Sayfadaki görseller
PDF
ePub

STEPHANI EPISCOPI HALBERSTATENSIS,

ET

S. ANSELMI

ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS

EPISTOLÆ DUE ADVERSUS SCHISMATICOS.

SUB GREGORIO VII ET URBANO II ROMANIS PONTIFICIBUS.

LECTORI.

Sunt quidem duæ istæ epistolæ, altera Stephani Halberstatensis episcopi, sub Ludovici Thuringiæ comitis nomine, ad Walramum Naumburgensem seu Numburgensem episcopum data; altera B. Anselmi archiepiscopi Cantuariensis ad Wilhelmum, abbatem Hirsaugiensem. Prius quoque typis evulgatæ, sed, quia Dodechinus, continuator Mariani Scoti, apud quem epistola Stephani exstat, non est passim obvius, neque Opera S. Anselmi omnium manibus teruntur, ideo eas hic seorsim cum aliis ejusdem classis et sortis monumentis publicare visum est. Utinam Stephani epistola aliquando integra in lucem extrahatur, nam Dodechinus integram Chronico suo non inseruit! Dignissima sane est quæ studiose ab unitatis et concordiæ catholicæ amatoribus perlegatur, et schismaticis ac hæreticis etiam nostri ævi, velut clypeus, invictus, objiciatur et opponatur. Videtur Waltrami quoque epistola fine mutila.

Est autem Ludovicus iste secundus, hoc nomine Thuringiæ comes, cognomento Saltator, cum ex carcere in profluentem desiliens, aufugisset. Discessit e vita anno 1123, natus jam annos 73, sepultus in cœnobio Reinhardsbron, quod ipse cum multis aliis oppidis et arcibus in Thuringia exstruxerat. Vide Historiam de Landgraviis Thuringia, cap. 13, tom. I, illustrium scriptorum Germaniæ, quos D. Pistorius publicavit.

De Stephano Halberstadensi ita epitome Bibliothecæ Gesnerianæ : Stephanus, qui et Herrandus, Halberstatensis Ecclesia episcopus, scripsit in persona Ludovici comitis epistolam ad Waltramum Naumburgensis Ecclesiæ episcopum defendentem Heinricum rebellem Ecclesiæ Romanæ, defensorium papæ, lib. 1, et plures epistolas ad diversos, lib. 1, et quædam alia. Utinam exstarent! Anselmi epistola ferme tractat ea capita quæ libellus Bernaldi, quem supra habes.

Dodechinus abbas in additionibus ad Chronicum Mariani Scoti.

Anno 1090 Waltramus Megdeburgensis [7. Naum A Gregorio papæ, et piæ recordationis Rodolpho regi, burgensis seu Numburgensis] Ecclesiæ antistes, cum esset favens præcipue Henrico regi, missis litteris ad Ludovicum comitem, suggerens ei ut se subdens sæpe jam dicto regi tueretur partes ejus : in quibus litteris tanquam pro defensione ordinationis Dei, re autem vera favendo regi, laborans, beatæ memoriæ

et aliis principibus, qui jam in somno pacis requieverant, obloquendo detrectarat [detraxerat, vel obtrectarat], dicens eos, quasi non fuerint, sic periisse; affirmans eis malum principium fuisse quos finem pessimum contigisset habuisse; quarum litterarum modus iste est.

EPISTOLA WALTRAMI SEU WALRAMI.

VALTRAMUS, Dei gratia, id quod est, LUDOVICO se- B princeps, attendens quomodo Deus, pacis est non renissimo principi, cum instantia orationum, semetipsum ad omnia devotissimum. Omni regno utilis est concordia, desiderabilis est justitia; hæc enim virtus mater est probitatis et conservatio totius honestatis. Qui autem intestina grassando dissensione ad humani sanguinis alios irritat effusionem, profecto vir sanguinum est, atque illius particeps qui nostrum sanguinem sitiens semper circuit, quærens quem devoret (I Petr. v). Tu igitur, gloriosissime

dissensionis (I Cor. XIV); quod ex te est, pacem cum omnibus habeas (Rom. XII). Deus charitas est (I Joan. Iv); diabolus odium. Tota lex et prophetæ in dilectione pendent (Matth. XXII). Qui autem odit fratrem suum, homicida est, nec habet partem in regno Christi et Dei (I Joan. III). Hoc ipsa Veritas, hoc discipulus ille Veritatis protestatur qui de pectore Dominico Evangelii profundius potatus veritatem, fluminis impetu lætificat abundantius civita

usuario, sed de tertio intonuit cœlo. De istis autem qui ignorantes Dei justitiam, et quærentes suam statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x), fiducialiter dixerim: Maledicentur [forte maledicent] illi, et tu benedices; qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus lætabitur (Psal. cvIII); quoniam (ut ais, Domine) sine me nihil potestis facere (Joan. xv): nec damnas justum, cum judicabitur illi (Psal. XXXVI). Tu quis es qui judicas alienum servum? suo domino stat, aut cadit (Rom. XIV).

