Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tor ac vindex fuit; nullis minis nullisque periculis A approbatione et lætitia evectus esset, misit ad eum

(quæ plurima subiit) de recto tramite sese abduci passus ; cujus integritati, innocentiæ et sanctimoniæ, cum varia alia luculentum testimonium præbent, tum hoc præcipue quod viri iis temporibus et paulo post subsecutis doctissimi, et virtutis laude celebratissimi, in schismate excitato ad Gregorii partes intrepide se adjunxerunt; quorum nonnulli maluerunt omnium rerum suarum jacturam facere et in exsilium abire, quam fidem, reverent iamet obedientiam erga sedem apostolicam perdere.

Quos inter familiam ducunt: Anselmus Lucensis, Anselmus Cantuariensis, Hermannus Metensis, Altmannus et Udalricus Passavienses, Gebhardus Constantiensis, Gebhardus et Thiemo Salisburgenses, Anno Coloniensis, Burckhardus Halberstatensis, omnes archiepiscopi et episcopi; itemque Wilhelmus abbas Hirsaugiensis, vir religionis opinione apud omnes decantatus, ut alios sileam.

Nec defuerunt ex eruditorum cœtu, qui litterarum monumentis posteritati testatum facerent, quam sedulus et indefessus Ecclesiæ pastor Gregorius VII fuerit, quanta cura et vigilantia ovile Christi rexerit, et quam mendaciter et calumniose a schismatum satoribus traducatur, quasi in ipso omnis omnium turbarum et turbationum causa et culpa hæserit, aut etiamnum hæreat.

B

C

Ex his Gregorii VII apologeticis defensoribus duo claruerunt olim in Bavaria sub Henrico IV et Henrico V regibus et imperatoribus, Paulus Bernriedensis, et Gerochus Reicherspergensis; sed, quod dolendum, eorum pro Gregorio VII monumenta ita fuere nata, quasi nata non fuissent; longa oblivione tenebrisque obruta: quæ aliquando exstitisse forsan ignorassemus, nisi Aventinus, qui vidit et legit, indicium fecisset in Annalibus Boicis. Nec vidit tantum Aventinus, sed, ut videtur, posteris quoque invidit, ne haberent quos Pseudobennonis in Gregorium VII furiosissimis criminationibus opponerent. Utcunque sit, numine bene amico, tandem in Paulum Bernriedensem variis in bibliothecis studiose, imo et anxie quæsitum, incidi. Nec de Gerocho, socio scriptoris et calamitatum quas Paulus a schismaticis pertulerat, spem omnem penitus posui. Interea, dum iste investigatur, et ex caligine in D lucem vindicatur, Paulum notis illustratum foras prodire jussi; et quidem sub tuo patrocinio, reverendissime et illustrissime princeps. Decebat enim ut in hac publica et solemni bonorum omnium lætitia, partim sibi, partim, et vero potissimum, nobilissimæ Bambergensi Ecclesiæ et dioecesi gratulantium ob elsitudinem V. ad thronum S. Othonis evectam partim quoque, pia vota pro celsitud. V. diuturna incolumitate, et auspicata episcopatus et principatus administratione suscipientium, ego itidem ex Bavaria concepti passim gaudii significationem palam darem.

Cum S. Basilius ad archiepiscopatum Cæsariensem communi omnium orthodoxæ fidei amantium

S. Gregorius Nazianzenus gratulatoriam epistolam (epist. 24), quam hunc in modum auspicatur : Posteaquam te in sublimi throno collocatum, ac lucernam ne illam quidem, prius obscure lucentem, a spiritu victore, supra candelabrum oculis omnium expositam esse intellexi, lætatus sum, fateor. Quidni enim? cum Ecclesiæ corpus male affectum esse, atque hujusmodi ductu et auxilio opus habere conspi

cerem.

Liceat, illustrissime præsul, aperte et ingenue, bona cum celsitudinis vestræ venia, id quod res est, proloqui, Simul atque fama, alioqui tam pravi quam recti tenax, et tam falsi quam veri nuntia, ad nos electionem C. V. detulit, et quidem verissime; omnium catholicorum, quotquot vidi, idem, qui olim Nazianzeni, Basilio episcopali tiara insignito, animus et animi index, oratio fuit: multis cum Gregorio, Gregorii Nazianzeni parente, in has voces erumpentibus (epist. 23, inter epist. Nazianzeni): Alii quidem alios eligent, atque in medium proponent, nimirum pro suis quisque moribus, aut commodis, quemadmodum hujusmodi rebus accidere consuevit. Nos vero neminem ; neque enim fas est, non jam Basilio, sed JOANNI GODEFRIDO ab Aschausen, præferre possumus. Ecquem enim ex omnibus, quos novimus, vel vita probatiorem, vel sermone ac doctrina valentiorem, magisque ad virtutis elegantiam undique perpolitum reperiemus?

