Sayfadaki görseller
PDF
ePub

NALDO abbati Sancti Severi salutem et apostolicam A onus ut utrasque abbatias regeret, Metensem scilicet benedictionem.

Non mediocris te inobedientiæ arguere possumus, quod post multas querimonias de te in Romanis conciliis factas, monasterium Sanctæ Crucis de ecclesiæ Sanctæ Mariæ, nullam adhuc justitiam sit consecutum. Licet examen exquirendæ veritatis hujus negotii frivolis excusationibus jam ex longo tempore evitasse videaris, præsenti tamen anno pro definienda lite nostra a legato nostro Giraldo [Gerardo] Ostiensi episcopo ad synodum vocatus, nullam Deo et sancto Petro diceris reverentiam exhibuisse, adeo ut, contempta auctoritate apostolicæ sedis, neque tu venire, neque alios juste te excusaturos studueris mittere. Unde, quia absentatio tua indicium injustitiæ tuæ clarissimum tribuit, diffini- B tum est in eadem synodo, monasterio Sanctæ Crucis prædictæ ecclesiæ Sanctæ Mariæ jus et possessionem restituendam esse. Quam nimirum diffinitionem nos approbantes, præcipimus tibi apostolica auctoritate ut præfatum monasterium Sanctæ Crucis, sicut statutum est, quiete tenere permittas. Quod si te justitiam habere confidis, hunc usque ad festivitatem omnium sanctorum ad nos venire studeas, teque prædicto abbati eodem termino venturum notifices; quatenus utriusque partis perquisitis rationibus, certum causæ vestræ finem, Deo auxiliante, impo

namus.

Data Romæ in synodo, secundo Idus Martii, indictione duodecima.

EPISTOLA LII.

AD MANASSEM ARCHIEPISCOPUM REMENSEM.

(Anno 1074.)

Laudat eum quod monasterii Sancti Remigii religiosum abbatem præfecerit, cui potestatem facit aliam abbatiam administrandi, si tantum onus ferre valeat: quod si non possit, jubet ipsum dare operam, ut alius abbas præficiatur.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, MANASSÆ Remensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Romana Ecclesia jamdudum fraternitatem tuam ulnis maternæ dilectionis amplectens, speciali quodammodo charitate dilexit, et præstantissima cura dulcissime fovit; præsertim nos adeo tuæ promotioni favimus et consensimus, ut nequeamus vitare grave periculum, si ea feceris quæ tuum ordinem dehonestent, aut tuam non deceant dignitatem. Unde si quando ea de te audivimus quæ tuo ordini non congruunt, maximo morore confundimur, ac proinde leviter dissimulare non possumus. Inter cæteras quidem querimonias quæ de te nostris auribus sunt delatæ, querimonia monasterii sancti Remigii acriter animum nostrum turbavit, et in te vehementer commovit. Verum, quia nunc cognovimus quod idem monasterium melius ordinasti quam audivimus vel speravimus, quoniam ibi honestum moribus et eruditum litteris hominem posuisti, non minima lætitia animum nostrum refocillasti. Abbas quidem nobis admodum placet: et, si posset ferre

et Remensem, laudassem pro eo, quia vir et religiosus et sapiens est. Alioquin si pondus utrarumque regiminis super posse sibi est, ut ipse fatetur, ne nimia gravedine pressus succumbat, rogamus prudentiam tuam, imo apostolica auctoritate monemus quatenus suo consilio et consensu, per electionem congregationis secundum regulam sancti Benedicti, idoneum ibi rectorem, Deo concedente, constituas. Pro certo enim noveris quoniam ita chara erit nobis illius monasterii honesta et regularis regiminis ordinatio, ac si esset in monasterio sancti Pauli.

Data Romæ in synodo, secundo Idus Martii, indictione duodecima.

EPISTOLA LIII.

