Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et in sæculo futuro vita æterna; partim vero cum malis perversisque communia, sicut omnia cætera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria.

[ocr errors]

non humana sunt sed divina. Proprius eorum error A bonorum, sicut in hoc tempore infatigabilis charitas, auferendus est, quæ male imbiberunt, non sacramenta, quæ similiter acceperunt, quæ ad pœnam suam portant et habent, quanto indignius habent, et tamen habent. » Item in epistola ad Emeritum hæreticum (epist. 87, n. 9, 1. c., pag. 212): Vos inquit, mutamini ex ea parte qua dissentiebatis, quamvis sacramenta, quæ habetis, cum eadem sint in omnibus, sancta sunt. Quapropter vos mutari volumus a perversitate, ut denuo radicetur præcisio vestra. Nam sacramenta quæ non mutastis, sicut habetis, approbantur a nobis, ne forte, cum vestram pravitatem corrigere volumus, illis mysteriis Christi, quæ in vestra pravitate depravata non sunt, sacrilegam faciamus injuriam. » Item in libro ad Constantinum De unico baptismo (t. IX Opp., cap. 2, pag. 528): B nodo faciendam puto, id est, si salvi sint, etiamsi

Sed epistolarem brevitatem observare non possem, si omnia hujusmodi testimonia colligere voluissem. Cæterum si quis hæc plenius explorare voluerit, scripta B. Augustini contra Donatistas fideliter perscrutetur, et deinceps dubitare non permittitur sacramenta Ecclesiæ tam extra Ecclesiam quam intra Ecclesiam dari et haberi posse, sed extra utrumque omnino perniciose. Hucusque de clericis in excommunicatione ordinatis.

V. De infantibus quoque itidem in excommunicatione baptizatis aliquam mentionem in futura sy

ante reconciliationem obierint? Unde nobis itidem auctoritas S. Augustini satisfacere poterit, si fideliter legerimus quid ipse censuerit. De majoribus post hujusmodi baptismum statim obeuntibus scribit itidem ita in primo libro De baptismo (cap. 2, 1. c. pag. 81): « Si quem forte coegerit extrema necessitas, ubi catholicum, per quem accipiat, non invenerit, et in animo pace catholica custodita per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit, quod erat in ipsa catholica unitate accepturus, si statim etiam de hac vita migraverit, nonnisi eum catholicum deputamus. Si autem a corporali morte liberatur, cum se catholicæ congregationi etiam præsentia corporali reddiderit, unde nunquam corde discessit, non solum non improbamus quod fecit, sed (etiam) securissime verissimeque laudamus. quia præsentem Deum credidit corde suo, ubi unitatem servabat, et sine sacri baptismi sacramento, quod ubicunque invenit, non hominum sed Dei esse cognovit, noluit ex hac vita migrare. Si quis autem, cum possit in ipsa catholica percipere, per aliquam mentis perversitatem elegit in schismate baptizari, etiamsi postea venire ad catholicam cogitat, quia certus est ibi prodesse sacramentum, quod alibi quidem accipi potest, prodesse autem nihil potest, procul dubio perversus et iniquus est, et tanto perniciosius, quanto scientius. » Item in sexto libro De baptismo (cap. 5, l. c., pag. 163): «Omnes mali spiritualiter a bonis sejuncti sunt, si autem etiam corD poraliter aperta dissensione separentur, pejores fiunt. Sed ut dictum est, nihil interest ad baptismi sanctitatem, quando quisque pejor id habeat et quanto pejori tradat. Potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus; sed quam perniciose habere, tam perniciose tradere. Ille autem, cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat, sicut plerisque accidit aliqua necessitate mortis. >>