Nec sane immerito commune gaudium exoritur, cum alicui Ecclesiæ gubernator sedulus et in omnes partes intentus præficitur. Nam, ut idem Gregorius ait (epist. 22) Lucerna corporis est oculus non hic tantum qui corporeo modo cernit ac cernitur, sed is etiam qui spiritualiter spectat et spectatur Lucerna autem Ecclesiæ est episcopus. Itaque quemadmodum cum ille pure et integre se habet, corpus quoque recte ducitur; cum autem impurus est, non recte : consimili quoque ratione, utrolibet modo sese Ecclesiæ antistes habuerit, omnino vel periculi vel salutis particeps esse necesse est. Hæc verissime sanctissimus simul et doctissimus episcopus Gregorius Nazian

zenus.

Porro cum hoc tempore in supellectile mea litteraria et libraria, nihil quo celsit. V. partam dignitatem gratularer, præter PAULUM, reperirem; non dubitavi hunc ad celsit. V. internuntii vice functurum, ablegare. Si enim tertio abhinc anno Prædicantem Vapulantem a me oblatum tam benevole excepit; quid sibi Paulus non poterit polliceri; qui pontifice maximo, et quidem tali ac tanto, comitatus venit; nec pontifice tantum, sed et cardinale, eoque clarissimo et eruditissimo Cæsare Baronio; celsitvestræ, nil ambigo, propter aureos Annalium tomos, in amore et pretio a quo Calvinianas aspergines apologetica, ut si loquar, spongia abstersi, quemadmodum olim Paulus a Gregorio VII schismaticas. Et hoc totum, quidquid est lucubrationis, celsit. V. ut libenter, sic et reverenter dico et offero.

1

et superstitem, semperque donis et subsidiis cœlestibus florentem præstet.

donec aliquid dignitate et fastigio celsit. V. dignius oc- A nevolentem Mæcenatem quam diutissime incolumem currerit Deo submisse supplicans ut Ecclesiæ Bambergensi moderatorem vigilantissimum; societati nostræ patronum singularem ; et omnibus litteratis be

Ingolstadii, 19 Martii, anno Redemptoris 1610.

PROLEGOMENA IN VITAM GREGORII VII PONTIFICIS MAXIMI.

Rogo te, amice Lector, ut prius hæc præloquia legas, quam ad commentarium hunc lectitandum accedas.

Quis fuerit Paulus Bernriedensis.

Id nobis explicatum dabit Aventinus lib. v Annalium Bojorum : « Legi multos, præsertim Paulum Bernriedensem, Gerochum Reicherspergensem antistitem, Augustinianos Mystas, in Bojaria ortos. Uterque de hujuscemodi discordia perniciosa libros edidit, uterque pars hujus tumultus fuit. Ille, Reginoburgii; hic, Augustæ primariæ ædis sacerdos, ambo rebus Hildebrandi studuere. Quamobrem sedibus pulsi, in exsilium acti sunt. » Ita Aventi

nus.

B Sed ex iis quæ de Gerocho narrat ipse Aventinus,

Paulum fuisse sacerdotem seu canonicum Ratisbonensem planum fit ex Vita virginis Herlucæ, cap. 43 et 44. Ratisbona pulsus Bernriedi seu Beronicæ institutum Canonicorum Regularium amC plexus videtur, non prius: etsi prius etiam declinandæ Henricianæ persecutionis causa Ratisbona subinde se subduxit, ut ex eadem Historia de beata virgine Herluca liquet.