AD HERIMANNUM METENSEM EPISCOPUM (Anno 1074.)`

Suum erga illum amorem testatur. Petit ut pro se Dominum deprecetur. Significat abbatem Arnulphum velle Remensi abbatiæ renuntiare, et Meten

sis esse contentum.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, HERIMANNO [Hermanno] Metensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Litteras dilectionis tuæ gratanter accepimus, quia in eis abundantiam devotionis tuæ erga nos exuberare cognovimus. Nos quidem omnibus debitum sollicitudinis nostræ exhibere volumus et debemus, quoniam omnium curam suscepimus, et omnium C salutem cupimus et optamus: quia licet indigni meritis regimen universalis Ecclesiæ regendum accepimus, et ministerium evangelizandum accepimus, væ nobis si non evangelizaverimus. Et licet omnibus debitores sumus, præcipue tamen domesticis fidei curam nostræ sollicitudinis exhibere condecet et oportet. Unde noverit fraternitas vestra quoniam de vobis propensior est nobis cura et in vobis ardentior amor, pro eo scilicet quod dignæ recompensationis munus a vestræ sanctitatis orationibus exspectamus. Grave enim pondus gerendum suscepimus, et, nisi vestris et totius Christianitatis fidelium orationibus fulciamur, ferre nullatenus possumus. Quapropter rogamus, ut sanctæ congregationis vestræ assiduis orationibus sublevari mereamur. Non solum enim tam sanctæ congregationis orationes ardenter exigimus, verum totius populi quærimus et optamus. Præterea abbas Sancti Arnulphi, vir (ut nobis videtur) religiosus et tibi fidelis, nobis innotuit, quod velit [f., malit] sub tuo regimine pauper vivere, quam alibi dives et potens. Vult enim (si tibi videtur) renuntiare abbatiæ Sancti Remigii, et tantum vestræ [forte, vestra. H.] esse contentus cujus rei causa misimus litteras nostras Remensi archiepiscopo, ut dictam abbatiam secundum Deum consilio istius in alium ordinet, iste vero vobis tantummodo cedat. Vos autem rogamus quatenus pro charitate nostra eum charius habeatis, ut sentiat profecisse sibi quod ad nos venit.

D

Data in synodo, secundo Idus Martii, indictione A apostolicæ auctoritatis vos ad obedientiam flexit. duodecima.

EPISTOLA LIV.

AD CANONICOS SANCTI HILARII.
(Anno 1074.)

Jubet Pictavensium canonicorum consuetudinem in festivitate sancti Hilarii et omnium sanctorum servari.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, canonicis S. Hilarii salutem et apostolicam benedictionem.

Notum vobis esse volumus quod canonici Pictavenses in synodo nostra conquesti sunt, vos denegare et contradicere illis consuetudinem, quam in ecclesia Sancti Hilarii jure habere debent, videlicet, ut in festivitate omnium sanctorum, et sancti Hilarii, cum illuc ex more cum processione veniunt, si episcopus aderit, ipse missam celebret : sin autem non adsit episcopus, decanus, aut aliquis de majoribus canonicis Pictavensis Ecclesiæ, officium vice episcopi peragere debeat. Quod cum apud nos in publico concilio ventilatum fuerit, Gozelino Burdigalensi archiepiscopo causam vestram cum quibusdam aliis defendente, scientes talem consuetudinem in Romana Ecclesia per singulas stationes, et fere per universum orbem in aliis Ecclesiis rite et rationabiliter teneri, dijudicante concilio, justam eos requirere causam comprobavimus, et prædictum usum eos obtinere debere apostolica auctoritate censuimus. Verum ut vobis abundantius satisfaciendo omnem reclamandi occasionem demeremus, ut Pictavenses clerici, qui præsentes aderant, partem suam (sicut approbatio agenti semper incumbit) sacramento firmarent dijudicavimus. Quod quidem ipsi, præsente Burdigalensi archiepiscopo, et cæteris, facere paratissimi erant, atque idem archiepiscopus a nobis commonitus juramentum se recipere professus est. Quapropter apostolica vos auctoritate monemus atque præcipimus ut, omni inter vos et Pictavenses canonicos lite sopita, consuetudinem et justitiam suam, sicut superius synodali judicio decretum esse cognoscitis, sine omni contradictione deinceps habere permittatis.

Data Romæ in synodo, decimo octavo [xvII] Kalendas Aprilis, indictione duodecima.

EPISTOLA LV.

AD SUFFRAGANEOS AUSCIENSIS ECCLESIÆ.
(Anno 1074.)