« Hoc est justum, ut cum mala hominum reprobamus, quæcunque in illis bona Dei reperimus, approbemus. Hoc, inquam, justum est, ut etiam in sacrilego non violem, quod verum invenio sacramentum, nec ita emendem sacrilegum, ut in eo perpetrem sacrilegium. » Item in eodem (1. c., cap. 3) : « Cum ad nos venit schismaticus vel hæreticus, ut catholicus fiat, schisma ejus et hæresim dissuadendo et destruendo rescindimus; sacramenta vero Christiana, si eadem in illo invenimus, et quiquid aliud veri tenet, absit ut violemus, absit, ut si semel data novimus, iteremus, ne dum vitia humana curamus, divina medicamenta damnemus; aut quærendo sanare quod vulneratum non est, hominem saucium et ubi sanus est vulneremus. » Item in libro 1 contra C Donatistas, De baptismo (cap. 1, l. c., p. 80) tam ordinem quam baptismum extra Ecclesiam haberi posse pronuntians : « Nulli, inquit, sacramento injuria facienda est; si discedit a malis, utrumque discedit; si permanet in malis, utrumque permanet. » Item in eodem (cap. 13) : « Sacramenta, quæ schismatici et hæretici non aliter habent, nec aliter agunt, quam vera Ecclesia, cum ad nos veniunt, non emendamus, sed potius approbamus. Item in tertio (cap. 10): « Non ideo non sunt sacramenta Christi et Ecclesiæ, quia eis illicite utuntur non solum hæretici, sed etiam iniqui offerunt et impii; sed tamen illi corrigendi aut puniendi, illa vero agno. scenda et veneranda sunt. » Item in eodem cap. 19: « Hæretici sacramenta et Scripturas tenent ad speciem, non ad salutem. » Item in eodem, cap. 15: << Sacramenta si eadem sunt, ubique sunt integra, etiam si prave intelligantur, et discordiose tractentur; sicut scriptura ipsius Evangelii (si) eadem ipsa (est) ubique integra est. » Item in quarto, cap. 11: « Intus et foris perversitas hominum corrigenda est, divina vero sacramenta et eloquia non hominibus tribuenda. » Item in quinto, cap. 19 : « Deus adest sacramentis et verbis suis, per qualeslibet administrentur, et sacramenta Dei ubique recta sunt, et mali homines, quibus nihil prosunt, ubique perversi sunt, » id est, intus et foris. Item in eodem, cap. 27 : << Munera divinitus concessa partim sunt propria

[ocr errors]

VI. Si hoc ergo de majoribus et scientibus, quanto magis credendum est de infantibus, qui penitus hæresim nesciunt, nec a separato baptismum recipiunt? Nam aversio cordis ubilibet solet impedire donum remissionis : quæ cum in parvulo baptizato

B

non inveniatur, mirum, si non salvari posse per A Augustinum etiam de quibuslibet membris diaboli vim sacramenti credatur, quod et in adultis, si absit infra Ecclesiam baptizantibus asseruisse legimus. aversio cordis, salutem operari non dubitabatur ? Nimis est autem longum, et huic quæstioni non adeo Nempe baptismus hæreticorum majus præjudicium necessarium, ut pleniter discutiatur, unde baptizati adultis quam parvulis solet inferre, cum illos juxta remissam peccatorum accipiant, etiam cum perfidi canones ab ecclesiasticis ordinationibus prohibeat, eos baptizant. Sufficienter tamen ita respondere poshos autem, postquam adoleverint, canonice ordinari sumus ad objecta, ut et parvuli inde remissam non renuat. Sic enim Africanum concilium capi- peccatorum accepisse credantur, unde et homines tulo 24 testatur. Præterea B. Augustinus nullum par- magni ab hæreticis non ficto corde vel ignoranter vulum ecclesiastico more baptizatum in libro XXI baptizati. Si quis autem pleniter de gratia Spiritus De civitate Dei (cap. 16, Opp. t. VII, p. 636) exce- sancti, sive de remissa peccatorum, unde accipiatur pit, ubi generaliter de salute parvulorum ita tracta- scire voluerit, in libris B. Augustini contra Donavit : « Tanta, inquit, misericordia Dei est in vasa tistas sufficienter invenire poterit: in quibus et hoc misericordiæ quæ præparavit in gloriam, ut etiam satis evidenter asseritur quod divina sacramenta per ætas hominis prima, id est infantia, quæ sine ullo quoslibet reprobos administrata percipientibus salurenisu subjacet carni; et secunda, quæ pueritia nun- tifera esse possint, quicunque ea non ficto corde vel cupatur (ubi nondum ratio suscepit hanc pugnam, averso corde perceperint. et fere sub nullis (1141) vitiosis delectationibus jacet, quia licet jam fari valeat, et ideo infantia transisse videatur, nondum in ea est præcepti capax infirmitas mentis), si sacramenta mediatoris acceperit, etiamsi in eis annis vitam finiat, translata scilicet a potestate tenebrarum in regnum Christi, non solum pœnis non præparetur æternis, sed ne illa quidem post mortem purgatoria tormenta patiatur. Sufficit enim sola spiritualis regeneratio, post mortem ne obsit quod carnalis generatio cum morte contraxit. » In hac sententia B. Augustinus nullum in infantia baptizatum excepisse videtur; unde nec nobis tutum est, aliquem parvulum excipere, quem integro mediatoris sacramento initiatum absque cordis aversione nequaquam possumus denegare.

