Sayfadaki görseller
PDF
ePub

authenticam, quam ipse Hieronymus in lib. De A illud tuum caput pro authentico venerantur, quod illustribus viris notat deceptoriam.

Idem quoque doctor eximius teipsum idem caput sanæ doctrinæ adversum intra crines alienigena docuit abscindere, quod cum susceptori suo, ut jam sæpius inculcatum est, sit perniciosum, nullatenus inter divina mandata super aurum et topazium est ainandum.

Satis vero diligenter quoslibet a recipiendo Sozomeni capite deterres, cum administrationem tam venerabilium sacramentorum episcopis, presbyteris, diaconibus æqua conditione doces injunctam esse. Quis autem nostrum funem sibi ipsi ad crucem portarit, imo quis jam in cruce suspensus strangulantem nodum non abruperit, sed arctius gutturi suo innectere studuerit, tuipse in superioribus evidenter B ostendisti, ubi teipsum in Gregoriani anathematis eculeo suspensum reliquisti.

Laudo tamen quod plenam remissionem peccatorum in baptismo te credere profiteris, per quam professionem blasphemias epistolæ tuæ reprobasti; in qua, inquam, epistola filio jam dudum baptizato, patris peccatum imputasse notaris. Illam quoque tuam propositionem, quidquid convenit parti, convenit et toti, et alia hujusmodi exempla, non ex arte prolata, facillime monstrarem, si non in tali negotio de arte loqui minus idoneum reputarem. Aliorum quippe judicio arbitror, non nostro, relinquendum, quid de tuarum litterarum sive mearum compositione sit censendum.

nullatenus catholica Ecclesia recipit, cum sacris Scripturis adversari non dubitetur.

:

Amplius Beatissimus papa Damasus, scribens ad Aurelianum Carthaginensem archiepiscopum, verissime testatur illos manifeste Spiritum sanctum blasphemare, qui contra sacros canones non necessitate compulsi, sed libenter aliquid, aut proterve agunt, aut loqui præsumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Quicunque autem tuum topazion pro canonico recipiunt, non solum eosdem canones prævaricantur, sed etiam eisdem obstinato animo, ut jam sæpius probatum est, adversantur. Ergo ipsi cum Spiritum sanctum blasphement, ipsius damnationem, juxta prædicti apostolici attestationem, non evadent, præcipue cum ipsa Veritas in Evangelio testetur quod blasphemia in Spiritum sanctum nec hic, nec in futuro remittatur (Luc. XII); ipsumque Constantinopolitanum concilium, quod est unum ex quatuor conciliis æque ut Evangelium venerandis, ipsum, inquam, concilium, cap. 1, cum omnibus hæresibus etiam contumaciam Spiritui sancto repugnantium anathematizat; quos et speciali nomine, juxta quamdam translationem pneumatomachos cognominat.

Amplius Spiritus sanctus per Apostolum istam promulgavit sententiam : Si quis non amat Christum, sit anathema, maran Atha (I Cor. XVI). Sectatores autem Sozomeni non amant Christum, cum inC dubitanter blasphement Spiritum sanctum, per quem ipse Christus canonicas sanctiones inspiravit SS. Patribus. Ergo ipsi subjacent apostolico anathemati.

Propulsatis igitur irrefragabiliter tuis objectionibus iterum, te, licet ingratum, charitative per subscripta rationes libet convenire, ut saltem jam tertio admonitus ad cor redeas, ne cum sectatoribus Sozomeni anathematizatus in æternum pereas. Nullum caput canonicæ veritati contrarium pro authentico est recipiendum, atqui tuum topazion sacratissimis canonibus est contrarium. Asserit enim Nicænam synodum sacerdotibus incontinentiam non prohibuisse, quibus S. Hieronymus, Siricius, Gregorius non solum coitum, sed et cohabitationem cum feminis in eadem synodo penitus prohibitam esse testantur. Ergo illud tuum topazion non etiam pro vero, nedum pro authentico est prædicandum a quolibet in sacris litteris erudito, cum scriptum sit: Os quod D mentitur, occidit animam (Sap. 1). Item B. Joannes apostolus dicit: Timidis, etc., et mendacibus locus est in stagno ignis ardentis (Apoc. xx1). Item Psalmista Perdes omnes, qui loquuntur mendacium (Psal. v).

