consequenter timore compulsi contra superiorem insurgere non audeant; vel civili imperio, et potestate potiantur; qua de causa iudicia vel spernant, vel contra se agenda nullo pacto timeant; vel quia si de beneficio agatur,cuius reditus omnes cedant Clerico in dignitate constituto, neminem intererit accusationes instituere.

4° Accedit quod Caput usque ad verba: Clericus vero qui nefandae fraudis etc. semper de iisdem personis loquatur; qua de causa et illi ad quos bona pervenerunt quomodocumque, etiam ex donatione suppositae personae, ut ex contextu apparet, sunt ipsi Clerici vel laici quacumque dignitate fulgentes. Quo in loco notamus, nobis non videri Tridentinos Patres comprehendisse sub adverbio quomodocumque emptionis titulum ; sed titulos quoscumque gratuitos, ex. gr. Legati, haereditatis, donationis; si enim etiam emptionis; hic, utpote validior et emptori onerosus exprimendus fuerat, non titulus donationis.

5° Eo vel magis quod, donatio haec ab persona supposita fieri prohibetur: etiam ex donatione suppositae personae. Quis autem prohibet quominus affirmemus, personam hanc suppositam unam ex illis esse, vel prorsus illam, qua Clerici vel Laici in dignitate constituti usi sunt ad bona ecclesiastica usurpanda, vel in proprios usus convertenda?

Sed alia sit: semper verum erit, emptionis titulum validiorem fuisse, consequenter prae alio exprimendum.

6° Ex contextu pariter patet, quod patronus Ecclesiae sit unus ex clericis vel laicis in dignitate constitutis; etenim Tridentini Patres semper, usque ad notata verba, loquuntur de iisdem personis, de quibus initio capitis, ut caput legenti patebit.

7° Hinc sequitur, ad inferiores clericos initium capitis esse applicandum, si verba si quem clericorum etc. etiam ad inferiores clericos extendamus; sed quomodo id fiat, ea obstant quae supra, et alibi, hoc in Capite expendendo notavimus.

8° Fatemur quoque, quod expositione eiusmodi admissa, emptores bonorum ecclesiasticorum difficillime etiam sub eiusmodi Tridentino capite comprehenderentur, secus ac assertum fuerit et a Pio Papa IX, et a Suprema Inquisitione in locis. supra citatis. Latis decretis autem obedientia adhibenda est.

Quid ergo dicemus? Ingenue fatebimur, nobis adeo implexum captuque difficile, relate etiam ad latas declarationes, Tridentinum hoc caput visum esse, ut doctioribus sententiam dicere remittamus. Quominus enim verba: Si quem Clericorum extendamus etiam ad inferiores clericos nulla dignitate fulgentes, prohibere videntur ipsa verba, actiones, et alia quae adnotavimus: si ad unas personas in dignitate constitutas verba illa coarctemus, personae privatae ex capite sunt excludendae; ideoque emptores bonorum ecclesiasticorum sub hoc capite non comprehenderen

tur.

At id affirmare interdicunt lata decreta.

COMMENTARII

PARS SEXTA

DE SUSPENSIONIBUS LATAE SENTENTIAE ROMANO PONTIFICI IN CONSTITUTIONE APOSTOLICAE SEDIS RESERVATIS.

APPENDIX XL.

De suspensione in genere.

atque beneficii.

Suspensio est censura ecclesia- iura prohibentur, officii scilicet stica, qua Clericus prohibetur exercere aliquos actus Ecclesiasticos alias sibi competentes.

Atque primum est latae vel ferendae sententiae; illa quae ipso iure delinquenti infligitur, haec quae primum per sententiam Iudicis seu superioris ob delictum imponitur.

Utraque sed vero est vel ab officio, vel a beneficio, vel ab officio simul et beneficio.

Suspensio ab officio est, qua clericus interdicitur exercitio suorum ordinum, vel aliarum functionum ipsi ratione ordinis competentium; ex. gr. celebratione Missae, Sacramentorum administratione etc.