VII. Præterea si quis etiam ex majoribus ab hæretico, hæresin penitus nesciendo, et corde non ficto, catholico more baptizatus statim moreretur, nunquid non ille catholicus et Christianæ saluti idoneus merito crederetur? Nam plane juxta Augustinum nullum contaminant, nedum damnent, aliena peccata, si penitus fuerint incognita; ita enim ad Vincentium Donatistam scribens (epist. 93, Opp. t. II., p. 236): Nullius, inquit, crimen maculat nescientem. Item ad Emeritum (Ibid., n. 2, pag. 209): Illud, inquit, nunc attendat vigilantia mentis tuæ, neminem posse contaminari ignotum ignotisque criminibus. Idem in libro De fide et operibus (cap. 7, n. 10, Opp. t. VI, p. 170) virginem etiam de adulterio excusat, si alieno nescienter nupserit, et hoc tandiu, quandiu ipsa ignoraverit. Si ergo hoc rite creditur de majoribus, quanto magis de parvulis omnia mala ignorantibus, videlicet ut alienis peccatis baptizantium non condemnentur, per quos divina sacramenta cum nulla fictione cordis ignoranter perceperunt.

VIII. Sed objicitur, quod hæretici nec Spiritum sanctum dare valeant, nec peccatorum remissam. Et nos quoque itidem de hæreticis dicimus, quod B.

(1141) Varians hæc codicis nostri lectio toti contextui magis apta videtur, ac illa in editis, ubi pro nullis sensu plane contrario legitur omnibus.

IX. Adhuc fortasse et hoc objicitur quod SS. Patres parvulos in hæresi baptizatos per manus impositionem in catholicam recipiendos fore non dicerent, si penitus illos inculpabiles esse judicarent. Sic ergo B. Gregorius papa I parvulos ab Arianis baptizatos reconciliari præcepit (lib. 1, epist. 17), sicut Africanum concilium a Donatistis baptizatos reconciliari debere notavit (1142). Nec nos utique his contradicimus, imo libentissime acquiescimus; videlicet ut parvuli apud hæreticos baptizati per manus impositionem recipiantur, si tamen tandiu vixerint, ut ad reconciliationem pervenire possint. C Si autem mors illos in ipsa infantia præoccupaverit, mirum est, si necessitas mortis eos de culpa ignorantiæ non poterit excusare, quæ et majores natu de culpa industriæ excusare consuevit, sicut B. Augustinus supra demonstravit. Sic multi sæpissime de multis observationibus pro necessitate mortis excusantur, quos tamen, si supervixerint, ecclesiastico more merito persolvere jubentur. Sic quippe pœnitentes ante peractam pœnitentiam pro periculo mortis sæpenumero communioni sociantur, qui tamen juxta Nicænum concilium (can. 13; LABB., t. II, pag. 35), si supervixerint, legitimo ordine pœnitentiam peragere jubentur. Nec hoc utique SS. Patres ita jussisse credendi sunt, quasi penitus de salute pœnitentium desperarent, etiamsi ante peractam pœnitentiam communione donati obirent. Nam juxta S. Leonem papam (epist. 91, LABB., t. II, pag. 1402): Divinæ pietati mensuram ponere nec possumus nec debemus; cum et latro in cruce pœnituerit, et de cruce statim ad paradisum transierit. Scriptum est item: In quacunque die peccator conversus ingemuerit, salvus erit (Ezech. XXXII). Sic ergo nec nos de parvulis in hæresi baptizatis desperare debemus, si mors eos præoccupaverit, antequam ad legitimam manus impositionis reconciliationem pervenerint: quam tamen nullus in hæresi baptizatus

D

(1142) Can. 14, Labb., t. II, pag. 1644, et can. 47, ibid., pag. 1072.

negligere debebit, si necessitas mortis non impe- A dubitavi. Deus autem pacis te solatu vestrum dierit. in sua prosperitate disponat, vestramque beatitudinem semper incolumem nobis cito reducere dignetur, domine Pater amantissime.