tem Dei (Psal. XLV). Sed ille Vas electionis, qui A (Gal. 1). Hoc anathema non de profanæ novitatis usque ad tertium cœlum raptus (II Cor. x11), non secundum hominem, sed per revelationem Jesu Christi Evangelium suum didicit (Gal. 1); Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non enim est potestas, nisi a Deo. Qui autem resistit potestati, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII). Sicut amici nostri inter mulierculas et simplex vulgus somniant, regiæ potestati subdi non oportere, falsum esse ergo quod omnem animam potestati subdi oporteat. Sed nunquid Veritas mendacii arguenda est? An experimentum quæramus ejus qui in Apostolo loquebatur, Christus? (II Cor. XIII.) An æmulemur Dominum? Nunquid fortiores illo sumus? Fortiorem se confidit qui Dei ordinationi resistit, quoniam non est potestas, nisi a Deo. Sed, quid ait propheta! Confundantur omnes qui pugnant adversum te, Domine; et peribunt viri qui resistunt tibi (Isai. XLI).

Rodolphus, Hildebrandus, Eggebertus, et innumeri principes, Dei ordinationi in Heinrico imperatore restiterunt. Et ecce, quasi non fuerint, perierunt, quia profecto necesse est malum fuisse principium, quorum finis pessimus subsecutus est. Nunc ergo, quoniam qui ex adverso sunt, suis adversum nos eminus digladiantur ratiocinationibus; vestro judicio, ubi jus, vel etiam in vestro judicio conseramus, domicilio tantum non suo usurario, sed Christi et antiquorum Patrum utamur testimonio. Ac ne forte recusetur, lex hujus esto certaminis, vel me in populorum transire sententiam, vel ex nostro triumpho vos Domino nostro imperatori lucrifaciamus. Attendatur et illud: Si quis aliter evangelizat præter quod evangelizatum est vobis, anathema sit

Finis Epistolæ Waltrami.

Has sane litteras prædictas comes Ludovicus suscipiens, vocato ad se venerabili Stephano, qui et B Herrandus, Halverstadensi episcopo, eas tradidit legendas, rogavitque eum quatenus, his diligenti examinatione perspectis, juxta rationem veritatis congrua obviaret responsione, et linguam blasphemantis, os quoque iniqua proferentis contra justitiam, auctoritate sancti Spiritus, et testimonio Scripturarum obstrueret, ne amplius contra Ecclesiam Dei latratus proferret insanos, et fureret. Venerabilis autem episcopus, secundum petitionem comitis susceptis litteris, ac diligenti examinatione perspectis, vocato notario, epistolam dictavit, in qua primum præscriptum Valtramum episcopum hæreticum Simoniacum redarguit; regem etiam Heinricum hæreticum et excommunicatum, ideoque nec regem dicendum comprobavit; episcopatus pro pecunia, pro C gladio, pro adulterio, pro Sodomitica immunditia vendentem declaravit. Sed ipsius jam epistolæ textus exponatur, ut illius venerabilis viri fervor in tenore justitiæ agnoscatur.

EPISTOLA LUDOVICI COMITIS

VRL

STEPHANI

HALBERSTADENSIS EPISCOPI.

Comes LUDOVICUS domino VALTRAMO, quidquid D telligere, ut bene ageret; iniquitatem meditatus est in tali vocabulo dignum est.