Idem Aventinus ibid. : « Gregorium, virum sanctissimum pervicaciorem exstitisse, Paulus Bernriedensis, qui ejus Vitam libris duobus complexus est, et reliqui ejus partium acerrimi propugnatores, produnt. » Nescio quibus oculis Aventinus Bernriedensem legerit. In meo certe Paulo nullum vestigium vel accusationis vel notæ hujus de pervicacia apparet. Et adeo Gregorius in hac causa pervicax non fuit, ut quoties Henricus rex; vel minimam emendationis significationem daret; eum in gratiam et communionem sedis apostolicæ recipere D paratus fuerit. Certe tantum abest, ut Saxones Gregorium pervicaciæ arguerint, ut eum propemodum nimiæ lentitudinis in Henrico damnando insimularint, datis ad eum epistolis, quas suæ Historiæ de bello Saxonico Bruno intexuit. Et ipsa oratio Gregorii ad sanctos apostolos Petrum et Paulum, cum ultimo Henricum excommunicavit, recitata a Paulo, satis ostendit quam nihil Gregorius hoc in negotio pertinaciter egerit.

Pergit Aventinus : « Gerochus quoque (quo nemo acrius scriptis libris Hildebrandum tutatus est, utpote qui crimina Cæsari objecta, quæ apud nullum alium legerim, explicat) tandem suæ partis pertinaciam, ne dicam tyrannidem hisce verbis, coactus veritate, notat. «< Romani, inquit, sibi divinum « usurpant honorem, rationem actorum reddere nolunt, nec sibi dici æquo animo ferunt : Cur ita agis? » etc.

[ocr errors]

Gerochum non vidi; utinam aliquando videam!

et ex Aventini ingenio, exque illis itidem quæ Paulo Bernriedensi affingit, æstimare licet qua fide hæc de Gerocho prodiderit. Credam talia a Gerocho effusa, cum meis oculis ea in Gerocho legero.

[ocr errors]

Idem Aventinus : « Paulus Bernriedensis narrat, episcopum quemdam, dum pro concione Hildebrandum vituperat, fulmine tactum esse; dumque ageret animam, dixisse: « Ignea catena constrictus trahor ad inferos ite, nuntiate Cæsari ut resipiscat, et flagitium in Deum, divum Petrum ejus vicarium, commissum, officiis compenset, nisi me antecedentem æterna supplicia subsequi malit. Eodem quoque die, nempe Paschalibus, quarto Kalendas Martii, ut idem Paulus recitat, episcopus Spirensis, Gregorio septimo iniquus, ab eodem Kalendis Martii devotus, animam efflavit. Gregorio Salernum profugo intrante, civis quidam dixerat : << Auctor dissensionis, qui totum orbem terrarum armis et bellis involvit, hujus urbis quoque quietem conturbaturus advenit. » Mox ille, his dictis, obmutescit deductus ad Gregorium, errorem suum confitetur, ab eodem'sanitati restituitur. Benried collegium est flaminum Augustalium superioris Vindelicia, propter Verrem lacum, supra Monachium quindecim millia passuum, ibi Herlucæ sacratæ feminæ sepulcrum ostenditur. Ea illa tempestate vixit, et nocturnis superum, et inferum congressibus, secretisque colloquiis interesse consueta, narrare solita fuit; exsecratos flamma omnium ardentissima excruciari.

Hæc omnia, ut ab Aventino commemorantur, exstant in hac, quam nunc evulgamus, Gregorii Vita, ut et illa quæ de Rulando, Parmensi clerico, et de ovo prodigioso commemorat. Ille (Rulandus) vix ope Gregorii (ita Paulus refert) evasit. Et quidquid Aventinus illic scribit, id ferme ex Paulo Bernriedensi decerptum esse, perspicue docebit Aventinianæ narrationis cum hac Vita collatio. Excipio tamen calumnias quas Aventinus suæ historiæ subinde aspergit; nam has aut ipse ex suo capite extudit; aut ex Apologia innominati auctoris pro Henrico IV accepit; et valde suspicor indidem depromptam hanc Aventino assertionem : Opes quoque ecclesiasticas, quibus hactenus pauperes alebantur, militibus et rei bellicæ peritis largitus est (Gregorius VII). Quod et Hildebrandini Gerochus et Paulus non inficias eunt, et hic, tanquam benefactum excusat, et id licere defendit. Non invenio hanc excusationem et defensionem in nostro Paulo,

[ocr errors]

An Aventinus non copiosiorem, sed obsequentiorem A Paulum habuit, ita ut quidquid ipse male in Gregorium affectus, vellet, diceret ?

Unde constet Paulum Bernriedensem esse hujus commentarii auctorem.

