Sayfadaki görseller
PDF
ePub

prædicta nostri apostolici statuta proscribere cona- A sideratione prætermisi, ne gravis essem idiotis, qui bitur, præsertim cum videat evidentissime eadem ex bus hic specialiter satisfacere proposui, quibus SS. Patrum sententiis, imo ex divinis Scripturis pauca ex multis tam indubitatæ veritatis sufficere emanasse. Poteram vero quam plures alias rationes possunt, si indagandæ potius veritati quam infrusuperioribus adnectere, et innumerabilia SS. Patrum ctuosæ contentioni operam dare volunt. Finis. exempla præfatis statutis assignare, sed ea hic con

PRÆFATIUNCULA IN TRES SEQUENTES EPISTOLAS.

Videntur tres istæ epistolæ scriptæ ante tractatum De sacramentis excommunicatorum, cui inter hæc pro Gregorio VII opuscula primum locum tribuimus; nam hic quasi adhuc incerti fluctuare videntur Adalbertus et Bernaldus quid de controversiis ea ætate excitatis sentiendum esset. In opusculo autem prædicto Bernaldus sententiam absque ulla hæsitatione profert, tametsi indicat multa super hac controversia inter se et Bernardum esse disceptata; qui Bernardus non est alius quam magister ille scholarum Constantiensium, de quo supra in præfatione ad hos tractatulos, et in testimoniis, pro Gregorio VII, postea magister scholarum Hildesheimensium et tandem monachus Corbeiensis in Saxonia factus, qui ut ex secunda epistola apparet, ferventissime quidem causam S. Petri defendebat; sed dum ardorem per scientiam ecclesiasticam non temperat; nonnihil impegit, ut docet ipse Bernaldus in suo Chronico. Adalbertus ille est, quem Bertoldus seu Bernaldus in Chronico hoc elogio cohonestat anno 1079: Doctor Adalbertus facto verboque diser tus, jam triginta annis mundo crucifixus et in fine ad evangelicam perfectionem perductus, migravit ad Dominum tertio Nonas Decembris. Quem honoris causa Bernaldus in secunda epistola appellat Patrem et dominum.

[blocks in formation]

ter in medio nationis malæ atque perversæ (II Pet. 1).

cis, seu a quibuslibet excommunicatis usurpatorum, A rium. Salve, cœli luminare, lucens inexstinguibiliquid videatur vobis, scire vellemus, quippe, si careant veritate. Sanctissimus enim Pater Augustinus ita testatur: « Veri, inquit, sacrificii locus non est extra catholicam Ecclesiam. » Nullus igitur locus veri sacrificii est apud hæreticos, sive excommunicatos.

Beatissimus quoque papa Leo, cujus auctoritate congregatum est et confirmatum Chalcedonense concilium a sancto Gregorio Evangelio comparatum, ipse, inquam, Leoni Augusto scribit de quodam damnato Timotheo episcopo (1003) qui reus occisionis Alexandrini præsulis [Proterii], sedem ejus Simoniace invasit. De hujus igitur Simoniaci sacramentis præfatus papa Leo ita testatur ad Augustum (epist.) 75: « Manifestum est, inquit, per crudelissimam insanissimamque sævitiam omne illic (in Alexandrina sede) cœlestium sacramentorum lumen exstinctum. Intercepta est sacrificii oblatio; defecit chrismatis sanctificatio; et parricidialibus manibus impiorum omnia se subtraxere mysteria, » etc. Sanctus quoque Gregorius scribens de temeraria ordinatione Maximi Salonitani episcopi (lib. 111, ep. 20), ita detestatur eamdem : » Post interdictionem, inquit, quoque nostram, quæ sub excommunicatione tua ordinantiumque te facta est, cæsis presbyteris, diaconibusque cæteroque clero, manu militari ad medium diceris adductus, quam rem nos consecrationem dicere nullo modo possumus, quæ ab excommunicatis est hominibus celebrata. >> Episcopi C enim excommunicati erant, qui eum consecraverant.

Vestrum igitur judicium exspectamus quid de hujusmodi sacramentis judicare debeamus.

(1004) Post interrogationem hic incipit valens responsio, caute tamen legenda in ulteriore parte.