Sicut bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, ita malus homo de malo thesauro profert malum (Matth. XII; Luc. VI). Unde tibi tanta arrogantia ut me ad indignationem tam injuriosis injuriis provocares? Etenim dominos et Patres meos, qui me in via justitiæ confortant, viros sanguinum, similes Satanæ, oblique appellas; et monita salutis, quæ suggerunt, inter mulierculas et simplex vulgus somniare dicis. Nunquid Deus indiget tuo judicio, ut pro illo loquaris dolos? Docuit iniquitas os tuum, et imitaris linguam blasphemantium, ita ut recte de te dicat Propheta: Noluit in

cubili suo (Psal. xxxv). Quamvis ergo quantum perversus, tantum perversa locutus sis, nos tamen ori nostro custodiam ponere decrevimus, et siluimus, cum consisteret peccator adversum nos (Psøl. XXXVIII). Sed excitat nos sermo divinus, dicens: Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur (Prov. xxvi). Nunquid enim fatuitas personabit, et sapientia obmutescet? Nunquid loquetur mendacium, et veritas silebit? Nunquid tenebræ operient terram, et Dominus non orietur? Imo lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt (Joan. 1). Qua consideratione concaluit cor

nostrum, et in meditatione nostra exarsit ignis A cæ pecuniæ fraudator in medium produceris.

(Psal. XXXVIII).

(Matth. xxv.) Quare non judicium et laqueum proditoris timuisti, ne similem reatum similis vindicta sequeretur? Prævidens per Spiritum sanctum Apostolus te tuique similes hæreticos in Ecclesia emersuros, qui bonum malum, malum bonum dicerent, qui tenebras lucem, et lucem tenebras ponerent (Isai. v), qui de sententiis veritatis occasionem inducendi erroris captarent, cum præmisisset: Non est potestas, nisi a Deo, ut conjecturam reprobi intellectus amputaret, quæ autem sunt, inquit a Deo ordinata sunt. Da igitur potestatem ordinatam et non resistimus, imo dabimus illico manus.

Miror autem, si in te vel gutta sanguinis est, quod non erubescis dominum Henricum regem diBeere, vel ordinem habere. An ordo tibi videtur jus dare sceleri, fas nefasque divina et humana confundere? An ordo videtur tibi in corpus suum peccare, videlicet (proh pudor! pro nefas!) uxorem propriam scelere omnibus sæculis mundi inaudito, lupanar facere? An ordo tibi videtur, cum Dominus dicat Defendite viduam (Isai. 1), viduas judicii æquitatem postulantes nefanda contaminatione prostituere? Hæc qui ordinata, qui sana dixerit, hunc insani capitis esse insanus juret Orestes. Usque ad hæc miserrima tempora natura secretum amavit, sed traditus in reprobum sensum rex vester, naturæ involucrum detexit, qui omnem pudorem ponit in propatulo.

Loquimur igitur et clamamus, vulpesque parvulas, quæ vineas Domini demoliuntur (Cant. II), quantum possumus, arcemus, timentes prophetiam illam exprobrantem: Non ascendistis ex adverso, ne opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prælio in die Domini (Ezech. XIII). Audiant, non tu, qui aures habes, et non audis; qui oculos habes, et non vides (Psal. CXIII); qui lumen, quod in te est, tenebras fecisti (Luc. XI); audiant, inquam, omnes cordati qui aures audiendi habent, quam alte aut non intelligas aut intelligere dissimules neque quid loquaris, neque de quibus affirmes (I Tim. 1). Ad subjectionem domini Heinrici, quem imperatorem dicunt, nos invitas, et in quantum intelligere datur, ut per omnia subditi simus, quasi apostolico argumento necessitatem imponis, dicens: Omnis anima potestatibus superioribus subdita sit; non est enim potestas, nisi a Deo. Qui ergo potestati resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII). Quam Apostoli sententiam te male intelligere, pejus interpretari dicimus. Si enim omnis potestas a Deo est, ut tu intelligis, quid est quod de quibusdam dicit Dominus per prophetam : Ipsi regnaverunt et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi eos Ose, VIII). Si omnis potestas a Deo est, ut tu intelligis, quid est quod ait Dominus: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te? (Matth. v.) Quid enim est potestas, nisi oculus? Certe Augustinus in expositione Apostolicæ sententiæ: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit (Rom. XIII). Quod si potestas, inquit, aliquid jubeat quod contra Deum sit, hic contemne potestatem, timendo potestatem.» Nunquid iniquitas apud Dominum? Nunquid Christus peccati minister est? Absit! Quid ergo dicemus? Nunquid ab Apostolo diversa sententia prophetiæ evulgatur? Augustinus: « Minime diversas tibias inflat spiritus unus. Itaque audiamus Apostolum concordantem, et seipsum exponentem, et inimicum ultoremque suum destruentem, Non est, inquit, potestas nisi a Deo. Quid sequitur : Qui ergo, inquis, potestati resistit, et reliqua. Absit? Non hoc sequitur; sed quid sequitur? Quæ autem a Deo, ordinata sunt, nempe hoc est, quod quæ- D rimus. O lingua dolosa, o cor machinans malum! Spiritus vadens, et non rediens (Psal. LXXVI). Cur mentitus es Spiritui sancto? (Act. 11.) Arguat te conscientia tua. Ecce fugit impius nemine persequente (Prov. XXVIII). Cur, ut deciperes supprimere veritatem voluisti? Cur medullam, cur anima bujus sententiæ furatus es? Nam, si hæc verba de medio sententiæ apostolicæ tollantur, contra sibi inconveniens et exanimis jacebit.

