Sayfadaki görseller
PDF
ePub

» monitio: quia cum ius sit publi>> cum, ipsummet continuo monet, » ubi ab illo aliquid sub Censura » prohibetur, nisi forsan monitio» nem praecedere Ius ipsum ex» presse vellet. »

Pariter nulla praerequiritur monitio si suspensio lata fuerit in poenam admissi criminis; hoc enim in casu monitionis finis inutilis est.

Dum vero suspensio fertur ab homine ut censura requiritur praevia monitio, seu illius comminatio; quae ordinario debet esse trina cum competenti dierum intervallo; vel saltem debet esse una tribus aequivalens, id est tres monitiones complectens, cum trino et competenti intervallo; quod in lata monitione exprimendum est.

Monitio haec ut sit legitima debet fieri in scriptis, coram testibus tradenda, ipsique personae suspendendae legenda; ut constat ex Cap. Sacro 24 h. t. Personis praesentibus idoneis, per quas, si necesse fuerit, possit probari monitio. Nisi tamen persona aut se abscondat aut declinet, aut fugiat; hoc enim in casu satis est si suspensionis monitio ad eius domum, vel ad Ecclesiae valvas, vel in alio publico loco affigatur.

Monitio insuper haec necessario suspensioni ut Censura ferendae: Censura ferendae praemitti debet, iuxta probatissimos auctores, cum in iure praecipiatur censuris praemittendam esse monitionem canonicam.

Ad cognoscendum quando sus

pensio lata est ut censura, vel ut poena vindicativa haec .suppetunt indicia.

Suspensiones omnes latae a iure uti censurae spectandae sunt, nisi aliud constet.

In iis vero quae ab homine sunt, ut censurae considerari possint, debent in scriptis fieri; quare spectari non potest uti censura suspensio ab Superiore verbo tenus prolato; ex. gr. te suspendo. Cum enim in iure ad inferendam suspensionis censuram monitio praerequiratur, supponi non debet superior contra ius graviter delinquere velle.

Pariter uti poena vindicativa spectari debet suspensio illata ob crimen Clerici consummatum, quodque tractum successivum non habeat, ex. gr. si mulierem quam domi detinebat ante suspensionis decretum expulerit, cum eaque de cetero non conversetur; cum enim finis censurae sit ut sit poena medicinalis, hoc in casu medicina esse non potest.

Insuper si suspensio in perpetuum lata sit; etenim censurae ultra contumaciam non extenduntur; qua de causa suspensio perpetua quae secum infert perpetuam inhabilitatem, ex. gr. ad confessiones excipiendas, est uti poena vindicativa consideranda.

Quod pariter dicendum est de ea qui innocens est de crimine cuius causa suspensa aliqua ecclesiastica communitas fuit; cum enim

sine peccato censura non incurratur, suspensio innocentis uti poena spectanda est.

Demum suspensio limitibus circumscripta, ex. gr. ad tres menses, ad annum etc.; cum censura suspensionis indefinite, id est sine limitatione temporis, plerumque feratur.

Praeter suspensiones eiusmodi alia est quae dicitur ex informata conscientia, quae ab Superiore fertur non revelata suspensionis causa, sed ex causis sibi notis neque praemissis monitionibus; atque exinde uti poena vindicativa spectanda est.

Potestas haec suspendendi ex informata conscientia concessa est Episcopis a Concilio Tridentino Sess. XXIV, Cap. 1 de Reform. hist verbis: Cum honestius ac tutius » sit subiecto, debitam praepositis » obedientiam impendendo in in» feriori ministerio deservire, quam > cum praepositorum scandalo gra> duum altiorum appetere dignita» tem, ei, cui ascensus ad sacros » ordines a suo Praelato, ex qua> cumque causa, etiam ob occul» tum crimen, quomodolibet, etiam » extraiudicialiter, fuerit interdi>> ctus, aut qui a suis ordinibus » seu gradibus, vel dignitatibus ec> clesiasticis fuerit suspensus, nulla » contra ipsius Praelati voluntatem > expressa licentia de se promo» veri faciendo, aut ad priores or» dines, gradus, dignitates sive ho»nores restitutio suffragetur. >

De quaestionibus quae agitantur

circa suspensionem eiusmodi videantur Canonistae.

Nos ex Lucio Ferraris ad hanc V. n. 25 exscribimus epistolam, quam S. Concilii Congregatio misit ad Venetum Nuntium, ut exinde et Ordinarii, et subditi sciant quid in eiusmodi re agere debeant.