Amplius sanctissimus papa Leo per episcopos in I Toletana synodo congregatos Balconio Galliciæ episcopo hanc sententiam inter alia transmisit (985): Si quis dixerit, vel crediderit alias scripturas præter quas catholica Ecclesia recipit, in auctoritate habendas, vel venerandas esse, anathema sit. Hoc igitur anathemate procul dubio illi multantur quicunque

Amplius: B. Gelasius papa in apostolica sede cum LXX episcopis nominatim Nicolaum B. Stephani protomartyris condiaconum, Paulum Samosatenum patriarcham Antiochenum, omnesque hæreticos sive schismaticos, et omnes eorum spectatores irremediabiliter anathematizatos esse pronuntiavit cum omnibus quæ docuerunt, sive conscripserunt. Quicunque autem docent capitulum Sozomeni pro authentico debere recipi, sectantur Paulum et Nicolaum hæresiarchas, cum in eodem capite ascribant sacerdotibus conjugale opus. Quomodo ergo ipsi, nisi resipiscant, eorum anathema subterfugere poterunt, quorum nefarium dogma confirmare, et disseminare non timuerunt?

Amplius Hæresiarches Jovinianus a B. Gelasio inter reliquos hæreticos specialiter anathematizatus, licet hæretice incontinentiam continentiæ adæquarit, nunquam tamen adeo desipuit, ut episcopale officium, singularem utique et principalem continentium dignitatem, incontinentibus ascribi posse dogmatizarit. Satius enim sibi videbatur ut hoc reprobando suæ hæresi refragaretur, quam incontinentiam continentiæ tantum adæquaret, ut contra fas et jus etiam incontinentiam divinis mysteriis admit

(985) In assertione fidei, quæ invenitur post canones Toletanæ 'I synodi.

tendam assereret. Ergo Sozomenistæ, qui hoc im- A admonitionem recipias, nec te juxta S. Gregorium prudenter asserendo eumdem hæresiarcam in errore præcedunt, quomodo ipsius inevitabile anathema subterfugere valebunt? Has igitur irrefragabiles sanctorum Patrum sententias diligenter inspicias, nec contra salutem tuam Sozomeni caput deinceps pro authentico recipere præsumas.

Sed forsitan adhuc dicis te illud pro authentico recipere, non pro alia causa, nisi pro quorumdam infirmorum compassione. Quam objectionem, licet in superioribus satis rationabiliter adnularim, tamen iterum eidem, pro tua charitate, non gravabor obviare. Beatus Pater Augustinus, imo per ipsum Spiritus sanctus, in libro contra mendacium (cap. 7) testatur ita, dicens: Ea quæ constat esse peccata, nullo bonæ causæ obtentu, nullo quasi bono fine, nulla B velut bona intentione facienda sunt. Recipere autem Sozomeni caput non tantum pro vero, sed etiam pro authentico sive canonico, damnabile peccatum esse probatur, cum idem caput, et canonicæ veritati contrarium et sub anathemate a sanctis Patribus prohibitum non dubitetur. Nullo igitur bonæ causæ obtentu, nullo quasi bono fine, nulla quasi bona intentione est recipiendum. Ergo, nec pro compassione aliquorum. Hunc itaque librum Augustini si tu fideliter attenderis, nunquam nobis aliquod peccatum faciendum esse, vel pro alicujus æterna salute judicabis.

Qua de re diligenter et obnixe tuam fraternitatem non cesso implorare, ut saltem modo toties rationabiliter admonitus animæ tuæ saluti provideas, teque a tam pernicioso anathemate subtrahas, neque simpliciores in tuam et ipsorum perniciem per anathematizati capitis receptionem seducas. Vigilanter sane attendas verba Domini terribiliter comminantis ei qui aliquem de pusillis ejus scandalizaverit (Matth. XVIII). Precor etiam te ut et in hoc meam

C

apostolicæ auctoritatis reum ulterius efficias, quod jam dudum fecisse probaris, cum domini apostolici præceptum contempsisse, et ei de verbis et scriptis derogasse non dubiteris. Qui etiam et alios per anathematizatum caput a te inter authentica descriptum confortasse infamaris, ut apostolicis repugnent statutis. Certissime autem volo te scire, quod nec moderni Gregorii (986) anathema tibi deerit, si ad ipsum hæc infamia, jam de te vulgo disseminata, pervenerit, quæ te præcipuum doctorem, defensorem, imo vocem esse asserit omnium, qui canonicis et apostolicis institutionibus obstinato animo resistant.