X. Hæc ergo ego vester cliens vestræ paternitati libentissime obediens breviter et fideliter notare festinavi, quæ vobis futura in synodo necessaria non

BERNALDI

TRACTATUS DE PRUDENTI DISPENSATIONE ECCLESIASTICARUM SANCTIONUM.

MONITUM.

Egit partim de hoc ipso argumento Bernaldus supra, opusculo De auctoritate canonum. Bernaldum munus pœnitentiarii apostolici accepisse ac obiisse, certos nos reddunt eminens in omnibus reliquis ejus scriptis doctrinæ præstantia et ardor religionis. Quam caute vero, circumspecte et sagaciter versandum sit hac in re tantis animarum periculis exposita, in quamcunque partem quis nimium declinet, exponit in opusculo inscripto venerabili Gebehardo, ut videtur, Scafhusensi ad S. Salvatorem postea abbati, non vero Constantiensi episcopo, quamvis nemini magis quam huic nuncupandum fuisset. Sic ergo, postquam pauca de lege excommunicationis, ut ejus petitioni satisfaceret, præmisisset, alterum illud aggressus argumentum: Sed, ait, quia non sine fenore tam charissimo fratri et domino debitum persolvere debemus, et alia non minus placitura vobis supererogare volumus, videlicet quid sit intelligendum de rigore canonum super damnatione vel depositione lapsorum, nec non de reconciliatione eorum. Nam in hujusmodi causis magna discretione indigemus, ne vel nimium rigidi cum Novatianis desperare videamur de salute lapsorum, vel nimium remissi zelum Dei non habere judicemur. »>

[ocr errors]

Et primum quidem de rigore canonum auspicatus illud primo loco ponit, quod « locus pœnitentiæ semel tantum antiquitus concessus,» fuerit « in Ecclesia, nec alicui post pœnitentiam iterum lapso concedendus. Hæc vero « non desperatione veniæ, sed pro cautela disciplinæ » instituta esse iterato deinceps inculcat, perinde etiam in similis argumenti tractatu, qui nunc primum ex ms. Blasiano prodit (n. XIV), de prudenti dispensatione sanctionum pontificiarum, canonumque pœnitentialium. Quod secundo loco articulatim in citato priore opusculo tractat, atque antiqua etiam dispensationum exempla in medium profert, « scilicet (inquit) ut rigor disciplinæ generatim ubique timeretur; nec tamen illicitum judicaretur, sicubi ecclesiastica utilitati in restitutione lapsi alicujus consuleretur.» Afferuntur in utroque laudato opusculo alia severioris disciplinæ exempla, eadem addita ratione : « Sicut ergo,» ut habetur in nostro exemplari, « post pœnitentiam lapsis locum pœnitendi a SS. Patribus non desperatione veniæ, sed rigore disciplinæ penitus denegatum legimus, sic et lapsis virginibus sacris pœnitentiam aliquandiu denegatam, imo in tempus dilatam satis competenter intelligimus. » Est et alia causa, pro qua SS. Patres quosdam ab hujusmodi pœnitentia suspendendos esse judicarunt, videlicet juvenilis ætas et carnis fragilitas.