EPISTOLA II,

BERNALDI AD ADALBERTUM.

Areola aromatis, cujus lilio capreus Libani pascitur, cujus in umbra ipse cubans meridiatur, viro deliciarum Adalberto, de sacramentorum confectione Bernardus cauteriatus instar Æthiopis in tabernaculis Cedar, damnatus pistrino in Ur Chaldæorum, nec jam subsistens in miseriis, non dico corporis, D sed expositæ jam morti animæ, quidquid gemens peccatoris devotio, angelicæ sanctitati. Deo fonti misericordiarum et Patri totius consolationis gratias corde et voce itero utroque quod me tui salutatione tunc, cujus audito nomine recreor, dulcissima dignatus est collocutione. Salve, corruptelam nesciens cedre paradisi, salve, auriga Israel, salve immortalitatem spirans o animarum medela, salve petra quam callidus serpens suis signasse vestigiis non gaudet, imo ab omni corporea labis aspergine pure detersam abhorret. Salve, aureum mensæ Salomonis non significativi, sed significati, reclinato

(1003) Intruso Alexandrino cui cognomen Ælurus. (1004) Ita codex manuscriptus.

Jussionis igitur tuæ exsecutionem licet mihi pro sanctitate negotii interdicat conscientia, licet præsumentem me in faciem ipsam cedat stultitia, aggredior tamen, certus quia etsi quæ oporteat dici nescio, in hoc tamen sciens sum quod tibi, Domine, obedio. Jubes igitur, ut tua ipsius verba ponam, tibi a me scribi de judicio domni apostolici super publicos et contumaces sedis apostolicæ proscriptores, sicubi quidquam authenticum eidem judicio adversum invenerim.

a

[ocr errors]

Sedis, Pater, apostolicæ est, ut divini consciæ arcani, rotare claves regni cœlorum. « Ipsa enim, ut Anacletus papa scribit, « constituta est a Domino, non ab alio, caput et cardo Ecclesiarum. « Et sicut cardine ostium regitur, sic hujus sanctæ sedis auctoritate omnes Ecclesiæ Domino disponente reguntur.

Hinc B. Gelasius in generali decreto ad omnes episcopos de institutis ecclesiasticis dicit : « Cum nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, et cum sedes apostolica super his omnibus, favente Domino, quæ paternis canonibus sunt præfixa, pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam B. Petri sedem et sequi videat et docere; satisque conveniens sit ut totum corpus Ecclesiæ in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciet ubi Dominus Ecclesiæ totius posuit principatum. »

Leo quoque ad Anastasium thessalonicensem episcopum (epist. 84) : » Quibus » (sacerdotibus), inquit, a cum sit dignitas communis, non est tamen ordo generalis, quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quædam discretio potestatis. Et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut cæteris præemineret. Et quia hanc excellentiam summæ sedis non minuit indignitas præsidentis, testatur idem Leo : « Etsi nonnunquam, inquiens, diversa merita præsulum, jura tamen permanent sedium, quibus possint æmuli perturbationem aliquam fortasse inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. Sedis tamen hujus sanctæ præsules a subjectis moneri persæpe tolerabant; spiritum in eis exstinguere nolebant; demum ecclesiastica lege duce et magistra potius ipsi secundum instituta canonum vivere quam ex canonicis institutis subjectos opprimere volebant. Princeps apostolorum cum in sui simulatione gentes cogeret judaizare, Pauli correptione suggerentis, nec Judæos ab hujusmodi tanquam a nefariis prohibendos, nec gentiles ad ea tanquam ad necessaria compellendos sententia mutatum (1005). »

[merged small][ocr errors]

Ego, inquit B. Gregorius, « et minores meos, quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus (1005) Locus, ut videtur, mutilus.

sum, stultus enim essem [est], qui in eo se primum A nifestis, cui induciæ minime sint concedendæ, quia æstimat, ut bona quæ viderit discere contemnat. Ille etiam qui non ab homine didicit auctoritati Corinthiorum cessit dicens : « Cui aliquid donastis et ego (11 Cor. 11). Hinc colligimus cum sedis hujus super petram, quæ Christus est, fundatæ jus et dominium constet, non posse abrogari : præsules tamen ejus concedat ratio interdum commoneri.