[ocr errors]

Impletur sermo divinus, Qui parat proximo suo foveam, incidet in eam (Prov. xXVI). Certe nec culpam furti, nec pœnam evadere poteris. Quid infelix, quid Judici venturo, cum a servis negotiatoribus lucrum requiret, responsurus es, qui Domini

C

Ut autem illa quæ sine numero sunt, taceamus, videlicet concremationes ecclesiarum, deprædationes, homicidia, incendia, truncationes et his similia, quæ ille potest, nos, enumerare non possumus, ea quæ maxime Ecclesiam Dei gravant, loquamur. Audi ergo vera, non fucata. Audi fortia, non faceta. Omnis qui dignitates spirituales vendit hæreticus est. Dominus autem Henricus, quem regem dicunt, episcopatus et abbatias vendit; etenim Constantiensem, Babenbergensem, Moguntinensem, et plures alios, pro pecunia; Ratisponensem, Augustensem, Strasburgensem, pro gladio; abbatiam Fuldensem pro adulterio; Monasteriensem episcopatum (quod dicere et audire nefas est) pro Sodomitica immunditia vendidit. Quæ, si impudenter negare volueris, teste cœlo, teste terra, omnes etiam a furno redeuntes scioli concludent: Ergo dominus Henricus hæreticus est. Pro quibus nefandis malis ab apostolica sede excommunicatus, nec regnum, nec potestatem aliquam super nos, quia Catholici sumus, poterit obtinere. Sane, quia fratrum nos odiis fatigas, intellige nulli nos odium de inaffectione, sed de pietate intendere. Absit ut dicamus: Henricus inter fratres aut Christianos reputetur, qui, toties corripientem Ecclesiam non audiens, sicut ethnicus et publicanus habetur (Matth. XVIII). Cujus odium pro magna sacrificio Deo offerimus, dicentes cum Psalmista Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos et inimici facti sunt mihi (Psal. cxxxvIII) :

Cujus odii dignitatem veritas commendans ait : Si A quis non odit patrem et matrem, fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). Non ergo de odio juste reprehenduntur qui animam nostram, cum a via Dei exorbitamus, qui patrem et matrem, et omnem affectum, qui nobis in via Dei obstat, odisse præcipimur. Inde est quod omni studio, omni conatu laboramus ut hostes Ecclesiæ, nos quoque ut adversarios caveamus, et non, quia nostri, sed quia Dei inimici sunt, odio habeamus.

Quod vero papam Gregorium, regem Rodolphum, marchionem Eggebertum pessimi interitus damnas, et dominum tuum, quia illis superstes est, bonificas; liquet profecto, ab omni spirituali te consideratione manere vacuum. Nonne beatius est bene mori quam male vivere? Beati enim, qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. v). Jam et Neronem, quia apostolis Petro et Paulo, jam et Herodem, quia Jacobo apostolo, jam et Pilatum, quia Domino Jesu Christo supervixerint, beatos æstimas. Qua opinione quid insanius aut infelicius dici potest? Quapropter et ab hac blasphemia linguam magniloquam compesce, nisi forte in numero illorum te constituis qui, in fine justorum videntes gloriam, seram et infructuosam agentes pœnitentiam, præ angustia spiB ritus gementes dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Ecce, quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. Ergo erravimus a via veritatis, et sol justitiæ non luxit nobis. Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? transierunt omnia velut umbra (Sap. v). Quæ nos verba in memoria adamantina scribentes, omnem similitudinem extollentem se adversus veritatem Dei contemnimus; et gloriantes in tribulationibus, calumniari, proscribi et exterminari, denique occidi possumus; flecti vel vinci non possumus. Et cum magno tripudio illud quod tu puer adolescens, juvenis frequentatus, nondum corde senex concepisti, de patribus nostris exsultamus, qui contemnentes jussa principum meruerunt præmia æterna.