Codex ex quo hujus Vitæ exemplar desumptum est, non præferebat nomen Pauli Bernriedensis. Unde ergo liquet hunc fetum Paulo ascribi debere? Respondeo id manifestum fieri ex Aventino, cujus Codex Pauli Bernriedensis nomen præscriptum gerebat; omnia autem quæ Aventinus ex Paulo suo recitat, in hoc nostro reperiuntur, ut antea diximus. Nec refert quod in nostro exemplari non sit distinctio operis in duos libros; duobus enim libris, Paulum Gregorii Vitam complexum esse testatur Aventinus, quia collector Vitarum Wolfhardus, de B quo paulo post, qui Vitam Gregorii cum cæteris in unum volumen conjecit, hanc forte distinctionem sustulit, ut non raro in omni genere librorum accidit. Sane historia quam nunc evulgamus prolixa est, et commodissime in duos libros secari potest. II. Paulus Bernriedensis scripsit Vitam Herlucæ virginis, cujus bonam partem transtulit in Vitam S. Wicterpi, episcopi Augustani, reverendus et perdoctus Pater, Carolus Stengelius. ord. D. Benedicti ad S. Udalricum Augustæ Vindelicorum, quam tibi nunc integram infra exhibeo. In eo libello testatur Paulus se itidem Vitam Gregorii litteris mandasse ; et quæ de cœlesti quadam visione Herlucæ oblata in Actis Herlucæ scribebat, jam in commentario De rebus gestis Gregorii VII explicasse. At quidquid Paulus in Vita virginis Herlucæ scribit de Christo qui, clara die, vulneratus a multo sanguine stillans, sese ei conspicuum præbuerat, id exstat in hac Vita non procul a fine, ut ibidem adnotavimus, quemadmodum et illa quæ de Adalberti presbyteri de Rota interitu in Vita Herlucæ virginis commemorantur. Ex quibus perspicue elucescit Paulum Bernriedensem utriusque lucubrationis auctorem

esse.

Exstat porro apud Baron. anno salutis 1106 epistola Paschalis secundi ad Udalricum seu Odericum Passaviensem, et ad Gebhardum Constantiensem episcopos.

De eodem Bertholdus in Chronico anno 1092 : « In Bavariam venit Saltzburgensis episcopus Dimo (Thiemo) qui Pataviensi Ecclesiæ jam dudum viduatæ ordinavit episcopum nomine Udalricum, sanctæ Augustensis Ecclesiæ præpositum, eumque in ipso die Pentecostes cum ipso Constantiensi et Wormaciensi solemniter consecravit; hocque magnam fiduciam dedit catholicis ut in fidelitate S. Petri persisterent et schismaticorum vesaniæ indefessius obsisterent. >>

[ocr errors]

Quis qualisque fuerit codex, ex quo hæc Historia descripta est, malo cognoscas verbis clarissimi et doctissimi viri, Sebastiani Tengnagelii, absque cujus ope et opera foret Paulus adhuc in tenebris cum situ et squalore, cumque blattis ac tineis decertaret; fortassis sine ulla spe missionis. Ita ergo ille ad me Vienna : « Paulum illum tuum, diu multumque perquisitum, nisi me conjecturæ fallant, feliciter eruisse videor. Exstant enim apud me Vitæ Sanctorum, mensium Aprilis, Maii et Junii unico tomo in grandi vastoque volumine comprehensæ, auctore Wolfhardo quondam (ut e præfatione in Junium liquet) collectæ, et in membranas redactæ, notæ satis probæ, et ante quadringentos præter propter annos conscriptæ. Hisce extremo C Maio Vita Gregorii VII papæ adjecta est; cujus initium sic se habet: « Igitur Gregorius VII, supra « quem vere primi Gregorii requievit spiritus, na«tione Tuscus, patrem habuit Bonicum, et ipse << Hildebrandi sortitus est in baptismo vocabulum, » etc. Hinc in laudes ejus excurrit, et nonnulla miracula memorat. Deinde ubi ad Rulandum Parmensem ventum est, quod ex Paulo Aventinus affert, Noster pium patrem, id est Gregorium, toto corpore se super eum (Rulandum, ne obtruncaretur) projecisse, omnibus de'ejus morte clamantibus, narrat. Hæc oratio Gregorii, quam et Aventinus leviter perstringit, excipit. Addit et de gallina ovum mirifico cælatum opere pariente. Quare, in eam adducor sententiam, ut Aventinum hunc auctorem et habuisse, et nonnullis in locis qua verba, qua sensum sublegisse, non vane existimem. Quod vero Aventinus Paulum hunc duobus libris vitam Gregorii complexum esse testatur, cum noster in libros distinctus haud sit, censeo Pauli opusculum in Epitomen hanc a Wolfharto esse contractum. Ut ut sit, Auctor proximus ætati Gregorianæ haud longo intervallo fuisse videtur. In extrema siquidem pagina, ubfi obitum Theodomari Juvaviensise piscop commemorat, hæc subjicit: Hic (videlicet Theodomarus) ordinaverat nostræ humilitatis ordinatorem, reverendiss. scilicet Udalricum Pataviensem episcopum, qui ante hoc septennium post multos agones pro assertione Gregoriani dogmatis, cujus ad