Præcipit ut eorum archiepiscopo, sicut apostolica sedis legatus jusserat, obediant.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, Bigoritano episcopo, et cæteris suffraganeis Ausciensis [Auxitensis] Ecclesiæ, salutem et apostolicam benedictionem.

Legatus sanctæ Romanæ Ecclesiæ, videlicet.confrater noster Giraldus [Gerardus] Ostiensis episcopus, ut Gulielmo archiepiscopo vestro debitam reverentiam exhibeatis commonuit. Verum, sicut idem archiepiscopus conquerendo nobis retulit, postea nec consideratio debitæ subjectionis. nec respectus

B

C

D

Quod quanquam non parum præsumptionis et damnandæ contumaciæ habeat, adhuc tamen, facta vestra apostolica mansuetudine dissimulantes, mandamus vobis et apostolica auctoritate præcipimus ut nullatenus ei honorem subjectionis debitæ subtrahatis. Si quid autem adversus eum habetis, una secum adite nostram præsentiam, et si quid discussione dignum protuleritis, adjuvante Deo, sollicita indagatione examinatum competenti sententia determinabimus.

Data Romæ decimo septimo Kalendas Aprilis, indictione duodecima.

EPISTOLA LVI.

AD ROGERIUM CATALAUNENSEM EPISCOPUM.

(Anno 1074.)

Præcipit ut præstita die se Romam veniat, ut ejus causa definiri possit.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei ROGEKIO dicto Catalaunensi episcopo.

Philippus rex Francorum, non modica tibi dilectione astrictus, multum nos ut te absolveremus, tum per litteras tum per legatorum verba, rogavit. Quod quidem salva justitia nequaquam nobis faciendum esse pervidimus, dum juxta vigorem canonica disciplinæ, multo gravius in te animadvertendum esse cognosceremus. Sed adhuc apostolica mansuetudine judicium in te ultionis debitæ suspendentes, præsenti auctoritate tibi præcipimus ut præsentiam tuam ab hinc usque ad proximam festivitatem omnium sanctorum conspectui nostro repræsentare nullo modo prætermittas quatenus adversum te toties iteratam proclamationem Catalaunensis Ecclesiæ justo fine, Deo auxiliante, decidamus: admonentes equidem né interim, in contemptu vel transgressione jam ante datæ sententiæ, periculum tibi tu ipse gravius ingeras. Quibus in rebus si nobis inobediens fueris, et aliqua tergiversatione te excusans infra prælibatum terminum præsentiæ nostræ te non exhibueris, de tua damnatione et incommutabili depositione ulterius non dubitabis.

Data Romæ in synodo, decimo sexto Kalendas Aprilis, indictione duodecima.

EPISTOLA LVII.

AD GUILIELMUM PAPIENSEM EPISCOPUM.

(Anno 1074.)

Monet ut cum Azone marchione de incestuosa copulatione cum ipsius episcopi sorore accusato ad se veniat, ut ejus causa discuti possit.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, GuiLIELMO Papiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Significandum tibi duximus marchionem Azonem in Romana synodo super incesta copulatione sororis tuæ accusatum esse qua de re ipse per propinquos mulieris satisfactionem pollicitus inducias postulavit. Propterea rogamus, et apostolica auctoritate fraternitatem tuam admonemus, ut ad servitium sancti Petri paratus, et ut melius

Data Romæ in synodo, decimo sexto Kalendas Aprilis, indictione duodecima.

EPISTOLA LIX.

AD OTTONEM ET CHUONRADUM FRATRES. (Anno 1074.)

possis instructus, cum eodem marchione ad nos A venire nullo modo prætermittas, certus te a nobis honorifice recipiendum et relinquendum. Nam, etsi fraternitatis tuæ auxilia in aliis minime nobis necessaria fuissent, tamen hac de causa præsentiam tuam nobis exhiberi opertet, ut exortas præfati conjugii quæstiones diligenti examinatione discutiamus, et justitiam legali judicio decernentes, adjuvante Domino, si quid periculosum apparuerit amputemus, et quod officio nostro et illorum saluti congruit statuamus.

Data Romæ in synodo [deest in synodo] decimo sexto Kalendas Aprilis, indictione XII.

EPISTOLA LVIII.

AD GEUSAM DUCEM HUNGARORUM.

(Anno 1074.)