Hanc igitur infamiam fideliter admoneo et ut compescas, neque deinceps apostolicis statutis, in periculum tuum, aliquatenus refragari præsumas. Ut autem damnatorias sententias nostri apostolici, et ipsius principis apostolorum super Ananiam et Saphiram (Act. v) pari efficacia pollere non dubites, damnationem Spirensis episcopi et mortem ejus studiose consideres, qui, in præterito anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1075, in prima hebdomada Quadragesimæ, eadem die, id est vi Kal. Martii (987) imo eadem hora subito, quasi quodam invisibili telo perculsus, apud Spiram infirmari cœpit qua hora et causam ejus in Romana synodo noster apostolicus ventilare cœpit. Idem quoque tertia die, id est Iv Kal. Martii, heu! miserabiliter exspiravit, qua eum etiam definita nostri Gregorii sententia Romæ cum indubitabili efficacia damnavit. Sic enim concors fidelium relatio virorum testatur, quorum quidam eo tempore in Romana synodo damnationi ejusdem prævaricatoris interfuere; quidam vero apud Spiram; quod idem episcopus tam subito, tam miserabiliter obiisset præsentes exhorruere. Ergo et tu cave. Das dir jeth alsamo beschehe (988).

EPISTOLA RECONCILIATIONIS
Pro superiorum epistolarum injuriis.

Filio dextræ BERNHALDO ALBOINUS, par velle, idemque nolle.

Ne sit inter nos zelus et contentio, propheticum sonat cum Apostolo (I Cor. III). Quapropter boni æmulatores esse studeamus, quatenus quidquid noceat facillime evadere valeamus. Si qua dissensionis D æmulationisve zizania inter nos pullulasse videantur, identitate puræ dilectionis, ejusque propinquæ, fidei falce radicitus evellantur. Omne nostri [nostrum] nogotium, juxta Tullii et Quintiliani conditiones, vertatur in utile et honestum. Si hactenus per longas lucubrationes contentiose et infructuose egimus, nunc sententiose et charitative per pauca multum

(986) Vivebat ergo adhuc Gregorius VII quando Bernaldus hanc epistolam scripsit.

(987) Scripsit ergo hanc epist. Bernaldus anno 1076. De hoc episcopo Spirensi Bernaldus noster in suo chronico anno 1075. Nomen huic episcopo erat

proficiamus. Si non propter Deum omni creaturæ subjacere (I Petr. 11) deberem, propter tuæ redintegrandæ amicitiæ statum nullatenus contentioni cedere recusarem. Me vero, si quid dixi quod tibi vel alicui subolere potest bouo, quo spiritus salvus fiat, in interitum carnis tradi (I Cor. v) non renuo. Amodo, utcunque res se habeat, fervida vis charitatis nesciens minui, sole calidior, adamante perennior in æternum et ultra permaneat. Jam jam perstemus et conemur uti novum par amiticiæ invicem generare videamur.

Finis disceptationis de continentia clericorum.

Henricus. Vide de hoc Romano Concilio, tomo III.
Conc., et Baron. tomo XI, anno Christi 1075.

(988) Hæc Germanica verba claudunt epistola m in cod. manuscripto.

APOLOGETICUS

BERNALDI PRESBYTERI

Pro

DECRETIS GREGORII VII PONTIFICIS MAXIMI EDITIS IN SYNODO

ROMANA

Adversus Simoniacos et incontinentes altaris ministros

Nunc primum in lucem editus, ex duobus manuscriptis codd. altero Ratisbonensi, altero

Weingartensi.

CAPITULA SEQUENTIS OPUSCULI.

Cap. I. Decretalis epistola venerabilis papæ Gre- A XIV. Quid Apostolus constituat de sacris ordinibus. gorii.

II. De auctoritate quatuor principalium conciliorum.
III. De auctoritate apostolicarum institutionem.
IV. De auctoritate reliquorum conciliorum.
V. Brevis enumeratio decretorum superioris epi-
stolæ.

VI. De primo statuto, id est, de Simoniacis.

VII. De secundo statuto, id est, de emptoribus ecclesiarum.

VIII. Quod et sacra Scriptura damnet venditores spiritualium officiorum.

IX. Item, quod emptores eorum damnet.

X. Item mediatores hujusmodi Simoniacæ negotiationis.

XI. Detectio statuti prædictæ decretalis epistolæ, id est, ut incontinentes altari nullatenus ministrent. XII. De anathemate eorum, qui defendunt incontinen

tiam sacerdotum, per Sozomeni capitulum ex Tripartita historia depromptum.