<< Quandoquidem experientia > compertum est reos criminum > plerumque ad evitandas poenas >> et episcoporum correctiones, que> relas et gravamina simulare. Hu» iusmodi itaqué appellationes in » posterum Amplitudo tua omnino » reiici mandabit, nec ullam inhi»bitionem vigore appellationis re» laxari permittet. Sed quoniam » disciplina ecclesiastica ac stylo >> inductum est, ut iudex superior, » quamvis appellationes proprie di> ctas eorum qui ab Ordinario suo > extraiudicialiter et ex informata. » conscientia suspensi fuerint, re» cipere non possit, recursibus ta> men aditum non praecludat, quo, » salva iurisdictione episcopali ac » disciplinae rigore caveatur, ne » quis forte Episcopus potestate > sua in subditos sibi ecclesiasticos >> abutatur; post haec Amplitudini

tuae ac successoribus eiusmodi » recursus excipere dumtaxat lice» bit, servatis infrascriptis condi» tionibus atque cautelis.

» Primo. Namque non ita fa» cile locum illis dabit, sed con» grua adhibita ratione, et circum»spectione, nec sane alias, quam >> cum vehemens suspicio subsit,

» quod ordinarius auctoritate sua » abusus sit, procedendo videlicet » modo praedicto ad suspensionis » poenam, sine gravi causa adversus > sacrorum canonum praescripta, » et in animae propriae perniciem. » Secundo. Recursu quamvis ad» misso, suspensi in statu, quo erant, >> permaneant; illoque pendente, » ordines, a quibus suspensi fuerint, » exercere nullatenus valeant.

» Tertio. Recursu ita admisso, >> requiratur per literas eiusdem » suspensi Ordinarius, ut irrogatae > suspensionis causas aperire non » gravetur, addita etiam promissio> ne de servando secreto, quatenus » illud iustitia exigat, aut christia» na charitas suadeat. »

Quibus et abusus potestatis ex parte Superiorum, et inobedientia ex parte subditorum arcentur.

APPENDIX XLII.

SUSPENSIONES LATAE SENTENTIAE SUMMO PONTIFICI RESERVATAE

De Suspensione lata in Capitula et Conventus Ecclesiarum et Monasteriorum qui Episcopos vel Praelatos admittunt, antequam exhibeant literas apostolicas.

Eiusmodi suspensio ita a Pio Papa IX fertur.

<< Suspensionem ipso facto incur» runt a suorum beneficiorum per> ceptione ad beneplacitum S. Sedis >> Capitula et Conventus Ecclesia» rum et Monasteriorum aliique o>mnes, qui ad illarum seu illorum regimen et administrationem re>> cipiunt Episcopos aliosve Prae> latos de praedictis Ecclesiis seu » Monasteriis apud eamdem S. Se>> dem quovis modo provisos, an> tequam ipsi exhibuerint litteras. » Apostolicas de sua promotione ». Porro lata suspensione Pius Papa IX tum iura primatialia Romani Pontificis integra et imminuta servari voluit, tum cavere ne quis illegitimus in ecclesiastica officia gerenda sese intromitteret, tum ut subiecti

[ocr errors]

certum indicium haberent quo falsos et illegitimos a veris et legitimis pastoribus discernerent.

Putandum tamen non est, eiusmodi legem eamdem esse ac illam quae idem Pontifex Pius IX tulit in Const. Romanus Pontifex sub die 28 Augusti 1872, de qua nos breviter egimus in Commentariis nostris Tom. 1, pag. 413. Etenim in ea agitur de excommunicatione specialiter S. Sedi reservata, lata in Canonicos et Dignitates Ecclesiarum Cathedralium vacantium, qui audeant Ecclesiae administrationem concedere electo aut praesentato a potestate laica sub quocumque praetextu; et in electos ac praesentatos qui ultra in eiusmodi administrationem sese ingerere praesumant. At in capite nostro agitur de sus

pensione lata in Capitula et Conventus qui ad regimen Ecclesiarum et Monasteriorum recipiant provisos quidem ab ipsa Apostolica Sede, antequam tamen exhibeant literas apostolicas de sua promotione. Hinc non est idem casus. Privatio insuper illa fructuum ecclesiasticorum Beneficiorum quorumcumque, aliorumque reddituum ecclesiasticorum per eos respective obtentorum de quibus in Const. Romanus Pontifex poena est, non suspensio proprie dicta, quae censura sit; quod etiam ex eo patere arbitramur, quia eiusmodi etiam maiori excommunicatione innodantur specialiter S. Sedi

reservata.

Qua de causa suspensio praesens nihil cum illa commune habere dignoscitur.