De judicio autem apostolici facto super hos quos tu vocas publicos et contumaces proscriptores, pro nostra respondemus stultitia. Fecit quidem papa quod est apostolicum, dum damnavit quos dixeras publicos et contumaces, si tantum hanc [fort. sed hanc] dubietatem sequens epistola satis elucidabit quæ eos post litteratoriam confessionem damnatos declarabit, ut Acatius patriarcha Constantinopolitanus a sancto Felice papa legitur anathematizatus, utpote litteris professus, nulla autem synodica vocatione præventus; aut confessos veraciter, aut convictos regulariter; aut, si vocati canonice, ad reddendæ rationis judicium venire noluerunt.

Audi, Pater, quid S. Augustinus, qui Carthaginensi concilio, ex apostolica auctoritate et ducentorum septemdecim Patrum firmato interfuit, de sententia ejusdem concilii ad clerum et plebem Hipponensium inter alia dicit (epist. 137): « Nuper in concilio episcoporum constitutum est nullum clericum qui nondum convictus sit suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non

non necessariæ, et posteriori hoc ordine papam in contumaces episcopos apostolica usum potestate. Recipimus, domine, quod asseris, si conjunctionem hanc quæ est tantum, non addideris. Sunt quidem duo judiciarii ordines ut duo præcepta, ut duo peccandi genera: unum scilicet in Dominum, alterum in homines; ut duo adventus Domini : unus occultus, alter manifestus; unus de quo scriptum est : « Descendet sicut pluvia vellus (Psal. LXX1),» alter de quo scriptum est : « Deus manifeste veniet (Psal. XLIX). » De priori igitur judiciario ordine dicit Apostolus: «Si quis frater nominatur fornicator, » etc. (I Cor. v). « Eam nominationem intelligi volens, ut dicit Augustinus, in lib. De pœnitentia, « quæ fit in B quemquam cum sententia ordine judiciario. » Noluit enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio, sed potius ex lege Dei, secundum ordinem Ecclesiæ, sive ultro confessum, sive accusatum, atque convictum.

Hunc autem ordinem qualiter procedere ac tractari oporteat describit B. Gregorius in commentario ad Joannem Defensorem (lib. x1, epist. 56), euntem in Hispanias, decernens et catholicum statuens ut considerata causarum qualitate alii sint accusatores, alii testes, et ut, præsente accusato, sub jurejurando dicatur testimonium scriptis alligatum, et accusatus respondendi et defendendi se locum ha

præsentaverit. >> Ipsam autem præsentationem ipsum C beat, et examinatio personarum accusantium ac

demonstrat concilium, videlicet ut aut ipse accusa-
tus ad causam suam dicendam die statuta litteris
evocatus occurrat; aut aliquas veras necessitatis
causas probet, quibus occurrere non potuisse mani-
festum sit. Et attendendum quia dicit, « non po-
tuisse, » nec dicit, non voluisse; similiter et de
accusatore, si ad concilium universale anniversarium
occurrere noluerit. Certe, sive accusator sive accusa-
tus occurrere voluit et non valuit, Carthaginensis con-
cilii decretis absolutus erit. Consentit et Africana sy-
nodus dicens : « Si infra annum causam suam purgare
contempserit.» Nota verba: non dicit, « non volue-
rit, sed contempserit. » Unde Augustinus in libro
De pœnitentia: « Nos vero a communione quemquam
prohibere non possumus, quamvis hæc prohibitio D
nondum sit mortalis, sed medicinalis, nisi aut sponte
confessum, aut in aliquo sive sæculari, sive ecclesia-
stico judicio nominatum atque convictum. Quisenim
sibi utrumque audet assumere ut cuiquam ipse sit
accusator et judex? · Ideo, inquit S. Gelasius,
« vocatur ad judicium certa quæcunque persona, ut
aut fateatur objecta, aut convincatur objectis. » Et
Antiocheni canones : • In consiliis, inquiunt, ad-
sint omnes qui se læsos existimant, et synodi expe-
riantur examen. »

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Sed tu dicis duos esse judiciarios ordines: unum -de dubiis, licet veris, qui et indigeat induciis, scilicet ut accusatus consulendo sibi provideat qualiter de objectis commode respondeat; alterum, de ma

testificantium regulariter fiat. Hunc etiam judiciarii ordinis modum Dominus innuit, cum in resuscitatione puellæ in domo jacentis mortuæ, ac si in revelatione causæ non omnibus notæ, quosdam discipulorum suorum testes scilicet et patrem et matrem puellæ secum adhibuit (Matth. IX, Luc. VIII).