XIII. Quod non sacramentorum ministris, sed laicis permissum sit, ut unusquisque suam habeat uxo

rem.

B

XV. Utilis consideratio ejusdem institutionis.

XVI. Expositio B. Hieronymi super eamdem institutionem.

XVII. De quarto statuto prædictæ decretalis epistolæ, ne populus officia clericorum recipiat, quos apostolica statuta contemnere videat.

XVIII. Cur eorum officia populo sunt prohibita. XIX. Explanatio cujusdam capitis, quod præsenti statuto videatur adversari.

XX. Quid domnum apostolicum compulerit, ut hæc statuta depromeret.

XXI. Quod non illi, sed SS. Patribus pro hujusmodi statutis esset indignandum.

XXII. Cur eisdem statutis nullæ appositæ sint tnduciæ.

XXIII Quod domnus apostolicus non solum episcopos sed et subditos eorum damnare possit.

XXIV. Quod cujuslibet episcopi parochianus domno apostolico etiam plus debeat obedire, quam proprio episcopo.

Bertoldus vel rectius Bernaldus noster in suo Chronico anno Domini 1075.

Gregorius papa in prima hebdomada Quadragesimæ synodum Romæ collegit, in qua causam episcopi Spirensis, sed Simoniaci, examinavit; qui, ipsa die, cum examinaretur causa ejus Romæ, id est vi Kalend. Martii, infirmatus est Spiræ, sed deinde Iv Kalend. Martii, miserabiliter exspiravit, quando et a Gregorio papa definitam suæ damnationis sententiam in Romana synodo excepit. In eadem synodo decretum est a Gregorio papa ut clerici, aliquem sacrorum ordinum gradum et officium pretio adepti, deinceps in Ecclesia non ministrent, nec ecclesiam pretio acquisitam aliquis retineat, nec deinceps alicui ecclesiam vendere et emere liceat; deinde, ut a clericali officio cessent quicunque se per incontinentiam reprehensibiles exhibent. Item, ut populus clericorum officia nullatenus recipiat quos prædictas apostolicas institutiones contemnere percipiat.

INCIPIT APOLOGETICUS BERNALDI

SUPER DECRETA

Quæ venerabilis papa Gregorius ejusdem nominis VII, in Romana synodo promulgavit contra Simoniacos et incontinentes altaris ministros.

PROLOGUS.

gelii quatuor libros; sic etiam habet Rom. editio], sic quatuor concilia suscipere et venerari me fateor : Nicænum scilicet in quo perversum Arii dogma destruitur; Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error convincitur; Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas judicatur; Chalcedonense vero, in quo Eutychetis [Rom. editio Euthychis] Dioscorique pravitas reprobatur, tota devotione complector, integerrima approbatione custodio, quia in his, velut in quadrato lapide, sanctæ fidei structura consurgit et cujuslibet vitæ atque actionis norma consistit; quisquis eorum soliditatem non tenet, etiam si lapis esse videatur [Rom. editio, cernitur], tamen extra ædificium jacet, etc. Cunctas vero, quas præfata veneranda concilia personas respuunt, respuo; quas venerantur, amplector, quia, dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis præsumit aut solvere quos religant [C. R. et Rom. editio, ligant], aut religare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit. » Hucusque Gregorius.

In superioribus epistolis illi nostro [Alboino cod. A « Sicut sancta Evangelia quatuor [C. R. sancti EvanRat.], nolit Deus ut deinceps dicam æmulo, sed amicissimo, satisfacere studui et capitulum statutis nostri apostolici contrarium nullatenus attendendum, ut puta sub anathemate prohibitum, evidenter monstravi, adeo videlicet ut ipse amicus noster se jam non ulterius contentioni, sed amicitiæ operam daturum mihi rescriberet. Sed plures adhuc restant qui eisdem statutis obstinato animo nimirum periculose, imo perniciose resistunt; qui et alios simpliciores, quippe non multum studiosos ad considerandos canones, adeo seducunt, ut et ipsi prædictas authenticas sanctiones contemnant et suam consuetudinem jucundissimam quidem, sed perniciosissimam retinere contendant. Quod non plures eorum fecissent, ut mihi videtur, si ipsis bene compertum esset quam B parum, vel potius quam non (cod. Rat. nihil) noster apostolicus in prædictis statutis deviet a sanctis Patribus. Quapropter mihi meique similibus commodum fore censui, si eadem statuta, canonicis Scripturis conferrem, et mutuam eorum concordiam qualiscunque styli officio breviter ac fideliter commendarem. Et hoc ea intentione ut, si quis forsitan ex idiotis hæc inspicere dignetur tanto vivacius ad obediendum apostolicis institutis resipiscat, quanto evidentius videat hæc eadem nullatenus a sacratissimis canonibus deviare, sed cum eisdem ex ipsa sacra Scriptura processisse.