Suspensio a beneficio est qua clericus prohibetur percipere fructus sui beneficii ecclesiastici.

Suspensio ab officio simul et beneficio est qua clerico utriusque

[ocr errors]

Suspensio vel ab officio, vel a beneficio dividitur in totalem atque partialem.

[ocr errors]

Totalis est, qua Clericus ab omni prorsus officio ecclesiastico vel a perceptione omnium omnino fructuum beneficii suspenditur.

Partialis ab officio est qua Clerico prohibetur aliquis tantum sui officii actus, ut cum Sacerdos suspenditur tantum ab audiendis confessionibus, yel Episcopus a Pontificalibus, vel conferendis ordinibus. Hi qua de causa possunt omnes

alios actus sibi ratione ordinis competentes exercere.

Ita Sacerdos ab audiendis confessionibus suspensus potest et missam celebrare, et cetera Sacramenta ministrare. Episcopus suspensus a conferendis ordinibus, potest Pontificalia agere, et cetera ministerii

sui munia. At si suspendatur a Pontificalibus, suspensus etiam intelligitur ab actibus ordinis Episcopalibus qui sine insignibus Pontificalibus ex. gr. mitra, baculo pastorali et pallio exerceri non possunt. Hinc Episcopus a Pontificalibus suspensus non potest nec Sacramentum Confirmationis conferre nec sacras ordinationes peragere, nec altaria et Ecclesias consecrare, quia in iis ministeriis insignia Pontificalia adhibenda sunt. Potest tamen missam ut alii simplices sacerdotes celebrare, confessiones audire, baptizare, et actus iurisdictionis exercere; hi enim actus ad Pontificalia non pertinent.

Partialis a beneficio est qua Clericus ab aliqua tantum parte fructuum sui beneficii suspenditur, ex. gr. tertia, quarta.

In una insuper suspensione non includitur alia. Consequenter Clericus suspensus determinate ab officio, non intelligitur etiam a beneficio suspensus, et e contra.

Attamen si suspensio absolute et sine ulla limitatione sit imposita, neque ex adiunctis colligi possit an sit ab officio vel beneficio, totalis censetur, tum quia propositio indefinita aequivalet universali, tum quia nulla ratio apparet quare de alterutra censenda sit, tum quia cum soliti sint suspensionem ferentes illam determinare, cum nil determinaverint, censendi sunt suspensionem totalem indixisse; demum quia suspensio absolute lata

pro causa omnino gravissima infertur, quaeque poenam gravissi

mam mereatur.

Exinde vero sequitur, suspensionis extensionem seu effectum pendere a Superioris voluntate, ita ut eius in arbitrio sit eam ad minores effectus limitare. Qua de causa verba quibus suspensionis decretum concipitur sedulo sunt attendenda, neque ultra quam sonant extendenda.

Advertendum tamen est suspensionem considerari posse vel quatenus censura est, vel quatenus poena vindicativa ob patratum ab viro ecclesiastico scelus, vel admissum peccatum. Etenim si spernatur censura suspensionis incurritur irregularitas; si autem illa in poenam lata fuerit, irregularitas non incurritur si spernatur, quamvis inobedientes graviter peccent.

Quatenus censura est non potest licite infligi sine monitione, sine scriptura, aliisque in iure requisitis formalitatibus; nisi tamen suspensio lata sit a iure, hoc enim in casu nulla praerequiritur monitio, ut alias inter affirmat Reiffenstuel lib. V Decretal. Tit. 39, De sent. excom. n. 21 his verbis: « Ad incur» rendam censuram a Iure vel per » generalem sententiam pro aver» tendis futuris culpis latam, seu » quando Iure, vel per senten» tiam, aut Decretum generale » sub Censura ipso facto incurren» da aliquid prohibetur, nulla ad > eam incurrendam praerequiritur

« ÖncekiDevam »