Qualiter autem sit determinanda hujusmodi conjecturalis controversia, describit Leo ad Rusticum Narbonensem episcopum : « Quia sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus in rebus incognitis, in cujusquam partis præjudicium definire, priusquam universa quæ gesta sunt veraciter audiamus. » Et item alibi egregie dicitur : «Non justum mediatorem, qui in incertis sic unam partem audit, ut alteri parti nihil reservet. » Quid vero sit faciendum, si accusatus post canonicas inducias nec ipse venerit, nec impedimenti necessitates probaverit, prescribit S. Gregorius in predicto commentario dicens (lib. x1, epist. 56): « Quoniam quidam aut apud locorum defensores, aut apud clarissimos provinciarum judices, aut etiam, ut assolet,» hic apud virum clarissimum » magistrum census ingrediuntur, » et queruntur « tanquam ab alio passi aliquid contra leges, aut aliter læsi, aut damni facti testes volentes producere. At ne postea objiciatur eis» quia per unam partem gesta confecta sunt,« oportet illum qui impetitur in ipsa civitate constitutum, ubi testimonia dantur, admonitum a judice sive a defensore advenire ét audire attesta

discidit, quía hunc, inquam, nisi canonice vocatum, nisi regulariter exspectatum, damnare noluit. Unde et ipse ad Martianum (lib. 11, epist. 27) :j« Nullus sine cognitione damnandus est. »>

tiones. Si vero noluerit advenire, sed contempserit, A celebrationem sibi missæ interdicentis proterve ut ex hoc ab una parte testimonia adversus eum inutilia sint, sancimus hujusmodi testimonia ita valere, ac si non ex una parte consisterent, sed etiam ipso præsente fuissent facta. Si enim recusaverit, et venire noluerit, et audire quæ deponuntur, cum utique iin publico sit, et non ex inevitabili quadam necessitate venire non possit, similis advenienti erit, et nulla utilitas ex contemptu suo ei adhibebitur, sed videbuntur quidem ex utriusque præsentia probationes factæ. « Ecce, »> inquit S. Gregorius, • admonendus est semper adversarius, ut ad audiendos testes adveniat; alioquin necesse est ut quod contra leges actum est firmitatem non habeat. »

Demonstrat etiam Bonifacius papa (epist. 2) scribens ad septem provincias de Maximo, qui multo crimine infamatus præsentari judicio noluit, regulariter vocatus. « Nullus, inquiens, dubitat quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quærit; sed astuta cavillatio eorum qui versutis agendum credunt esse consiliis nunquam innocentiæ nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere judicium dilationibus putat. » Et quibusdam interpositis: « Decrevimus, inquit, vestrum debere intra provinciam esse judicium, et congregari synodum, ante diem Kalendarum Novembrium, ut, si adesse voluerit, præsens, si confidit, ad objecta respondeat. Si vero adesse neglexerit, dilationem sententiæ de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et toties delegato judicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in præsenti examine omnia quæ dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia. Nos autem per omnes provincias litteras dirigemus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad Provinciam venire cogatur, et illic se constituto præsentare judicio. »

ע

B

Alter judiciarii ordinis modus est, quem et tu dixeras, cum crimen non negatur, cum jam quasi extra portam civitatis, sceleribus [scelerum] exsequiis reus effertur. Hunc modum, nisi tua vel providentia aliter judicaverit, in duos adhuc modos subdividimus, et modum utrumque in synodum (1006) vocari et ex judicio determinari volumus. Una scilicet manifesti judiciarii ordinis species est, cum reus nec se, nec admissum, quod objicitur, defendit, id est, cum fatetur et se fecisse et faciendo peccasse. In hac causa, accusatoribus nil facientibus, reus tantum ad judicium vocatur, passurus quod confesso vel convicto medicinaliter præscribunt pene singula folia canonum. Secundum hunc modum videtur Apostolus dixisse ad Corinthios : « Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi, ut præsens, eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis, et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu Christi tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis (I Cor. v). »