Commendat ejus observantiam erga sedem apostolicam, testatur suam erga eum dilectionem. Scribit ut per Azonem marchionem quæcunque voluerit sibi" significet.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, GEUSÆ duci Hungarorum salutem et apostolicam benedictionem.

Ne Olomucensi Ecclesiæ molestiam inferant. GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, OTTONI et CHUONRADO fratribus Wratislai ducis Bohemorum salutem et apostolicam benedictionem.

Meminisse debet nobilitas vestra quod de causa Olomucensis Ecclesiæ jam ante apostolica monita accepistis, ne justitiam ejus aliqua occasione minueretis, neque molestantibus eam aliquod adjutorium præberetis. Nunc vos admonemus et paterna charitate rogamus ne aliquam contrarietatem eidem B Ecclesiæ faciatis, sed pro reverentia sanctæ Romanæ Ecclesiæ, cujus apostolicis privilegiis munita est, amorem et piæ devotionis studia erga illam exhibeatis, et, quantum vestræ potestatis, jura et pertinentias ejus a vobis et vestris inviolata conservari studeatis. Hæc enim est causa, in qua et divinæ remunerationis gloriam, et apostolorum, certa præsidia, ac nostræ dilectionis plenitudinem vobis lucrari et aptissime possitis astringere sin autem (quod non optamus) aliter feceritis, 'procul dubio hæc eadem vobis corrumpere, et in contrarium, quod absit, vertere poteritis.

Visis litteris tuis, laudabilem devotionis tuæ professionem cognovimus, in qua cor et animum tuum erga reverentiam apostolicæ sedis igne divino inflammatum esse intelleximus. Qua de re non incerta spes tuæ salutis ostenditur; et non parvum nobis exortum est gaudium : quoniam qui debita fide et devotione apostolicæ reverentiæ vota concipiunt nequaquam dubia ab eis præsidia et C beneficia præstolantur. Unde etiam tuam monemus dilectionem, ut studia tua erga honorem apostolorum semper excrescant, et quanto te quotidie ex necessario fine vitæ tuæ judiciis illorum appropinquare cognoscis, tanto propensius eos debitores tibi efficere studeas : quatenus per misericordiam Dei, illis suffragantibus, peccatorum tuorum indulgentiam et æternæ beatitudinis gloriam te adipisci gaudeas. De nostra vero charitate nullatenus te dubitare volumus; sed effusis in te intimis et paternis affectibus, locum apud nos agendi et impetrandi quæ saluti et honori tuo digne competunt, te habere, remota omni dubitatione, promittimus. Et si quis inimicorum tuorum aliquid adversum te molire prave tentaverit, procul dubio non solum nostra carebit audientia, sed indignationem apostolicæ gratiæ in eum exasperari sentiet. Tu autem si quid interdum aut de tuis causis, aut quod servitio apostolicæ reverentiæ pertineat, nostris auribus intimare cupias, habes egregium videlicet marchionem Azonem, nobis quidem inter cæteros Italiæ principes valde dilectum, per quem ea quæ ad apostolicam audientiam referenda destinaveris, nobis aptissime indicari et commendari poterunt. De cætero divina clementia et ab instantibus hujus sæculi te adversitatibus protegat, et að peragendum ea quæ sibi beneplacita sunt invictas tibi vires et facultates tribuat.

Data Romæ decimo quinto Kalendas Aprilis indictione duodecima.

EPISTOLA LX.

AD SIGIFREDUM MOGUNTINUM EPISCOPUM. (Anno 1074.)

Arguit quod causam, quæ inter Jeromirum Bragensem et Joannem Moravensem episcopos vertebatur, ad apostolicam sedem jam sæpe delatam, ad se convertere præsumpserit.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, SIGIFREDO Moguntino archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Pervenit ad aures nostras quædam de te indigna relatio, cui nequaquam fidem adhibuissemus, nisi quod in litteris tuis quas de causa Jeromiri Bragensis et Joannis Moravensis episcoporum nobis direxisti, idem in animum tuum te induxisse intelleximus, videlicet, ut negotium quod ipsi habent ad invicem, jam toties ad apostolicam delatum audienD tiam, a nostro judicio ad examen tui arbitrii trans