Porro, quod de pace cum omnibus hominibus habenda persuades, meminisse debes quia præmisit. Apostolus: Si fieri potest (Rom. XII). (Fieri autem non potest ut cum iis qui Deo contrarii sunt pacem habeamus. Quis autem nesciat Dominum Salvatorem non solum pacem commendare, cum dicit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV), sed etiam ipsam pacem existere, sicut ait Apostolus: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum? (Ephes. 11.) Quid ergo ait: Pax nostra, commendans pacem? Nolite, inquit, arbitrari quia veni mittere pacem in terram: non veni pacem mittere sed gladium (Matth. x). Quid est hoc? Quare pax, gladium? Quare pax bellum indicit? Nimirum, ut destruatur pax diaboli. Habet enim diabolus pacem suam, de qua Dominus dicit : Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet (Luc. X1). O quam potenter per vos satellites suos atrium suum hoc tempore diabolus custodit, qui, scuto falsitatis et galea perfidiæ protecti, nulla veri- C tatis jacula, nulla fidei spicula admittitis! Potest tamen Dominus noster, utpote fortior armatus superveniens, fortem vestrum vincere et arma in quibus confidit auferre (ibid.). Non ergo recte culpamur, si pacem illam omni bello crudeliorem detestamur, quam ipsa Veritas super Hierusalem' flendo reprobat dicens: Et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi (Luc. XIX); et quam Psalmus (LXXII) : Super iniquos zelavi, pacem peccatorum videns.

Porro sententias tuas diligenti curiositate trutinantes, quasi spiritualia spiritualibus comparare volumus. Sed sicut.....

Et reliqua non pauca.

Cætera desunt, quæ multa fuisse testatur hæc Dodechini clausula Et reliqua non pauca.

EPISTOLA S. ANSELMI

ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS,

Ad Wilhelmum abbatem Hirsaugiensem

Docet quid agendum sit cum comite quodam qui divina celebrantibus sese immiscuerat;
et de presbyteris incontinentibus.

Domino et Patri reverendo abbati GUILHELMO, frater ANSELMUS, in hac vita diuturnam prosperitatem, in futura æternam felicitatem.

Ex quo vestra probitas... Reliqua vide in epistolis ANSELMI, infra, ad annum 1109.

COMMENTARIOLUS HESSONIS

SCHOLASTICI

De tractatione pacis inter Callistum II pont. Romanum, et Henricum Vimperat., anno Redemptoris 1119; deque Concilio Remensi.

Nunc primum ex tenebris in lucem prolatus.

(Vide infra in Callisto II, ad annum 1124, ubi opusculum Hessonis locum obtinebit opportuniorem.)

ADDENDA.

(Col. 1275-76.)

DE BERENGARII HÆRESIARCHE DAMNATIONE MULTIPLICI

BERNALDI TRACTATUS.

(Germania sacra, t. II, p. 427, ex edit. P. F. CHIffletii.)

MONITUM.

Dolendum est tractatum hunc, seu præfationem potius, ad alium tractatum de corpore et sanguine Domini, ipsius Bernaldi nomine insignitum, in ultimo monasterii nostrii incendio a.i 1768 una cum apographo illius periisse. Testem hujus habeo omni exceptione majorem celss. nostrum abbatem ac principem Martinum Gerbertum, qui hujuscemodi monumenta ante fatale incendium amanuensium ope describi curavit. Actum igitur fuisset de hoc opusculo, nisi et ex tanto testimonio et nomen Bernaldi et ex Chiffletii Seriptoribus de fide catholica (Divione a. 1656, in-4o) ipse tractatus fuisset conservatus. Inde etiam Chiffletii conjectura de Blasiano tractatus hujus scriptore extra dubium ponitur, quem ipsum hunc nostrum Bernaldum fuisse styli quoque et argumenti conformitas prodit. Habetur quoque hic ipse tractatus in Collectione conciliorum Labbeana t. IX, pag. 1050, desumptus ex citata Chiffletii collectione; cujus præfationem notis illustratam hic præmittere visum est.