Ob oculos hic probe ponenda est veteris et posterioris pœnitentiæ ratio ac discrimen, quatenus illa velut forum quoddam externum erat, hæc vero internum confessione arcana; perinde ac secreta seu privata satisfactione ac absolutione, antiquato sensim usu pœnitentiæ publicæ, qua absolutio post satisfactionem peractam concedebatur. Pœnitentiæ vero hæc actio uti ritu antiquo alicubi negata fuit relapsis quibusvis, ita ob enormitatem sceleris etiam lapsis virginibus sacris, ob lubricitatem quoque juvenilis ætatis, non desperata tamen venia. Hanc igitur a Deo veniæ largitore, et cordis contriti pœnitentiæ actione privata obtinendam reliquit sancta mater Ecclesia, sollicita, ne profanatione augeretur magis culpa, fieretque damnationis vinculum gravius : « Non ut homines a poenitentia, » cum Bernaldo loquor, «sed a peccato deterreret, nec ut minus, sed humilius post lapsum pœniterent, qui se et ipsis pœnitentibus inferiores reputari viderint. » Et postea: «Apud modernos tamen locus pœnitentiæ quibuslibet lapsis non negatur, quia usquequaque humana pravitas invaluit, et jugum antiquæ disciplinæ abjecit, ut sancta Ecclesia jam multum gauderet, si aliquo modo resipiscere vellent. Novit enim Dei misericordiam ad indulgendum promptissimam: nec multum distare apud Deum, qua severitate vel lenitate juxta diversitatem temporum peccata puniantur, si tantum peccator ex toto corde convertatur. »>

Ecclesia solvenda ligat atque ligata solvit, prout assistente sibi usque ad consummationem sæculi Spiritu sancto visum fuerit utilitati fidelium magis expedire. Qua in re amplitudinem potestatis clavium in primis demonstrant allata a Bernaldo exempla, varietasque anterioris et posterioris disciplinæ declarata; quæ ab ejus ætate magis adhuc sese exeruit, donec in capit. Omnis utriusque sexus ab Innocentio III in concilio Lateranensi IV, cap. 21 (LABB. Concil. t. XI, p. 1, pag. 172) ratio inita est ad eum usum et observantiam, quæ in sacro pœnitentiæ tribunali nunc obtinet, ut non tantum ad articulum necessitatis sed etiam pro exercitio pietatis fidelibus jugiter pateat. Hujus salubritatem consilii, varietatemque disciplinæ publicæ et privatæ cum pluribus declarare, ut olim mihi proposueram; per tempus non licuerit, breviter saltem attigi in libello De eo quod est juris seu instituti divini et ecclesiastici circa sacramenta. Ad quod argumentum facit multiplex illa manuum impositio, quam Bernaldus noster distinguit, ac triplicem quidem in totidem sacramentis, confirmatione, pœnitentia et ordine. Idem porro Bernaldus de lapsis clericis, aut in Ecclesiam ex hæresi, schismate, vel excommunicatione receptis multa ad rem præsentem habet in fusiore opusculo ad Gebehardum monachum, quæ in sequenti tractatu, qui ex ms. Blasiano editur, De prudenti dispensatione ecclesiasticarum sanctionum desiderantur.

1. Omnia decreta sanctorum Romanorum pontifi- B B. Gregorius in synodica sua (lib. 1, epist. 25) et cum omni reverentia sunt recipienda, quorum auctoritas ipsa generalia concilia canonizavit, quæ

Evangeliis comparat, et omnes ab eis dissentientes anathematizat. Sanctus quoque Adrianus papa et

reges anathematizat, qui sedis apostolicæ decreta A intelligere, videlicet, ut viro nunquam præ infirmiviolare non formidant (caus. 25, q. 1, cap. 11). Ipsa vero decreta sobrium lectorem et circumspectissimum intellectorem requirunt, qui patienter ferre sciat, etiamsi non omnia in primo aditu pleniter intelligat. Nam multa in eis diversa reperiuntur, quæ veritati nequaquam repugnantia deputanda sunt, si competenter intelligantur.

II. Sed ad hoc dignoscendum non solum excerptiones decretorum sufficere possunt, imo integræ eorum considerationes studiosis vix satis sufficiunt, ut consideratis eorum originalibus causis a quolibet pleniter dignoscatur, quid eorum generaliter dispensatorie tenendum esse videatur. Verbi gratia : In generalibus statutis conjugia consanguineorum apertissime prohibentur, quæ tamen S. Gregorius papa neophytis Anglorum dispensatorie legitur concessisse (1143); hoc enim ipse testatur ad Felicem Menesatem [leg. Messanensem] episcopum (lib. XIV, epist. 17), videlicet quod hoc non generaliter instituerit, sed tantum neophytis Anglorum, quousque in fide convaluerint. Est utique sedis apostolicæ privilegium, ut judex sit canonum sive decretorum, et ipsa pro tempore nunc intendat, nunc remittat, sicuti ad præsens ecclesiastieæ utilitati magis competere videat.