ferretur. Qua in re, quoniam evidenter apparet quam parum consultores tui jura apostolicæ auctoritatis intelligant vel attendant, fraternitatem tuam ut nobiscum canonicas traditiones et decreta sanctorum Patrum percurrat invitamus, in quibus, præsumptionis suæ fastum denuo recognoscens, culpam in seipsa negligentiæ pariter deprehendat et ausus. Nam, cum primum Joannes Moravensis episcopus, Ecclesiæ cui præest jura defendere volens, multis injuriis ac contumeliis, flagellis etiam (ut audivimus) afficeretur, et tamen justitiam non posset consequi, tua religio nullam inde sollicitudinem, nullam in discutienda causa fatigationem

dicentes ei ne ulterius se hujusmodi inertia [forte audacia] et fatuitate occupare incipiat. Attamen si quid adversum te temerario judicio fecerit, præventu apostolicæ auctoritatis tutus atque defensus, donec iterum ad te nostra legatio perferatur, pro nihilo ducas, magisque sibi ad periculum, quam tibi futurum esse non ambigas. De cætero apostolicis benedictionibus semper te munitum esse gaudeas.

Data Romæ decimo quinto Kalendas Aprilis, indictione duodecima.

EPISTOLA LXII.

AD HUGONEM ABBATEM CLUNIACENSEM.

(Anno 1074.)

suscepisse dignoscitur. Verum postquam apostolica A per epistolam nostram duriter increpavimus, intersedes, accepta præfati episcopi querimonia, sæpe per epistolas, aliquoties etiam per legatos causam justo fine determinare et litem compescere desudaverat; tunc demum evigilans solertia tua negotium animadvertit, suis hoc discussionibus referendum esse judicavit et fratrem per apostolica suffragia ad portum justitiæ et quietis enatantem in profundum (credo) renovandæ contentionis et laborum retrahere voluisti. Quamquam igitur hinc officii tui incuria, illinc suscepta adversus apostolicam sedem, accusante te, arrogantia merito in te commoveri deberemus; utentes tamen apostolica mansuetudine, placido te admonemus affectu ne ulterius tam inordinata, tam inconsulta præsumas, [ne] apostolica judicia non dico, tibi, sed nec ulli patriarcharum, B aut primatum retractandi licentiam fore existimes, ne contra sanctam Romanam Ecclesiam quidquam tibi attribuere vel moliri cogites, sine cujus abundanti clementia, nec in loco quidem tuo, ut tu ipse nosti, subsistere potes. Nos etenim, adjuvante Deo, per auctoritatem beati Petri, sicut jam diu in apostolica sede decretum est, inter præfatos episcopos litem juste decidere, et Moravensi Ecclesiæ quæ sui juris sunt decernere et corroborare procurabimus.

Data Romæ decimo quinto Kalendas Aprilis, indictione duodecima.

EPISTOLA LXI.

AD WRATISLAUM DUCEM BOHEMIÆ.
(Anno 1074.)

Hortatur ut in dies majores progressus faciat in
observantia erga Romanam Ecclesiam. Osten-
dit se archiepiscopo Moguntino significasse, ne
in causa Bragensis episcopi longius progredere-
tur: quare quæ contra ipsum egerit nulla esse
declarat.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, WRATISLAO duci Bohemiæ salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam afflatus igne divino studia devotionis erga sanctam et apostolicam Ecclesiam habere cœpisti, silere nos charitas in te diffusa non patitur, quin ardorem divinæ servitutis de die in diem ferventius te concipere frequenti exhortatione moneamus. Illa etenim vota apud Deum præmia merentur et gloriam, quæ per gradus bonorum operum ad cacumen plenitudinis tendunt, et semper in bona desideria ampliora concipiunt. Quapropter, charissime fili in Christo, bona quæ, Deo inspirante, mens et devotio tua proposuit, ad effectum perfeetionis extendere stude: quatenus apostolica benevolentia, nulla tibi labefactata segnitie, pro meritis tuis ampliori semper te dilectione comprehendat. De reliquiis et privilegio unde nos rogasti, cum nuntius tuus, finita et perfecta ecclesia, consecrationis consilium a nobis quæsierit, voluntati tuæ satisfacere benigne procurabimus. Sigifredum vero archiepiscopum Moguntinum, de præsumptione quam in causa Jeromiri Bragensis episcopi habuit,

C

D

Miratur eum ad visitandam apostolicam sedem non accessisse. Monet id faciat et fratres suos preces pro se fundere curet.