Scripsit Paulus Vitam Gregorii VII anno Domini 1131. Id inde planum efficitur quia ad calcem hujus commentarii ita loquitur de Udalrico episcopo Passaviensi, Altmanni successore. « Hic (Thiemo seu Teodemanus archiepiscopus Salisburgensis) ordi- D

naverat nostræ humilitatis ordinatorem reverendissimum scilicet Udalricum Laureacensem sive Pataviensem episcopum atque apostolicæ sedis legatum qui ante hoc septennium, post multos agones, pro assertione Gregoriani dogmatis, etc., obdormivit in Domino, etc. Obiit autem Udalricus VII Idus Augusti anno 1124 (tametsi Chronica Australis obitum ejus ponit anno 1121). A quo anno si septennium numeres, annum Redemptoris 1131 invenies.

Meminit etiam Paulus in hac sua Historia Callisti secundi et Gelasii secundi, pontificum Romanorum, quorum hic pontificatum iniit anno 1118, Callistus anno 1119.

normam et electus, et promotus fuerat, obdormivit A brandus fuit Gregorius VII. Heroem enim, ducem et in Domino anno ætatis suæ cv, » etc.

Hæc vir ille doctissimus et humanissimus. A quo tamen de epitome vix persuadeor. Nam in hac nostra Historia adeo fuse Gregorii VII res gestæ describuntur (excepta Berengarii damnatione, quæ a Paulo præteritur) ut nemo majorem copiam merito desiderare possit.

In hac itidem Gregoriana Historia ex vetere exemplari exscribenda, et cum autographo conferenda, egregiam plane et fructuosam catholicæ rei operam cepit R. P. Georgius Sturnus societatis nostræ, in collegio Viennensi philosophiæ professor, cui proinde, ut et clariss. Tengnagelio, Paulus Bernriedensis salutem vitamque suam; et omnes veri amaores,jet Schismaticorum atque Hæreticorum osores B grandes gratias debent. Utinam alterum exemplar nancisci licuisset. Ego certe ut nanciscerer, nullis laboribus peperci. Sed frustra feci; hactenus quidem ; sed non despero. Erit, qui a nobis inchoata perficiat, etiam Gerocho in lucem extracto. Fiat, fiat; neque enim aliud occurrit quo desiderium meum expli

cem.

De etymonominis Hildebrandi.

Placet audire quid originationum investigatores de etymo hujus vocabuli Hildebrandus tradiderint; cum enim sectarii hoc nomen semper in ore circumferant, et Gregorium VII papam vix unquam Gregorium, sed fere semper Hildebrandum appellitent, dispicere oportet, num sit ejusmodi nomen, quod Gregorio probri loco oggeri jure queat, et num satis causæ habeant, cur Hildebrandum in Hellebrandum, veteres schismaticos imitati, transforment.

antesignanum se præbuit illi exercitui, ad quem hæc apostoli Ephes. vi exhortatio exstat : « State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, etc., et galeam salutis assumite, » etc. Quanta enim bella heros iste, et ut Germani appellant, Helde (a quo Lutherus Hiltebrandi nomen deducit) susceperit, et feliciter tam contra aspectabiles quam inaspectabiles hostes confecerit, abunde docent cum alii, tum Paulus noster; ita ut non nisi nutu divino Hiltebrandi nomen ei primitus obtigerit, pro cujus tam honesta etymologia, est quod Luthero, alioqui immerentissimo, gratias agamus : si tamen Lutherus est auctor libelli, de quo antea.