III. Sunt autem multa SS. Patrum statutis falso ascripta, ut scriptum Widonis musici de Simoniacis, et illud sub nomine S. Gregorii, quod conjugium duarum sororum cum duobus fratribus prohibere videtur, quod ipse Gregorius scribens Augustino (lib. x1, epist. 64) licitum esse testatur. Sic quoque et illud capitulum, quod mulieri præ infirmitate coitum sustinere non valenti, aliam permittit superinduci, quidam falso eidem Gregorio ascribunt. Hoc itaque intelligere volunt, ut mulier illa, quæ primum viro mista fuerit, sed postea cum præ infirmitate misceri non potuerit, vir aliam non illicite superinduxerit. Sed iste sensus Evangelio adversatur, in quo hoc indubitanter pro adulterio damnandum esse judicatur. Undé B. Gregorio incongrue ascribitur (1144), et ab ecclesiasticis viris merito respuitur. Quidam tamen aliter de illa muliere volunt

ac

tate misceri potuerit cui ille laiam superinduxerit. Quod si circumstantia lectionis hunc intellectum admittit, et nobis placere debebit, quia in hoc Evangelio nec repugnabitur, nec indigne cuilibet apostolico ascribitur. Invenitur autem idem capitulum S. Bonifacio Maguntiensi episcopo ab apostolica sede transmissum, quem S. Gregorius plusquam centum annis præcessisse legitur. Unde eidem capitulo non facile credendum, et hoc minime, quod Evangelio deputetur adversum.

IV. Illa vero sententia B. Innocentii papæ (epist. 2, c. 12; LABB., t. II, pag. 1252), quæ lapsam sanctimonialem ad pœnitentiam non admittendam esse dicit, quandiu corruptor ejus vixerit, nequaquam ita B intelligenda videtur, eo quod virginitas eidem recuperanda desperetur. Si enim B. Innocentius hoc ita intelligi voluisset, nequaquam ei pœnitentiam pcst obitum corruptoris concederet, cum illam non magis postea, quampridem gradum virginitatis recuperare posse constaret. Est autem hæc sententia eo modo intelligenda, quo et aliæ hujusmodi sententiæ, quæ terrorem peccantibus videntur intentare (1145). Nam etiam multo severiores inveniuntur, quæ pœnitentiam non ad tempus tantum, sed penitus proscribere videntur ut illa B. Siricii papæ de his, qui post peractam pœnitentiam iterum criminaliter peccavere; scribens enim ad Himerium Tarraconensem episcopum (epist. 1, c. 5; LABB., t. II, pag. 1019) indubitanter affirmat, quod ipsi deinceps suffugium pœnitendi non habeant. Sic utique B. Ambrosius in libro suo contra Novatianos (Opp. t. II, p. 436) testatur, quod sic una debeat esse pœnitentia (que publice agitur) sicut unum est Baptisma. Item B. Augustinus scribens itidem ad Macedonium (epist. 153, n. 7) dicit, quod semel tantum in Ecclesia locus pœnitendi conceditur.

C

(1143 Pertinent huc responsiones sexta sequens S. Gregorii ad consulta S. Augustini D Anglorum apostoli de conjugiis consanguineorum (1. XI, epist. 64), sive de iis, qui ante fidem susceptam in prohibitis gradibus contraxerunt. Quos tamen pro hac re corporis ac sanguinis Domini communione privari non vult, addens hæc, quæ si observassent ejus post mille ferme annos successores Anglia fortassis adhuc dum in fide illius ope suscepta persisteret: In hoc enim tempore sancta Ecclesia quædam per fervorem corrigit, quædam per mansuetudinem tolerat, quædam per considerationem dissimulat atque portat, ut sæpe malum, quod aversatur, portando et dissimulando compescat.