GREGORIUS episcopus,servus servorum Dei, HUGONI abbati Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem.

Grata nobis et dulcia sunt verba vestra, sed multo uberiori delectatione nos caperent, si vestra charitas ardentius erga Romanam ferveret Ecclesiam. In hoc enim dilectionis vestræ flammam residere deprehendimus, quod consolationem vestræ visitationis toties quæsitam invenire non possumus. Id quidem non aliis occupationibus vestris imputandum esse credimus, nisi quod sanctitatem vestram labores fugere, et aliquanto graviora negotia, quasi pigritatem [f. pigritate], quibusdam occasionibus declinare videmus. Proinde noscat religio vestra quoniam qui denegatam nobis præsentiam vestram hactenus cum admiratione sustinuimus, deinceps sine multa anxietate et mentis perturbatione ferre non possumus. Meminisse enim debetis quot et quanta negotia in vestra manu, et confratris nostri Giraldi [Gerardi] Ostiensis episcopi posuerimus, quæ propter absentiam vestram aut neglecta pereunt, aut competentem finem habere non possunt, quoniam, cum præfatum episcopum in servitio sancti Petri ultra montes ut ad regem misimus, vos venturum æstimabamus. Quapropter, etsi commoti, dilectionem vestram intimo admonemus affectu, ut nos in multis et magnis angustiis positos quantocius visitare curetis. Portamus enim, quanquam infirmi, quanquam extra vires ingenii et corporis, soli tamen portamus, in hoc gravissimo tempore, non solum spiritualium sed et sæcularium ingens pondus negotiorum, et casum nostrum quotidie ex imminenti sarcina formidamus, qui sustentationis auxilia in hoc sæculo nequaquam [nequam legendum esse arbitror] reperire nequimus. Unde per omnipotentem Dominum rogamus ut fratres vestros (sicut ab initio ordinationis nostræ postulavimus) pro nobis jugiter orare Deum commoneatis, quoniam, nisi illorum et aliorum fidelium interventibus divina suffragia mereamur, nostrum, et, quod magis timemus, Ecclesiæ periculum evitare non poterimus. Omnipotens Deus, a quo bona cuncta procedunt, vos ac commissos vobis in hac mortali vita ita vivere

[ocr errors]

faciat ut ad veram et immortalem vitam, Deo A PHONSO et SANCIO (349), regibus Hispaniæ a paribus, et episcopis in ditione sua constitutis, salutem et apo. stolicam benedictionem.

ducente, perveniatis.

Data Romæ decimo quarto Kalendas Aprilis, indictione duodecima.

EPISTOLA LXIII.

AD SANCIUM REGEM ARAGONIÆ.
(Anno 1074.)

Commendat ejus observantiam erga Romanam Ecclesiam, quodque in sua ditione officium Romanum celebrari studeat. Absentis cujusdam accusationem non recipit nuntium reverso legato se missurum promittit, qui causam definire curet.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, SANCIO regi Aragonensi, salutem, et apostolicam benedictionem.

Litteras nobilitatis tuæ suavitate plenas læti suscepimus, in quibus quanta fidelitate erga principes apostolorum Petrum et Paulum ac Romanam Ecclesiam ferveas satis perspeximus : quam, tametsi litteras tuas nullas videremus, per legatos apostolicæ sedis evidenter compertam habebamus. In hoc autem quod sub ditione tua Romani ordinis officium fieri studio et jussionibus tuis asseris, Romanæ Ecclesiæ te filium, ac eam concordiam et eamdem amicitiam te nobiscum habere, quam olim reges Hispaniæ cum Romanis pontificibus habebant, cognosceris. Esto itaque constans, et fiduciam firmam habeas, et quod cœpisti perficias: quia in Domino Jesu Christo confidimus quia beatus Petrus apostolus, quem Dominus Jesus Christus rex gloriæ principem super regna muudi constituit, cui te fidelem exhibes, te ad honorem desiderii tui adducet, ipse te victorem de ad