Suspensio haec originem duxit ex Extravaganti Iniunctae Nobis De Electione Cap. 1. inter communes, qua Bonifacius VIII, inter cetera, sequentia decreverat. « Praesenti » itaque perpetuo valitura Consti>>tutione sancimus, ut Episcopi et » alii Praelati Superiores, nec non » Abbates, Priores, et ceteri Mona»steriorum regimina exercentes, » quocunque nomine censeantur,qui » apud dictam Sedem (apostolicam) > promoventur, aut confirmationis, » consecrationis, vel benedictionis. » munus recipiunt, ad commissas » eis Ecclesias et Monasteria absque » dictae Sedis litteris huiusmodi, >> eorum promotionem, confirma» tionem, consecrationem, seu be

> nedictionem continentibus acce

dere, vel bonorum ecclesiastico» rum administrationem accipere >> non praesumant; nullique eos absque dictarum litterarum osten➤ sione recipiant, aut pareant, vel >> intendant. Quod si forsan contra » praesumptum fuerit, quod per » Episcopos, Praelatos, Abbates, » Priores, et alios Monasteriorum

regimina exercentes praedictos » medio tempore actum fuerit, ir>> ritum habeatur; nec quicquam >> interim iidem Episcopi, vel Prae» lati, Abbates, Priores vel regimina » exercentes, de Ecclesiarum vel » Monasteriorum proventibus per» cipiant earumdem. Capitula vero » et Conventus ecclesiarum et mo» nasteriorum ipsorum et alii qui» cumque, ipsos absque huiusmodi » dictae Sedis literis recipientes, » vel obedientes eisdem, tamdiu sint

a beneficiorum suorum perceptione » suspensi, donec super hoc eiusdem » Sedis gratiam meruerint obti» nere. Similiter quoque Episcopi, » Praelati, Abbates, Priores et alii > Monasteriorum regimina exercen» tes praedicti, solito fidelitatis et » obedientiae iuramento non prae>stito. Illi etiam Pontifices, quos >> apud praedictam Sedem pallium » contingat recipere absque litteris > traditionis ipsius pallii nequaquam >> ab eadem discedant; discedentes » vero (quousque eiusmodi iuramen» tum praestiterint, et litteras obti» nuerint) nihil de ipsarum Eccle» siarum et Monasteriorum proven

» tibus percipiant, et quidquid in» terim per eos, ut de aliis prae» dicitur, actum fuerit, viribus non > subsistat. »

Ut quisque videt, hoc in Capite tum Episcopi, tum Abbates, tum reliqui Praelati a S. Sede provisi prohibentur sub suspensionis poena locorum, dignitatum, et officiorum administrationem assumere sine apostolicis litteris de munere eis concredito fidem facientibus; Capitula autem et Conventus Ecclesiarum atque Monasteriorum eos recipere, eisque debitam obedientiam praestare prohibentur ante apostolicarum literarum exhibitionem de more faciendam, illata in eos suspensionis poena a perceptione beneficiorum suorum si legem transgressi fuerint.

Attamen suspensio in Episcopos, Abbates, ceterosque praelatos, qui a S. Sede quovis modo provisi audeant sine Apostolicis literis dignitatum et officiorum sibi concreditorum administrationem assumere in Const. Apostolicae Sedis innovata non reperitur, neque in Const. Romanus Pontifex, ut videri posset, instaurata est: quamvis enim hac in Const. postquam Pius Papa IX Canonicos et Dignitates quae Episcopos ante exhibitionem literarum apostolicarum recipiant excommunicationis maioris, nec non privationis fructuum ecclesiasticorum beneficiorum quorumcumque, aliorumque reddituum ecclesiasticorum.... incurrendis poenis inno

[ocr errors]

dasset, dasset, et innodatos decrevisset, subdat: « in easdem poenas pariter >> reservatas ipso facto incurrunt » nominati et praesentati ad vacantes » ecclesias, qui earum curam, re» gimen et administrationem susci» pere audent ex concessione et >> translatione a Dignitatibus et >> Canonicis, aliisque de quibus su» pra, in eos peractam »; tamen hoc in loco non agitur de Episcopis Abbatibus et praelatis a S. Sede provisis, sed de nominatis et praesentatis a Canonicis et laicis potestatibus, qui officiorum et dignitatum audeant administrationem assumere titulo provisoris, vel Vicarii generalis, quin S. Sedes antea de re instructa fuerit, ut Constitutionem legenti patebit.

Cum itaque casus in constitutione Romanus Pontifex propositus sit diversus, non est cum casu confundendus, de quo nunc agimus, cum praesertim etiam suspensio diversa sit, atque cit. Const. posterior sit Constitutioni Apostolicae Sedis.

At suspensio lata in Capitula et Conventus Ecclesiarum atque Monasteriorum qui audeant Episcopos aliosve praelatos quovis modo a S. Sede provisos, scilicet vel per nominationem, vel per confirmationem, aut benedictionem recipere ante Apostolicarum litterarum exhibitionem, integra manet tam extensione, quam reservatione; de ea consequenter nobis agendum est.

At 1. illa dirimenda est quaestio,

« ÖncekiDevam »