:༥

Nota, quod dixit : « Congregatis vobis in nomine Jesu, » quasi diceret : Collecto a vobis concilio, facto a vobis conventu in nomine Domini, id est canonico, ibi me spiritualiter vobiscum præsente, reus judicetur, ibi a consortio Ecclesiæ eliminetur; tune C manifeste ei monstretur quia peccando ejus se jugo subjugavit, ejus dico, qui jugum Domini abjecit. Et hoc non privatæ respectu injuriæ, non alia intentione nisi ut in eo intereat in mortem vergens carnalitas; resipiscat æterna quærens spiritualitas; carne scilicet intereat, ut spiritu salvetur. Item paulo superius : « ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit (Ibid.). Quod exponens Ambrosius (in I Cor. v), dicit : « Cognito opere isto, pellendum illum (peccantem) fuisse de cœtu fraternitatis. Omnes euim crimen ejus sciebant, et non arguebant. Publice enim novercam suam loco uxoris habebat. In quare, neque testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen. »

Simili exsecutione vocavit et exspectavit B. Gregorius Maximum Salonitanum episcopum, evidenter reum et contumacem (lib. v, epist. 3) dicens : « Hortamur ut ad nos venire omni postposita excusatione festines, quatenus, servata justitia, hæc (de quibus accusaris) et cognoscere et finire, secundum cano- D nica instituta, Christo revelante, possimus. Ita autem fac ut ad veniendum amplius jam moras non ingeras, ne ipsa te magis absentia obnoxium his quæ dicuntur assignet; et nos in te hæc res, non solum propter dicta crimina, quæ purgare subterfugis, sed etiam propter inobedientiæ culpam durius scilicet, ut in contumacem cogat ex concilio ferre judicium. Vides, domine, quia B. Gregorius Maximum Salonitanum, et præsumptorem, et contumacem, qui ordinem illicite suscepit, qui litteras papæ

[ocr errors]

(1006) Hæc et sequentes notatiunculæ ad hanc epistolam erant in margine manuscripti Codicis, cautelæ gratia sive ab ipso Adalberto et Bernaldo, sive ab alio quopiam adjectæ. Hic cautissime voca

[ocr errors]

Altera manifesti judiciarii ordinis species est, cum purgatorie crimen conceditur, sed culpa removetur; id est, cum [quis] fatetur se quod objicitur fecisse, affirmat autem se [contra] legem ecclesiasticam minime in hoc facto exorbitasse. Huic accusato magnopere suademus concedendam synodum, scilicet ut aut convincatur, aut probando suas partes absolvatur. Hoc modo secum agi debere clamant nunc proscripti ab apostolico præsule. Hujus judi. ciarii ordinis formam dabant nobis plures propter justitiæ defensionem accusati, plures tyrannidem

bulum SEMPER non adjectum, nec aliud universitatis designativum; ne eo adjecto apostolicæ sedi præjudicaretur: quam certe contumacia synodicam vocationem non cogatur prætendere.

prælatorum experti. Quibus in conventu auditis, ipsi A anathema: unum scilicet, « si ad synodum quislipersæpe objecti honestatem suadendo sunt absoluti, compressores eorum, relato in se crimine, damnati, Sic Constantia episcopum Carlomannum (1007), qui eam ex inobedientia accusavit, perorata inobedientiæ dignitate, quasi infernalem furiam exsufflavit.