versariis tuis efficiet. Cum enim Dominus filium amat, flagellat et castigat (Hebr. xII). Melius et utilius ex adversis pervenitur ad prospera. Qui enim dicit ridentibus: Væ vobis, quia flebitis (Luc. vI), ipse lugentes beatos asserit, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. v). De Salomone autem ad præsens nihil respondimus, quoniam accusationem per litteras, eo absente qui accusat, sacri canones non recipiunt. Est quoque aliud, quod legatus noster, qui ad partes illas his temporibus fuit, aberat, et sine eo judicium inde dare noluimus. Eo vero revertente habebimus, Deo favente, consilium, et ad vos nuntium nostrum mittemus, qui hanc et alias necessarias causas diligenti examine perquirens, singulis quibusque justæ determinationis finem im

ponet.

Data Romæ decimo tertio Kalendas Aprilis, indictione duodecima.

EPISTOLA LXIV.

AD ALPHONSUM CASTELLE, ET SANCIUM ARAGONIÆ REGES. (Anno 1074.)

Hortatur ad recipiendum Romanum officium. Excommunicationem ac depositionem cujusdam Simoniaci per suos legatos confirmat.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei AL

(349) De Alphonso et Sancio regibus Hispaniarum Rodoricus archiepiscopus Toletanus de rebus Hispanicis.

B

C

D

Cum beatus apostolus Paulus Hispaniam se adiisse significet (Rom. xv), ac postea septem episcopos ab urbe Roma instruendos Hispaniæ populos a Petro et Paulo apostolis directos fuisse, qui destructa idololatria Christianitatem fundaverunt, religionem pantaverunt, ordinem et officium in divinis cultibus agendis ostenderunt, et sanguine suo Ecclesias dedicavere, vestra diligentia non ignoret, quantam concordiam cum Romana urbe Hispania in religione et ordine divini officii habuisse [forte; habuisset, HARD. ita et Mutin.] satis patet sed postquam vesania Priscillianistarum diu pollutum, et perfidia Arianorum depravatum et a Romano ritu separatum, irruentibus prius Gothis, ac demun invadentibus Saracenis, regnum Hispaniæ fuit, non solum religio est diminuta, verum etiam mundanæ sunt opes labefactatæ. Quapropter ut filios clarissimos vos adhortor et moneo ut vos, sicut bonæ soboles, etsi post diuturnas scissuras, demum tamen ut matrem revera vestram Romanam Ecclesiam recognoscatis, in qua et nos fratres reperiatis, Romanæ Ecclesiæ ordinem et officium, recipiatis, non Toletanæ, vel cujuslibet aliæ, sed istius quæ a Petro et Paulo supra firmam petram per Christum fundata est, et sanguine consecrata, cui portæ inferni, id est linguæ hæreticorum, nunquam prævalere potuerunt, sicut cætera regna Occidentis et Septentrionis, teneatis. Unde enim non dubitatis vos suscepisse religionis exordium, restat etiam ut inde recipiatis in ecclesiastico ordine divinum officium: quod Innocentii papæ ad Eugubinum directa episcopum vos docet epistola (epist. 29), quod Hormisdæ ad Hispalensem missa decreta insinuant, quod Toletanum et Bracarense demonstrant concilia: quod etiam episcopi vestri ad nos nuper venientes juxta constitutionem concilii per scripta sua facere promiserunt, et in manu nostra firmaverunt. Præterea, sicut de aliis excommunicationibus per legatos Romanæ Ecclesiæ satisfecimus depositionem et excommunicationem quam Geraldus [Gerardus] Ostiensis episcopus cum Rembaldo [Rambaldo] in Munionem simoniacum, qui super Simeonem venerabilem fratrem nostrum Oscensem (350) episcopum ordinatus erat, [forte deest fecit] ratam esse decrevimus, atque firmavimus, usque dum resipiscens, de episcopatu, quem indebite tenuit, sibi satisfaciat, atque inde recedat. Data Romæ, XIV Kalendas Aprilis, indictione decima.

EPISTOLA LXV.

AD RAGUSEOS. (Anno 1074.)

Arguit quod eorum episcopo in carcerem conjecto alium sibi elegerint. Præcipit ut eum vinculis sol

(350) Legendum Ocensem, admonet Pagius ad ann. Chr. 1074, num. 11. Alia enim Osca ab Oca.

« ÖncekiDevam »