CAP. I. In primis igitur decretalem epistolam nostri apostolici describere juvat, ut tanto apertius sequentia elucescere valeant.

<< GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri OTHONI Constantiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

<< Instantia nuntiorum tuorum, » etc. Reliqua exstant in concilio Romano I, supra.

CAP. II. Sed priusquam hæc statuta singulatim consideremus, quiddam de ipsorum canonum auctoritate non incommodum æstimo prælibare, ut tanto firmius teneatur quiquid ex eis ad observandum nobis denuntiatur. Sanctissimus papa Gregorius (lib. I, ep. 24, quem noster apostolicus nomine, et actione nostris repræsentat [C. R. repræsentavit] R. repræsentavit] temporibus, in sua synodica, id est, synodali epistola, sanctissima quatuor concilia cofirmat ita :

Hanc autem synodalem epistolam idem apostolicus statim post ordinationem suam composuit, et reliquis patriarchis, quippe Constantinopolitano, Alexandrino, Antiocheno, Hierosolymitano transmisit. Consuetudo enim erat eo tempore, ut quilibet in aliqua patriarchalium sedium noviter ordinatus, se prædictas IV synodos custodire reliquis sedibus transmissa epistola profiteretur, antequam C nomen ejus apud reliquas sedes in diptychis describi mereretur. Nomen videlicet prædecessoris ejus, licet defuncti reliquæ sedes computabant inter viventes, donec ipsius noviter inthronizati præsulis synodicam reciperent epistolam; quæ, quia eumdem episcopum quatuor synodos recepisse denotavit, hoc sibi nomen, id est, synodicam ab eisdem synodis non incongrue videtur mutuasse.

Hanc autem consuetudinem illius temporis fuisse idem sanctissimus papa testatur in epistola ad Secundinum servum Dei inclusum (lib. VII, ep. 54); quam et usque ad tempora beati papæ Adriani, quippe ad Carolum regem, perdurasse Joannes Romanæ Ecclesiæ diaconus asserit, qui vitam S. Gregorii, ex præcepto S. Joannis papæ, fideliter descripsit.

Sed utrum adhuc eadem consuetudo perduret ignoro. A canonizabant. Nempe sub piissimo imperatore Con

Quam tamen præfatis temporibus fuisse non dubito. Patet igitur evidentissime quam magnæ sint auctoritatis illa quatuor concilia, quæ S. Gregorius, imo per ipsum Spiritus sanctus, non semel, ut prædictum est, sed sæpius et Evangeliis comparat, et omnes ab eisdem dissentientes anathematizat. Quæ et quilibet novitius patriarcha se observaturum per epistolam suam reliquis sedibus profiteri debebat, si se inter catholicos patriarchas in diptychis describi volebat.

B

CAP. III. Decreta vero sanctissimorum Romanorum pontificum, si possemus, etiam studiosius quam illa quatuor concilia venerari et observare deberemus, cum et ipsa concilia omni firmitate carerent, si non apostolicæ sedis pontifices eadem per apostolicam 5 auctoritatem et congregare et corroborare decrevissent. Unde et beatus papa Marcellus (ep. 1, Rom. editionis), qui et ante Nicænum concilium sua decreta martyrio consecravit ipse, inquam, vir apostolicus, in decretis suis, cap. 11, testatur ita : « Ipsi Apostoli eorumque successores, Domino inspirante, constituerunt ut nulla fieret synodus præter Romanæ sedis auctoritatem. « Sanctus quoque Athanasius præsul Alexandrinus, qui non minima pars concilii Nicæni fuit, in epistola ad Felicem papam, capite 11, ita dicit : « Scimus in Nicæna magna synodo cccXVIII episcoporum ab omnibus concorditer esse roboratum, non debere absque Romani pontificis sententia concilia celebrari. » Sed et beatæ memoria Julius papa idipsum, capite 5, profitetur, dicens: «< Ipsi vero primæ, sedis Ecclesiæ convocandorum generalium synodorum jura et judicia episcoporum singulari privilegio evangelicis, et apostolicis, atque canonicis concessa sunt institutis. » Beatus quoque Damasus (989) papa in decretis suis, cap. 9, hanc intulit sententiam [C. R. generalem interserit] : Nulla unquam concilia rata leguntur, quæ non sunt fulta apostolica auctoritate.