A prædicta originatione non multum abit alia Goldasti Calviniani, qui in notis ad Paræneses Tyrolis Scotorum regis putat eos qui nominantur Celta, veteribus fuisse Cheld, aut aspiratione duplicata Hheld, qui nobis nunc Held. Sic Hiltebrandum dictum, quasi Chelte Bren, hoc est Celtam Brennum; et ab eadem origine descendere itidem ista: Hiltebolt, Hiltiman, Hiltiwin. Et mulierum nomina Hiltigart, Hiltrut, Hiltegunt, Adilhilt, Reginhilt. Ubi iterum vides, in Hildebrandi vocabulo nihil esse infernale seu Tartareum, ut hæretici criminantur, sed omnia heroica, ab Celta seu Heroe et galea.

Aventinus in Nomenclatura propriorum nominum. Helt, Heros, Hyld, Huld, amor est. Hyldeprand, C amoris titio. Idem habet, Luitprand, populi titio et amor. Sed prand sive brand in istiusmodi compositis pro titione accipi multis parum fit verisimile: licet ita etiam sentiat Paulus noster in ipso Historiæ suæ vestibulo. Utcunque tamen sit, neque Aventino in mentem venit, etymon Hildebrandi ex Orco petere, sed ab Heroe vel amore sumpsit; cujusmodi multa propria nomina Germani habent, ut Huldreich, Huldenreich, Amor Regni, sive amoris dives et plenus. Vulgo, Ulricus. Priscis, Hildericus. Celtis, Chyldericus. Hyldeprecht, amari dignus. Hyldebertus, Celtis, Childebertus. Hyldegart, amoris hortus. Hujus generis plurima invenies vocabula tam virorum, quam mulierum in Catalogo nominum

Anonymus de propriis nominibus Germanorum, quem quidam Lutherum existimant. Exstat tomo primo operis historici editi Basileæ, anno 1574. Et separatim quoque Ursellis anno 1569 expresse sub Lutheri nomine libellus iste evulgatus est. « Est Brynn seu Brenn (ut antiqua carmina heroum [Heldenbaech] indicant) galea, præsertim cristata seu cornuta; ergo Brennus est Galeatius, et Brennburg vel ducis Brenni castellum vel Brennorum, ceu præsidium Galeatorum et armatorum ad tutandam regionem. Et scarabeus iste majusculus, qui galeatus rubris cornibus et alis testaceis armatus, Husbren- D propriorum, quibus Alemanni quondam appellati

ner dicitur in nostra regione. Hiltebrand pro Heltbrenn, id est gigas et heros Brennorum, ceu caput et dux eorum, hodie Hauptmann uber den reisigen Zeug; Helt enim heroem, velut Achillem vel Hectorem significat. Luitprand rex Longobardiæ pro Lutbrenn, id est hominum galeatus, qui homines armis tutatur, diximus enim Luit, Lyt, seu Suevice Leute, significare homines numero plurali. » Licet vero in hac etymologia nimis violenta videatur mutatio Brand in Brenn, inde tamen elucet Hildebrandum Luthero non esse Hellebrandum, hoc est inferni titionem, ut Lutherani et Calviniani nunc calumniantur, sed Brennorum, hoc est, galeatorum ducem, caput, præsidium et tutamen. Et vere talis Hilde

fuerunt, tom. II Script. Alemannicorum.

Fuit quoque majoribus nostris Brand gladius. Quo sensu voce illa poetæ Itali etiamnum utuntur. Quid si igitur Hiltebrand seu Hildebrand, sit Herois, vel amoris gladius? Nam ridiculus mihi ille videtur, qui in libello, quem inscripsit, Etyma variorum nominum, etc., nobis hanc originationem procudit. Hillebrant, Hillebrandus, Hillam ardens, amans, procans: Saltem dixisset. Hilt, seu Hiltam amans; nam hæc duo sunt mulierum nomina, ut ex proxime citato catalogo constat. Hactenus de nomine Hildebrandi.

Gregorium Græcis idem esse quod Latinis Vigilium et Vigilantium (jam tamen probrosum et inauspica

quam ut multis demonstrandum sit. Veteribus Ale

tum nomen, ob Vigilantium hæreticum) notius est, A chiri, Vuacho, Vuahcho. Porro Gregorium VII Gregorii nomen non frustra tulisse, norunt cum gaudio catholici; schismatici et hæretici non sine gemitu.

mannis erat Gregorius Vuachar, Vuachere, Vua

PAULI BERNRIEDENSIS

VITA S. GREGORII VII PONTIFICIS MAXIMI.