(1144) Canon hic, quem S. Gregorio Magno suppositum conqueritur Bernaldus, desumptus est ex decretali Gregorii III ad Bonifacium data, quæ exstat in Conciliis Germaniæ t. I, pag. 33. Hujus quoque meminit Fleurius, Hist. Eccles. 1. XLI, § 47 ad

V. Hæc autem SS. Patres non desperatione veniæ, sed rigore disciplinæ non dubitantur instituisse, non ut homines a pœnitentia, sed a peccato deterrerent ut nec minus, sed humilius post lapsum pœniterent, qui se et ipsis poenitentibus inferiores reputari viderent. Et hoc quoque in aliis criminaliter lapsis

ditque Hæc sententia papa in rigore accepta Evangelio et S. Paulo adversatur, sicut Gratianus notavit (causa 32, q. 7, c. 18) unde hodieque hic canon tanquam indulgentia singularis Germanis his neophytis concessa habetur. Cum vero contra Evangelii leges frustra obtrudatur nescio quæ indulgentia, omnino præferenda videtur altera a Bernaldo assignata ejusdem canonis interpretatio, a pluribus quoque modernis adoptata. Et certe verba illa quod si mulier infirmitate correpta, etc., pro genio illius sæculi, quo vocabula non semper naturali sua significatione adhibita leguntur, de tali intelligi possunt, cujus matrimonium ratum quidem erat, sed superveniente aut præcedente jam impotentia necdum consummatum.

(1145) Vera causa fuit periculum relapsus, quo facto ultra ad poenitentiam admitti non poterat, utpote semel jam peractam, uti infra n. 6 recte explicat scriptor.

fructum pœnitentiæ perderet, et deinceps juxta an-
tiquum morem pœnitendi locum non obtineret.
VII. Apud modernos tamen locus pœnitentiæ
quibuslibet lapsis non negatur, quia adeo usque-
quaque humana pravitas invaluit, et jugum anti-
quæ disciplinæ abjecit, ut sancta Ecclesia jam mul-
tum gauderet, si aliquo modo resipiscere vellent.
Novit enim Dei misericordiam ad indulgendum
promptissimam, nec multum distare apud Deum,
qua severitate vel lenitate juxta diversitatem tem-
porum peccata puniantur, si tantum peccator ex toto
corde convertatur.

quasi pro lege observatur, ut ab ordine dejiciantur, A aliquid committeret, unde juxta Ambrosium et quem ante lapsum habuisse, et in quo peccasse deteguntur. Sic nimirum in ordine pœnitentium constituti, si denuo labuntur, pristino ordini non immerito judicantur indigni. Non tamen hoc SS. Patres desperatione veniæ tam acriter instituisse videntur, præcipue cum Dominus omnes homines velit salvos fieri, et peccator, in quocunque die ingemuerit, salvus erit (Ezech. XXXIII). Non, inquam, desperatione veniæ, sed pro cautela disciplinæ hoc constitutum intelligimus, sicut ex verbis B. Augustini ad Macedonium (1. c.) approbare possumus ; dicit enim quod caute salubriterque provisum sit, ut locus pœnitendi post pœnitentiam lapsis non concedatur, ne medicina vilis minus utilis esset ægrotis, quæ tanto magis salubris, quanto minus contemptibilis. Et hoc utique pro rigore disciplinæ, non tamen usque ad desperationem veniæ. Nam idem Augustinus in eadem epistola dicit in sequentibus : Quis audeat post pænitentiam lapsis denegare, quin Dei patientia ad pænitentiam eos adducat, quin etiam beati sint, si in Domino confidant? Sicut ergo post pœnitentiam lapsis locum pœnitendi a SS. Patribus non desperatione veniæ, sed rigore disciplinæ penitus denegatum legimus, sic et lapsis virginibus sacris pœnitentiam aliquandiu denegatam, imo in tempus dilatam satis competenter intelligi

mus.