C

His autem sententiis beatus Isidorus, rimator Scripturarum sagacissimus, fideliter astipulatur dicens: «Synodorum vero congregandarum auctoritas Apostolicæ sedi privata commissa est auctoritate [C. R. potestate] (990) congregata, vel fulta. Hæc canonica testatur auctoritas, hæc ecclesiastica hi- D storia roborat, hæc sancti Patres confirmant. »>

Si igitur illa quatuor concilia omni auctoritate carerent, nisi principaliter ex decretis Romanorum pontificum firmitatem obtinerent, quis inficiari poterit quin decreta per ipsos apostolicos viros promulgata, majori veneratione digna merito censeantur quam ipsa concilia, quæ non per ipsorum apostolicorum præsentiam, sed tantum per ipsorum legationem authentica fieri merebantur? Sic enim legati sedis apostolicæ eorumdem principalium conciliorum sanctiones primaria subscriptione apostolica vice

(989) JULIUS I, in rescripto ad Orientales; Rom. editio, pag. 208.

stantino magnus Hosius Cordubensis episcopus, Victor et Vincentius, presbyteri Romanæ Ecclesiæ, ex parte sancti Sylvestri papæ Nicæno concilio præfuerunt et ipsum principali subscriptione firmaverunt. Item temporibus Theodosii Junioris Augusti, sanctus Cyrillus patriarcha Alexandrinus, et Arcadius episcopus ex Italia vice beatissimi papæ Colestini Ephesino concilio præfuerunt et ipsum apostolica vice corroboraverunt. Item, tempore Marciani principis, Paschasinus et Vincentius episcopi et Bonifacius presbyter vice sancti Leonis papæ in Chalcedonensi concilio per duodecim dies celebrato primi fuerunt, qui et Anatolio patriarchæ Constantinopolitano quoddam privilegium in concilio usurpanti, liberaliter contradixerunt, et reliquis statutis apostolica vice subscripserunt ut liber sancti Liberati Carthaginensis archidiaconi de eodem concilio. testatur. Hæc autem omnia manifestius ille videbit quicunque eorumdem conciliorum subscriptiones studiose perspexerit. Ergo reverentiam sive obedientiam, quam sacratissimis quatuor conciliis juxta sanctum Gregorium merito exhibemus decretis apostolicæ sedis nullatenus denegare, imo, si possibile est, studiosius impendere debemus, cum sine eorum auctoritate nec ipsa concilia fas esset recipere.

CAP. IV. Sed nec reliqua concilia parvi pendere debemus, in quibus multa, nusquam alibi inventa, ecclesiasticæ tamen dipensationi [C. R. dispositioni] necessaria reperimus. Quæ quidem a superioribus authenticis sanctionibus nullo modo discrepant, cum Christianæ religioni apertissime conveniant. Hujusmodi, inquam, capitula, in quibuslibet conciliis inventa, nullatenus ab aliquo catholico sunt contemnenda, præsertim cum ipsa reliqua concilia, ex sacratissimarum auctoritate sanctionum descendisse non dubitentur; quæ per singulas provincias bina episcoporum concilia annuatim fieri firmissime decernunt. Hoc, inquam, beatus Anacletus ab ipso principe apostolorum presbyter ordinatus in decretis suis capit. 17, certissime decernit: « Congregatio, inquit, summorum per singulos annos fieri solet et debet. » Hoc excellentissima synodus Nicæna cap. 5, constituit. « Bene, inquit, placuit singulis annis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari ut communiter omnibus simul episcopis congregatis discutiantur hujusmodi quæstiones. >> Item, Constantinopolitanum concilium, enumeratis privilegiis diversarum Ecclesiarum, cap. 11 [C. R. ita], constituit : << Servata regula quæ scripta est de gubernationibus, manifestum est quod illa, quæ sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciæ synodus dispensetur [C. R. dispenset], sicut Nicæno constat decretum esse concilio.

Item Chalcedonense concilium, cap. 19, dicit :

(990) Nec ullam Synodum ratam esse legitimam, quæ ejus non fuerit.

« ÖncekiDevam »