(Vide supra col. 39.)

EXCERPTUM EX GRETSERI DISSERTATIONE

CUI TITULUS :

Cæsar Baronius, S. R. E. cardinalis amplissimus, a rationalis Calviniani criminationibus vindicatus et in eo cum alii pontifices Romani, tum Gregorius VII, per Jacobum Gretserum, societatis Jesu theologum.

(Opp. Jacobi Gretseri, VI, 224.)

DE CONCILIO WORMATIENSI CONTRA GREGORIUM VII.

De hoc videndus Baronius tom. XI, anno salutis B ten, quæ ad calcem epistolæ Henricianæ apparet, 1076, qui ex Alberto Stadensi refert Saxonicos episcopos nequaquam in depositionem Gregorii VII consensisse. Obstrepit Calvinista, « sibi Albertum non esse ad manum, itaque se non posse decernere. >> At Baronio ad manum erat. Audi ipsa Alberti verba.

Anno Domini 1076 habitum est concilium apud Wormatiam, præsente Henrico rege, in quo universi fere Teutonici episcopi, præter Saxonicos, Gregorium papam abdicarunt. >>

Furiosissime incurrit Calvinista in Baronium, et, ut eo uberiorem insectandi materiam habeat, ex suo cerebro affingit Baronio, eum dicere, << Reinerum Reineccium primum fuisse, qui Vitam Henrici IV et Bennonem de Gregorio VII evulgarit. » Ostendit hoc falsum esse. Bene facit, quia non Baronii, sed suam falsitatem patefacit: nam Baronius dixit Reineccium fuisse editorem; primum fuisse, non dixit.

Refellit Baronius epistolam Henrici ad Annonem archiepiscopum Coloniensem tanquam supposititiam, quia Anno archiepiscopus anno præterito, hoc est 1085, jam obierat; et tamen anno 1086 invitatur ad synodum Wormatiensem. Calvinista, ut hinc se expediat, transmutat Annonem in Hildolphum, et huic epistolam ab Henrico inscriptam dicit. Quod commentum neque Reineccio, neque Urstisio, neque Reubero, neque ulli alteri in mentem venit. Omnes enim isti ediderunt hanc epistolam cum Annonis non Hildolphi nomine. Id fecundæ suæ criticæ Calvinista debet, qua instructus nodos etiam indissolubiles dissolvit.

Ejusdem critices beneficio transformat Pentecos

C

D

in Heptecosten seu Heptacosten; novam et in Latina Ecclesia inauditam vocem pro Septuagesima. Hanc critices rationem si sequi velimus, vix ullus error tam manifestus erit, cui ex apotheca critices non sis facturus medicinam, si hoc est medicinam facere, et non potius omnia susque deque vertere. Ipso epistolæ exordio satis figmentum Calvinisticum redarguitur; nam auctor illum ad quem scribit non tanquam nuper factum, sed ut veteranum et multorum meritorum principem laudat; quod de Hildolpho dici nequit, qui recentissimus in episcopatu erat tempore conciliabuli Wormatiensis; nam ut Bertoldus Constantiensis in Chronico testatur. « Aimo seu Anno venerabilis archiepiscopus Coloniensis, miræ sanctitatis requievit in pace XI Nonas decembris 1075, cui Hiltolfus, impar genere et moribus, successit. » Et statim post in Septuagesima anni 1076 initium est Wormatiense synedrion.

Ait Baronius a nemine unquam memoriæ proditum, legatos Henrici ita acceptos esse a Gregorio VII, prout architectus hujus epistolæ comminiscitur. Calvinista non sine immanibus conviciis Baronio Aventinum obtrudit. Hoc scilicet restabat; quasi vero Baronius non de antiquis, sed de recentibus istis, et hæresi infectis scriptitatoribus hoc pronuntiarit. Profer, si potes, priscum canumque testem; nam hunc novitium, oris et styli tam mali, nihil pendimus. Ne in Bennone quidem fabulam hanc de legatis invenies.

In Vita S. Anselmi Lucensis vocatur depositio Gregorii VII« facinus a sæculis inauditum ». Ita

« ÖncekiDevam »