PRÆFATIO CHIFFLETII.

Obiisse constat Berengarium versipellem hæresiar- A catus S. Leonis papæ IX quadragesimo qui metu, cham affecta jam ætate, anno Christi 1088 (1462), die sexta Januarii; de quo hæc Villelmus Malmesburiensis 1. III Hist. Angl. Quin et ipso die Epiphaniorum moriens gemituque producto recordatus, quod (1463) miseros quosdam adolescentulos primo ætatis flore secta sua infecerit, Hodie, inquit in die apparitionis suæ apparebit mihi Dominus meus Jesus Christus propter pænitentiam, ut spero, ad gloriam, vel propter alios, ut timeo, ad pænam. Nec laudatore caruit, sed tunc quidem illaudato, nempe Hildeberto (1464) [qui ei multorum præconiorum epitaphium cecinit] flagitioso juvene, et in vita etiam clericali ob incontinentiam infamato; quod ei recens electo Cenomanensi episcopo exprobrat Ivo Carnotensis episcopus epistola 277.

Prudentius ei funus duxit auctor hic noster eodem anno 1088, ut ipsemet testatur, ab exordio pontifi

(1462) Bernoldus in Chronico obitum hujus ad annum 1083 memorat.

(1463) In editis ita legitur: Quot miseros quondam adolescens primæ ætatis calore secta, etc.

(1464) Hildeberti Cenomanensis primum episcopi, postea archiepiscopi Turonensis opera Parisiis a. 1708 in-fol. edidit P. Anton. Beaugendre Maurianus, una cum prævia ejus vitæ historia, ubi illum ab impacto hic gemino crimine egregie defendit, uti et Natalis Alexander Hist. eccles. sec. XI, c. 6, art. 7. (1465) Idem argumentum passim tractat in præcedentibus quoque opusculis.

(1466) Vid. monitum. Qua vero ratione codex iste ad S. Eugendi seu Claudii Jurense coenobium tantopere a S. Blasii monasterio dissitum pervenire potuerit si quæras, hæc habeto. Fundaverat circa ann. 1090 Cuno ab Hasenburg Lausannensis episcopus Herilacense seu Erlacense cœnobium in insula S. Joannis, lacui Bielensi adjacente, in Helveticæ Burgundiæ Raurica plaga, nunc in ditione Bernensi. PATROL. CXLVIII,

ne quos forte occultos haberet etiam in monasteriis sectatores, primo Berengarianam hæresim tot conciliis, quot nulla eatenus hæresis, ab ecclesia catholica damnatam memorat: deinde ex Patribus docet omnes complices sectatores et communicatores damnatæ semel pravitatis pari sorte censeri (1465). Monachum quidem se prodit, cum sub finem opusculis simplicioribus fratribus se adnumerat. Benedictinum vero fuisse e S. Blasii coenobio (1466) in Suevia ex eo fit probabile quod in codice Jurensi hæc de Berengarii multiplice damnatione adnotatio subjicitur catalogo apostolicorum Romanorum, eodem, ut videtur, auctore conscripto, et in Gregorium VII desinenti sub quo aрépуws colligit de cellæ S. Blasii florente tum religione (1467) ac primis Patribus.

E sex conciliis (1468), in quibus Berengarii hæ

B Fundationem autem perfecit Burchardus ad Hasenburg, frater Cunonis, et ab anno 1072 episcopus Basileensis, qui e D. Blasii monasterio, cujus tunc advocatiam tenebat, primam illuc monachorum coloniam cum Ekehardo abbate direxit (Hist. Silvæ Nig., t. I, pag. 248). Hi igitur, uti et de cæteris ad Murense et Gottwicense cœnobia missis colonis alibi jam diximus, codices in S. Blasio scriptos secum detulere, et maxime recens compositos, quos inter haud dubie erant Bernaldi auctoris opuscula, præsens præprimis, eum in finem scriptum, ut monachi a Berengarii hæresi præservarentur. Quæ facile esse causa potuit, ut ex Erlacensi monasterio ejusdem exemplar ad haud adeo remotum S. Claudii cœnobium mitteretur.

(1467) Florentem hunc monasterii sui statum haud uno loco memorat Bernoldus in Chronico ad ann. 1083, 1094, etc., licet de primis Patribus nihil ibi referat.

(1468) Illa tantum concilia recenset Bernaklus a 46

« ÖncekiDevam »