C

VIII. De virgine autem sacra a proposito lapsa, quæ in gradum virginitatis non putatur revocanda, B non est nimis contendendum, ne ipsa hac contentione contra B. Hieronymum venire videamur, qui dicit (1146), Deum virginem non posse post lapsum reparare. Nam scripta S. Hieronymi a B. Gelasio in Romana synodo (LABB., t. IV, pag. 1263) ex apostolica auctoritate adeo canonizata sunt, ut quicunque illis pertinaciter contradicere conatur, etiam apostolicæ auctoritati contraire non dubitetur. Sunt ergo a nobis ejus venerabiliter scripta recipienda, nec ab aliquo temere judicanda. Quod autem ipse, Deum virginem reparare post lapsum non posse dixit, non magis mirandum, quam multa alia, quæ Deus libere legitur et creditur non posse, ut illud in Epistola Joannis Deus fidelis est, seipsum negare non potest (II Tim. 11). Hinc inquit Apostolus: In Deo non est EST et NON, sed in illo est EST (II Cor. 1). Dicitur etiam libere malum non posse facere, non posse mutari, non posse falli, non posse mori. Unde Augustinus in libro v De civitate Dei (cap. 10, Opp. t. VIII, pag. 125): Sic enim hoc (non posse) dicitur, ut potius, si posset, minoris utique potestatis esset. Recte itaque omnipotens dicitur,qui tamen mori fallique non potest; dicitur enim omnipotens, faciendo quod vult, non patiendo quod non vult; quod si ei accideret, omnipotens nequaquam esset. Unde propterea quædam non potest, quia omnipotens est. Sic utique nec rationalis creaturæ potestas in æterna vita minuitur sed augetur, cum penitus plurima ibi non posset; quæ tamen in hac vita degens evidentissime potuit. Potuit etenim esurire, sitire, corrumpi, fallere, falli et alia hujusmodi sexcenta; quæ tamen in æterna vita non poterit, et ob hoc etiam ibi indubitanter potentior erit. Nam talia hominem posse non est auctio potestatis, sed certissimæ indicium infirmitatis.

VI. Est (et) alia causa, pro qua SS. Patres quosdam ab hujusmodi pœnitentia suspendendos esse judicarunt, videlicet juvenilis ætas, et carnis fragilitas. Hinc S. Silvester papa constituit (Concil. Rom. c. 12, LABB., t. 1., pag. 1553), ut nemo pœnitentiam det homini, nisi quadraginta ætatis annos habenti. Item S. Ambrosius in libro contra Novatianos (1. c., pag. 438 plenius) : Si caro, inquit, repugnat menti, nec subdita est animi gubernaculo, non quærens opera pænitentiæ, ne in ipsa pænitentia fiat, quod postea indigeat pænitentia ; quæ si semel fuerit usurpata, nec rite celebrata, nec prioris fructum obtinet, et aufert usum posterioris. Item SS. Patres in concilio Agathensi capitulo 17 (cap. 15; LABB., t. IV, p. 1586) Juvenibus, inquiunt, pænitentia non est facile committenda. Quid ergo mirum, si B. Innocentius etiam hanc quoque causam attendit, cum D virginem a proposito lapsam non debere admitti ad pœnitentiam dixerit? præcipue cum addat : Quandiu corruptor ejus vixerit. Nam eo tempore maxime ejus fragilitati cavendum fuit eo vivente, cum quo peccavit. Est enim usitatissimum, ut homines facillime ad eos redeant, cum quibus ante peccaverant, multoque pronior est humana fragilitas ad usitatum volutabrum redire, quam aliquod novum scelus in primis præsumere. Non ergo mirum, si S. Innocentius hujusmodi lapsam usque ad obitum corruptoris a pœnitentia suspendit, ne in ipsa pœnitentia

(1146) Audacter loquar: cum omnia possit Deus, suscitare virginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de pœna, sed non valet coronare

Verba autem illa S. Hieronymi, quod non possit Deus virginem post ruinam resuscitare, ipsemet ibidem exposuit, cum subjunxit: Valet quidem de pæna liberare, sed non valet corruptam coronare : quia justus judex est, cujus dispositio mutari non potest. Hanc quoque sententiam de amissa virginitate sancti martyres Nereus et Achilleus a B. Petro

corruptam. S. Hieron., epist. 18, ad Eustooh. Opp. t. IV, p. 11, pag. 29.

« ÖncekiDevam »