Hujus autem regulam et actionem controversiæ præscribit concilium Sardicense : « Si episcopus quis forte iracundus (quod esse non debet), cito, aspere, commoveatur adversus presbyterum, sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem. Et ideo, habeat potestatem is qui abjectus est ut episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur ac diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientiam roganti. Et ille episcopus, qui aut juste aut injuste cum abjecit patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut vel probetur sententia ejus a plurimis, vel emendetur. Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum qui fuerat a communione separatus ante cognitionem nullus debet præsumere, ut communioni societ. »

[merged small][ocr errors]

C

bet canonice vocatus venire contempserit; secundum, si præsentatus præceptis sacerdotalibus non obedierit; tertium, si ante finitam causæ suæ examinationem a synodo profugus abire præsum. pserit. » Ne vero hæc synodus ex loci humilitate demereatur auctoritatem, audiatur Gelasius in epist. ad episcopos per Dardaniam constitutos : « Coufidimus, inquiens, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiæ probavit assensus, nullam [non aliam] magis exsequi sedem præ cæteris oportere quam primam : quæ et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum (Matth. xvi), Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper et retinet. »>

Et beatus Isodorus (lib. vi, c. 15) post descriptionem authenticarum Scripturarum, et Nicænæ, Constantinopolitanæ, Ephesina, Chalcedonensis quoque synodi, addidit : « Si qua sunt concilia a SS. Patribus instituta, post istarum Iv auctoritatem, et custodienda et recipienda decrevimus. » Hinc et Augustinus De vera religione (tom. I Operum) dicit : « Æternam legem mundis animis fas est cognoscere, non est fas judicare. » In istis autem temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent, cum eas instituunt, tum, cum fuerint institutæ atque firmatæ, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. Et per Carthaginenses canones dicitur: « Quæ vel facta, vel dicta superius comprehensa sunt, vel ab aliis conciliis conscripta, quæ secundum legem inveniuntur, custodire nos oportet. Si quis vero statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit : si laicus est, communione; si clericus, honore privetur.

Notentur verba quæ dicuntur, ut sententia ejus probetur, vel emendetur,» scilicet ut discussione facta, sententia ejus qui damnaverat, si juste secum agit, probetur; si ratione caret, emendetur. Cum ergo neminen præpropere seu præpostere damnari lex patiatur ecclesiastica, probabiliter dicimus, si qui episcoporum a papa regulariter ad synodum vocati non venerant, vel certas impedimenti necessitates non probaverant, officii suspensionem (1008) meruerant, audiendo tamen humano Augustini ( epist. 50, circa finem) consilio in epistola ad Bonifacium : • In hujusmodi causis, ubi per graves dissensionum scissuras non hujus aut illius hominis est periculum, sed populorum strages jacent, detrahendum est aliquid severitati, ut majoribus malis sanandis charitatis sincera subveniat; » et Leone (epist. 92, ad finem) ad Rusticum Narbonensem episcopum dicente: « Sicut quædam sunt, quæ nulla possunt ratione convelli, ita nonnulla [multa] sunt quæ aut pro consideratione ætatum, aut pro necessitate rerum oporteat temperari, illa semper conditione ser- D spiritus evaginet in episcopos qui non per ostium vata, ut in his quæ vel dubia fuerint aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec præceptis evangelicis contrarium, nec decretis SS. Patrum inveniatur adversum. »

(1009) Præterea decreta Triburensis synodi concilii, cui interfuit catholicus Arnolfus rex, præscribunt nobis tantum tria, quæ mereantur episcopale

(1007) Carolomannus qui et Carolus episcopus Constantiensis intrusus et Simoniacus ab Henrico IV Cæsare aun. 1069. Vide catalogum episcoporum Constant. nuper editum a D. Pistorio, et Lambertum, 1069 et 1071; Conc. Sardicens, c. 17.

(1008) Hic cautissime non adjectum : quod papa absque synodo neminem possit damnare. Nam hoc

«

His de judicio papæ responsis, pro mea stultitia tuæ, Pater, jussioni liceat me, antequam de Simoniacis et excommunicatis respondeam, quædam quæ nos idiotæ utrinque conferimus tecum agendo deliciari. Persona igitur apostolici exigit ab eo ut si Ecclesiæ quæ se suo credidit patrocinio consultum voluerit, si id quod dicitur esse decreverit, gladium

intraverant, qui eum præcipientem quod apostolica clamat auctoritas non audierant, id sibi necessitatis imponentes, ut in correctionem ecclesiasticorum opera utatur sæcularium, ut quorum esset speculum vitæ clericorum de agendis consulere, sibi modo arrogent clericis magistrare. Tracta igitur, quod aiunt, a tergo legis ecclesiasticæ materia, non

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »