Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ponunt, more prædicti Patris vestri suscipite, et A Sancto Fundatore florebat, in expugnandis Simode iis quæ ad salutem eorum pertinere videntur sanctis exhortationibus instruite; ut non solum vestra, sed et vos sequentium circumpositi populi considerantes sancta opera, glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Nos autem ipsum amorem quem Patri vestro et vobis olim impendimus, donec nostros spiritus rexerit artus, exhibere desideramus; et tanto quidem deinceps majori vos charitate fovebimus, quanto vos in divinis negotiis ferventiores esse probabimus; quibus non solum spirituale, sed et sæculare, si necesse fuerit, auxilium, Deo adjuvante, ministrabimus. Vos igitur omnipotentem Dominum exorate ut ipse vires et facultates nobis tribuat, quatenus suscepti regiminis importabile pondus possimus tolerare, et sanctam ecclesiam in statum antiquæ religionis reducere. Valete. »

B

niacis, B. Arialdi Martyris apud Mediolanenses adjutor fidelis, anno 1060. S. Acto, sicuti jam vidimus ad ejus Natalem 22. hujus mensis Maii, mortuus anno 1155. et circa 1070. primum natus, nulla ratione potuit viventis sancti discipulis adnumerari ; sed sua accepit ex illis, ac nominatim ex B. Theuzone uno ex primis qui usque ad annum 1095. dicitur vitam propagasse, ac nonnulla de Vita Sancti patris mandasse litteris. Hic vero Theuzo, prout ejus verba allegantur ex veteri traductione italica anni 1250. existente in archivio Vallumbrosano, non Hildebrandum, sed Gregorium Cardinalem nominat, cui res superius narrata usuvenerit: pro quo si Hildebrandum S. Atto constituit, ratus per anticipationem vocari Gregorium, ex propria id fecit conjectura, eaque minime solida; cum Gregorius Papa profiteatur quod sanctum « corporeis oculis non viderit umquam. Alphonsus quidem Ciacconius, in Vitis Pontificum et Cardinalium, ejusque recognitores amplificatoresque Victorellus, Ughellus, Oldoinus, pro anno 1063, in quem incidisset congressus iste cum S. Joanne, nullum nobis exhibent Cardinalem Gregorium. Sed cum certum sit multos ab iis medio isto ævo prætermissos, quorum notitiam non fuerunt assecuti, quod vel sola supplementorum identidem adjunctorum copia probat; nihil obest quo minus cogitemus, sub Alexandro Papa II. inter Cardinales revera fuisse Gregorium aliquem, necdum aliunde notum : quod centum post annis non discer

»

30. Obiit S. Joannes Gualberti 13 Julii, ipso quo pontifex Gregorius fuerat anno 1072, paucis diebus post episcopalem seu pontificalem ejus consecrationem, factam, sicut infra ostendemus, die 30 Junii; adeo ut hæc fuerit una ex primis Gregorii, jam episcopum se scribentis, epistolis. Hanc autem nobis suggessit sancti Fundatoris Vita, quam ex ms. ecgrapho Ripolensis prope Florentiam Abbatiæ, apud Reverendiss. Abbatem Ascanium Tamburinum Florentiæ asservato, habemus beneficio illustriss. D. Francisci Redii. Vitæ illius Auctor ita de seipso in Prologo loquitur Rogante Heverendo in Christo Patre D. Bartholomæo Abbate monasterii 'S. Bar- c tholomæi de Fossato, Ordinis Vallumbrose et.dice...nens S. Atto male supposuerit Hildebrandum Car

ainalem, dictum in Pontificatu Gregorium.

32. Interim manifestam contradictionem verborum Attonis et Locatelli cum ipsiusmet Gregorii assertione agnoscens Didacus de franchis, Ripolensis Abbas, in Historia S. Joannis Gualberti sub annum 1638. libris duodecim Italice vulgata; alibi quidein, notatis ad utrumque marginem accurate locis verbisque Auctorum, fidem suam liberat; in libro autem undecimo, tractans,præcitatum argumentum, et in extimo margiue adnumerans Italica verba Theuzonis, ubi Gregorii meminit; in altero, Latina verba Lectionum propriarum anno 1624. edita

cesis Januensis; ega D. Andreas de S.Ambrosio, natione civis Januensis, et humilis Prior monasterii S. Matthæi diœcesis Januensis, Ordinis S. Benedicti.... novissimus et tantillus inter tantos ejusdem B. Joannis discipulos, qui ejus gesta, virtutes et signa descripsere, aggrediar in nomine Domini, . . . . fabricare unicum opus de scriptis dictorum discipulorum, ac etiam de aliis gestis ejusdem B. Joannis habitis ex archiviis majoris monasterii Vallisumbrosa, mihi traditis Florentiæ anno Domini 1419 de mense Septembris; ac etiam ex aliis gestis, habitis ex scriniis dicti monasterii S. Bartholomæi de Fossato.... Sed ut dubitationis occasionem subtraham, per singula quæ de- D rum in quibus Hildebrandi nomen exprimitur; scribo, quibus mihi hæc auctoribus sint comperta superius manifestavi et iterum manifesto, quia ex scriptis discipulorum suorum, quorum nomina sunt hæc D. Acto, qui fuit Pistoriensis Episcopus; et D. Andreas, qui fuit Abbas monasterii S. Fidelis Strumensis ejusdem Ordinis Vallisumbrosæ. »

31. Egimus de B. Andrea jam nominato die 10 Martii, et num. 13 doluimus præclarum ejus opus de Sancti Joannis vita modo nuspiam reperiri. Sicut tamen S. Arialdi Martyris Vita, ab eodem conscripta, et a nobis danda 28 Junii, feliciter hoc seculo emersit in lucem, ita speramus illam quoque alicunde prodituram e tenebris, prius quam sub manus nostras veniat Julius. Iste autem Andreas, vivente adhuc

omittit omnia ex quibus intelligi posset in conspectum Sancti revera objurgatorem præmeditatum venisse. Imaginatur autem sibi Auctor iste, quod cardinali præordinata verba recolenti privatim apud se, eorum exciderit memoria; postea vero eumdem petito alloquio frustratum esse, eo quod Sanctus nemini se conspiciendum tunc temporis præberet, sed omnia per internuntios et litteras ageret. Quod sane pro eo rerum articulo, quo geri personaliter tam difficilia negotia debuissent, incredibile videtur, nullo id veterum asserente. Tum Auctor interrupta quæ dixi S. Attonis verba Latina resumens, in margine paginæ 429, illo citato, hæc habet : « Deinceps tantus inter utrumque firmatus est amor, quantus inter

[ocr errors]

amicos carissimos et uterinos solet esse germanos.
.33. Habes fontem filiationis, à Locatello primum
excogitatæ gratis, a Petraccio magis etiam gratis
sic acceptæ, et in Lectiones Martyrologii matuti-
nique officii inductæ, quasi Vallumbrosanum in-
stitutum pridem amplexus, »tenuisset Hildebrandus.
Quam autem << pridem? » Audi iterum Lectiones: « Mo-
nasticam vitam professus, cœnobium S. Benedicti
in patria sua extruxit sub instituto Vallumbrosano,
quod pridem amplexus fuerat, deinde profectus in
Galliam in monasterio Cluniacensi permansit. »
Romæ ergo, adhuc totus juvenis ac pene puer,
Vallumbrosanum institutum amplexus est Hildebran-
dus, ante annum 1046, si amplexus est unquam.
Atqui nullum Vallumbrosani instituti monasterium
eo seculo Roma habuit: quod autem nunc habet sub
titulo S. Praxedis, primum Vallumbrosanum esse cœ-
pit circa annum 1170, si recte tempus quadringintorum
annorum subduxit Onuphrius Panvinius, in libello de
præcipuis Urbis ecclesiis edito sub annum 1570.
De monasterio Soanensi (quod a tam juvene funda-
tum fuisse nemo prudenter crediderit) agens prælau-
datus Didacus de Franchis lib. 8. pag. 254. ad ex-
tremam Joannis ætatem refert acquisitionem loci
suburbani de Calvello dicti, quem eremitæ pauci
tunc habitabant; et ubi ædificata paulatim Abbatia
prædicta, anno denique 1496. intra civitatem trans-
lata est, reductis eodem Eremitis. Cum autem hujus
loci meminit Didacus, non obliviscitur annotare quod
« Soana sit» patria famosi monachi Hildebrandi: »
addit et traditionem incolarum esse ( nam scripturas
sub annum 1550. incendio dicit periisse) quod sua
præsentia locum aliquando dignatus sit ipse S. Joan-
nes et credemus de fundatore Hildebrando nil di-
cturum fuisse, si vel eminus quidpiam subolfecisset?

"

A absque ejusmodi titulo appellare malunt, propter
periculum ambiguæ significationis in vulgo, titulum
ejusmodi accepturo secundum magis obviam
strictioremque notionem. Interim per illam sin-
ceram Didaci confessionem, non solum intelligimus
quo sensu præcitata verba apponi Martyrologio et
in Lectionibus recitari petierit Petraccius, et sacra
Rituum Congregatio approbarit; sed habemus viam
expeditam et commodam ad explicandas innumeras
tricas, nobis objectas sæpius sæpiusque objiciendas
ab iis qui dolent quod, inhærentes communiori vo-
cum in vulgo usurpatarum acceptioni, eos omnes
Sanctos non proferamus sub titulo sui Ordinis, quos
illi quacumque ratione adscribendos ipsorum majo-
res æstimaverunt; quosque in propriis cuique Or-
B
dini Officiis privatim sic tribui, indulget potius
quam mandat Ecclesia. Si quid autem neque amicis-
simus nobis Petraccius, neque Vallumbrosani Mō-
nachi, quorum hospitio liberali nos illum usos
charitateque mirabili adjutos gratanter monuimus,
non succensebunt mihi quia suam mentem hic ex-
plicui sic opto ut alii quicumque Religiosi nos ha-
beant excusatos, quoties absque sui Ordinis titulo
agimus de aliquibus Sanctis, de quibus ipsi, vel ex
antiquo usu, vel ex recentiori Congregationis sacræ
indulto, Officium recitant tanquam de suo, quando
titulus iste nobis minus certus exploratusque est.
Quoniam vero non est ab omnibus speranda ea mo-
deratio qua Vallumbrosanos Patres hæc lecturos
C confidimus, conveniet ut talis omissionis causas
subinde reticeamus, neque ad eas proferendas invi-
tos velit cogere quisquam : ne, postea quam eas pro-
tulerimus, sero pœniteat importunitatis male con-
sultæ, velitque eam quæstionem nunquam mo-
tam contra nos fuisse. Unum addiderim, quod, hisce
jam ad prælum postulatis, venerit epistola Dom.Pla-
cidi Poltri Vallumbrosani, nescio quid novæ proba-
tionis pollicens, quod libenter in Appendice post To-
mum 7 danda expendam, et quatenus potero etiam
sequar proinde dicta hactenus accipiantur citra
præjudicium sententiæ, aliquando forte melius
quam nunc usque sit factum, comprobandæ.
$ V. Stemma Sancti genealogicum, ejusque ordi-
natio Episcopalis.

34. Universim vero, quod ad Gregorium Papam VII. Vallumbrosanis Sanctis adnumerandum attinet, præfatus Didacus lib. 9. pag. 293. aliam causam non assignat quam « obsequii et gratitudinis, quia S. Joannem Gualbertum canonizavit, et primum Ordini Cardinalem dedit S. Petrum Igneum : eodem plane modo quo Ordo Vallumbrosanus conservat honoratam memoriam Victoris Papæ II, similem ei quam retinet Beatorum suorum; non pro cultu sanctitatis, sed pro obsequio gratitudinis; D propterea quod primus ille fuerit qui noviter natam Congregationem Apostolicis Privilegiis communivit. Sed hanc piam, inquit ille, et honestam consuetudinem non satis cognitam habentes extraneorum aliqui, vitio nobis inconsiderate vertunt; attribuentes ipsam desiderio immodico augendi numerum illustrium apud nos personarum. Bene sit animæ Scriptoris, candidissimi simul et discretissimi; qui citra præjudicium veritatis, scivit mentem Ordinis, Gregorium et Victorem appellantis suos, sic explicare, ut eam nec ulterius extendi per ignorantiam patiatur, nec aliis obligationem inducat Vallumbrosani Ordinis titulum attribuendi iis quos, quia consuetæ Professionis vinculo ipsi non fuisse adstrictos sciunt,

35. Superiori Paragrapho sæpe mihi memoratus Reverendiss. Abbas Petraccius, de suo Ordine simul ac S. Gregorio non solum mereri bene studuit, quod explicato jam sensu ipsum huic innexuerit per additiones factas ad Romanæ Ecclesiæ Martyrol. et suæ Congregat. Breviar. favente sibi in his omnibus, et difficultates magnas superare faciente Cardinali Bona, cujus judicio rem commiserat sacra Rituum Congregatio; sed omnes etiam ingenii atque studii sui nervos intendit, ut sanctorum, novis Officiis ad ipsius instantiam donatorum, genus quam clarissimum fuisse ostenderet; ipsosque inter se non spirituali magis profectu similes, quam prosapia carnali conjunctos. Scrutatus ergo latebras archiviorum, stemma eorumdem genealogicum texuit,

mina, quæ Principibus familiaria sunt, inter eorumdem subditos, quantumvis ignobiles, frequentari intuitu suorum Dominorum, aut alia ex causa.

[ocr errors]

quod ut huic loco insererem obnixis a me precibus A men in baptismo intulit. Sed novum non est ea norogavit, Florentinæ nobilitatis judicia explorare cupiens in nostro opere, interim dum suum luci parat tractatum, in quo productis veterum instrumentorum tabulis comprobetur veritas graduum singulorum, quoad affinitatum nexus et consanguinitatis progressus. Non erat nobis tam propinqua prælo dies 25 Maii, quam sibi persuadebat ista scribens Petraccius, vixdum inchoata annis ab hinc 10. impressione primi Tomi; sed, priusquam huc veniretur abunde fuit temporis, ut ille suum interim tractatum ederet. Hoc autem cum non fecerit; et eruditi Florentiæ viri, quibuscum schema prædictum communicavi, responderent, plus eo sibi videri pollicitum Auctorem quam solide possit comprobare; nec ego consultum puto, locum ei dare in opere nostro, et sumptus facere in cælaturam genealogica arboris, parum firmis forsan radicibus nixæ.

37. Cardinalis Baronius, ad annum 1073. n. 15. de Hildebrando jam electo Pontifice acturus, cum dixisset quod alii Soanensem, alii Senensem fuisse tradunt »> (quorum sententia facile conciliabit cum auctore Fastorum Senensium, qui Senensi ditione Soanam contineri intelliget), « humili loco natum >> asserit, parente fabro: quod ignominiæ, inquit, causa adversarios ei objecisse comperimus; cum ex hac parte magis laudandus esset, quod evidentiora in eo ex his elucescerent veri Apostolatus signa; siquidem Apostolus dicat: « Videte enim vocationem veB stram, Fratres, quoniam non multi potentes, nou multi nobiles; sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus (I Cor. xxvI, 27,28). » Hæc Apostolus; cum aliquot superbe nimis respuat humanus fastus illum natalis titulum, quo Deus Filium suum omnem hominem factum voluit insignire, ut fabri filius diceretur. Addunt vero ista de fabri filio, quod, cum puer luderet ad pedes patris, ligna dolantis; ex rejectaneis segmentis, cum nesciret litteras, casu elementa illa formarit quibus simul conjunctis illud Davidicum exprimeretur oraculum : Dominabitur a mari usque ad mare (Ps. LXXII, 8); quo significaretur, manum pueri ductante Numine, ejus fore amplissimam in mundo auctoritatem. » Ita Baronius, sed nullum nominatim Auctorem vel in margine laudans : eadem vero in lectionibus Officii proprii sic narrantur, ut generis ejus ignobilitati non suffragentur, dicuntur enim evenisse, « cum parvulus ad pedes fabri, ligna edalentis, jam litterarum inscius, luderet,» non ad pedes patris fabri; » quin potius nobilitati minime vulgari favet, quod, in Mss. nostris Vitis Pontificum, « Nepos Gregorii » Rusticus,» Præfectus Septem soliis,» ad instar artis munitæ domui, eamdem tenuisse dicatur contra obsidentem eam machinisque adomotis quatientem Henricum imperatorem cujusmodi officium non videtur plebeio homini committendum fuisse. Taceo de « Avunculo Abbate monasterii S. Mariæ in Aventino, » de quo Vita n. 5, licet enim generis clarioris ratio non parvæ considerationis semper fuerit etiam in monasticarum Præfecturarum collatione, minus tamen inusitatum est ad eas provehi etiam infimo loco natos, quam stirps non dederit claritatem, moribus, meritis, aut litteris conferentibus.

36. Liceat tamen verbo indicare prætensæ a Petraccio Genealogiæ seriem. Præsumit ille Aldobrandescam gentem, in Hetruria nobilem, quæ nunc nominari desiit, deficientibus masculis, mulieribus autem in Ursinam et Sforziam familias innubentibus, ex Carolingico Francorum Regum stemmate fluxisse; in eademque Domo frequens nomen Hildebrandorum, indeque eo seculo quo cognomenta firmari in familiis nobilioribus cœperunt, « Aldobrandescorum » cognomen natum : pro anno autem 948. producit quemdam Hildebrandum, Theuzonis filium, qui Comes Soanensis simul et Tuscia Marchio, ge- C nuerit Villam, matrem S. Joannis Gualberti Vallumbrosanorum Fundatoris; et Bonizonem, anno 979. Comitem Pitaliciensem ac Soanensem, patrem S. Gregorii Papæ VII, adeo ut consobrini inter fuerint sancti illius duo, Abbas et Pontifex. Ex eodem porro Bonizone Petraccius facit nasci Desiderium, Comitem Soanensem, a quo genitus sit Petrus Igneus ex Ordine Vallumbrosano Cardinalis, defunctus anno 1078. die 8 Februarii; et Aldobranda, mater S. Bernardi, ex eodem Ordine Episcopi Parmensis et Cardinalis, defuncti anno 1133. die 4. Decembris. Ita ille. Alia deinde schematis ejusdem parte, S. Gualberti paternum genus ducit a quodam Schiava Comite Vallis-Pescia, ex Longobardorum Regibus orto; Bernardi vero Sancti, ex Ubertis; familia (ut Ricordanus aliique volunt) ab antiquis Romanis propagata, licet recentius nomen sit, tractum ab Uberto aliquo nominis ejus primo, qui seculo 10. vixerit. Penes assertores probatio sit istarum tam antiquarum originum Petraccius incumbit documenta proferre, quibus Sanctorum Joannis Gualberti et Gregorii VII. processio a Comitibus Soanensibus, et cognatio tam propinqua, probentur. Nam quidquid sit de sancto Abbate, quem nobili genere natum extra controversiam est; de Pontifice vereor ut Petraccius aliud fundamentum habuerit, ipsum ad Aldobrandescos trahendi, quam quia hi genus suum referunt ad Hildebrandos Soanæ Comites, Soanæ autem ille natus dicitur, et Hildebrandi no

38. A primo Gregorii in terris Natali, transeo ad alterum sanctiorem in Cathedra, quem more institutoque majorem annue eum celebrasse dubitandum non est. Dubitari tamen potest, quo die eum celebraverit, eo quod Lambertus Schafnaburgensis illius ipsius temporis scriptor, ad annum 193, quo electus Pontifex Gregorius est, die (ut ex decreto habe

netur, identidem perturbant implicantque.

tur) 10 Kalendas Maii, dicit quod Regis consensum A circa Pontifices chronologiam, ubi neutra regula tepræstolans, primum ordinatus fuit << anno sequenti in purificatione S. Mariæ; » cum Acta Pontificalia apud Centium Camerarium asserant quod « Rex, mox ut electionis veritatem cognovit, assensum præbuit, et Gregorium Vercellensem Episcopum, Italiæ regni Cancellarium, ad urbem transmisit, quatenus auctoritate regia electionem ipsam confirmaret, et consecrationi ejus interesse studeret : quod sine dilatione factum est. Nam infra octavam Pentecostes in Presbyterum Hildebrandus ordinatus est, et in Natali Apostolorum in Romanum Pontificem consecratus. » Pentecoste illius anni, qui Pascha habuit 31 Martii, et litteram Dominicalem F, celebratum fuit 14 Maii: Natalis vero Apostolorum cecidit in Sabbatum. Videri autem posset ex peculiari electione ipsius sancti Pontificis assumptus is dies, cum alioqui soleret in Dominicis Pontificum consecratio fieri, quia meminerat quod ipsum Apostolorum Princeps Petrus « ab infantia sub alis suis singulari quadam pietate nutrivit, et in gremio suæ clementiæ fovit, uti antea ad Saxonia Principes scripserat. Dominicam tamen expectatam ex more fuisse, qua Commemoratio specialis S. Pauli agenda erat, continuato quodammodo festo Natalis Apostolorum, persuadet Epistola ejus 12 in Registro, per quam « Gregorius, in Pontificem Romanum electus, Guilielmo Papiensi Episcopo salutem in Domino Jesu Christo » scripsit, ipsomet die 3 : « Kalendas Julii, Indictione undecima. » Quod autem nec uno quidem die serius facta sit Consecratio, quam 30 Junii, probat sequens epistola, qua « data secundo Kalend. Julii, Indictione » similiter «< undecima, Gregorius, jam non amplius « in Romanum Pontificem Electus,» sed (mutato de more stylo) « Episcopus, servus servorum Dei, Manassi Remensi Archiepiscopo salutem et Apostolicam benedictionem impertivit.

[ocr errors]
[ocr errors]

40. Dilatæ usque eo Ordinationis causam, non absque aliqua veri similitudine, videtur præmemoratus Ottho Schafnaburgensis satis idoneam propo. nere, dum scribit, quod intellecta Gregorii electione, et « quo modo zelo Dei ferventissimus erat, Episcopi Galliarum protinus grandi scrupulo permoveri cœperunt, ne vir vehementis ingenii et acris erga Deum fidei, districtius eos pro negligentiis suis quandoque discuteret : atque ideo communibus omnes consiliis Regem adorti, orabant ut electionem, quæ ejus injussu facta esset, irritam esse decerne ret; asserentes quod nisi impetum hominis prævenire maturaret, malum hoc non in alium magis B quam in ipsum Regem redundaturum esset. Statimque Rex a latere suo Eberhardum Comitem misit, qui Romanos Proceres conveniens, causam ab eis sciscitaretur quare, præter consuetudinem majorum, Rege inconsulto, Romanæ Ecclesiæ Pontificem ordinassent; ipsumque, si non idonee sa tisfecisset, illicite accepta dignitate abdicare se præciperet. Is veniens Romam benigne a prædicto viro susceptus est: cumque illi mandata Regis exposuisset, respondit se, Deo teste, honoris hujus apicem numquam per ambitionem affectasse: sed electum se a Romanis, et violenter sibi impositam fuisse Ecclesiastici regiminis necessitatem cogi tamen nullo modo potuisse ut ordinari se permitteret, donec in C electionem suam tam Regem quam Principes Teutonici Regni consensisse certa legatione cognosceret hac ratione distulisse adhuc Ordinationem suam et sine dubio dilaturum, donec sibi voluntatem Regis certus inde veniens nuntius intimaret. Hoc ubi Regi est nuntiatum, libenter suscepit satisfactionem; et, lætissimo suffragio, ut ordinaretur mandavit. » 41. Nescio quam procul aut prope Roma tunc Rex abfuerit, adeoque nec definire possum utrum intra decem illas hebdomades, quæ inter Electionem Ordinationemque fluxerunt, toties potuerint commeare nuntii, quoties opus est ut Gregorius expectaverit donec post reditum prædicti Comitis novos a Rege nuntios acciperet. Sed neque id opus fuisse video siquidem prælaudata ex Vaticano Archivio Acta habent quod « altera die » ab Electione, «< apud se ipsum sollicita mente pertractans ad quam grave periculum sit adductus, æstuare cœpit ex nimio dolore. Sed cum excusationem de relinquendo Papatu non invenisset, nuntios ad Regem Henricum celeriter destinavit, per quos et electionem super se factam aperuit, et ne assensum præberet attentius exoravit, quod si non faceret, certum sibi esset quod graviores et manifestos ejus excessus nullatenus impunitos toleraret.» Rem ergo sic gestam existimo, ut Gregorii nuntios præcurrerit (ut fit) fama Electionis, eamque secutæ vel mox secuturæ Ordinationis, eo quod Romanus populus dilationem nullam videretur pati velle (sicut ex responso Gregorii ad Comitem satis intelligitur) et Episcopis Gallicanis

39. Non habuit hic Pontifex in usu id, quod Clementem Papam III, cœpisse, et Cælestinum Papam similiter III, constanter videmus observasse, centum post hæc annis, ut sui Pontificatus annos adnumeraret subscribendis epistolis, saltem in Registro ; nec aliarum extant exempla, quibus pleniori forma subscribentes S. R. E. Scriniarii sive Cancellarii, illum et alios temporis characteres apposuere : D proinde non possumus ex iis demonstrare, quod idem Gregorius annorum suorum Pontificalium initium ducere sit solitus a 30 Junii. Credere tamen possumus eum in hoc quoque secutum morem decessorum suorum; adeoque Pontificatui ejus, tunc primum inchoato cum cœpit esse Episcopus, solum adscribendos esse annos 11, menses 10, dies 26. Hoc autem modo præcedentium omnium Pontificum spatia numeramus, in nostra de Pontificum Romanorum Chronologia tractatu, tandem nunc edito; simulque observamus Dominicam diem, ut Ordinationibus faciendis antiquitus præscriptam et hac duplici regula expediendas speramus infinitas historiæ ecclesiasticæ difficultates, quæ Baronianam

Comes ad Regem potuit rediisse. Atque hoc modo, etiamsi Rex fuisset in intima Germania, potuerunt esse facta omnia quæ utrimque narrantur. Unde autem Lambertus diem Purificationis acceperit, ignoro errasse, certis documentis convici, quod satis est.

qui tum forte ex Burgundia et Lotharingia in Regis A ma post Electionem hebdomade, citius forte quam Curia aderant, regiæ auctoritatis neglectum pro certo exaggerantibus missus Comes sit; quo digresso supervenerint nuntii cum epistolis, falsi arguentes famam prædictam; ideoque, non expectato Comitis reditu, missum mandatum ad Vercellensem Episcopum ut Ordinationi Pontificia curaret interesse, quod hic sine mora faciens, advenerit Romam deci

S. GREGORII VII

VITA

Auctore PAULO Bernriedensi, Canonico regulari.

CAPUT PRIMUM.

Nomen Hildebrandi, et huic conformia ignis miracula circa ipsum ostensa. Acta usque ad annum 1052. Igitur Gregorius septimus, super quem vere primi Gregorii requievit spiritus, natione Teuscus, patrem habuit nomine Bonicum (1), et ipse Hiltebrandi sortitus est in baptismo vocabulum, non sine grandi præsagio futurorum. Hiltebrandus (2) enim, Teutonicæ linguæ vernacula nuncupatione, Perustionem significat cupiditatis terrenæ, qualem Psalmista sibi divinitus impertiri precatur, dicens Psal. xxv: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum... Apte vero in baptismo datum est hoc nomen, dicente Joanne Baptista, Marci : Ego quidem vos baptizo in aqua in pœnitentiam ; qui autem venturus est post me, fortior est me, cujus non sum dignus calceamenta portare ipse baptizabit in Spiritu sancto et igne. De hoc igne ipse Salvator ait, Lucæ 12: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? Quoniam ergo vir iste ignito eloquio Domini repulsurus erat a domo Dei ignita jacula inimici, non incongrue prætulit incendium appellatione, quod exhibiturus erat ferventissima caritatis et veritatis attestatione.

2. Habemus adhuc firmiores in eo divini fervoris præmonstrationes, ex quibus eum quondam Eliæ

(1) Ms. nostrum nomen patris rectius expressit, Bonizonem scribens, qui hic saltem Bonizus vel Bonitus non Bonicus, scribendus erat.

(2) Pro varia dialecto varie nomen hoc scribitur, Hiltebrant, Hildebrand, Heldebrant, et (suavioris pronuntiationis causa) etiam Hellebrand: quod postremum, quia varie accipi potest, inimicis Gregorii et maledicis occasionem dedit, ut infra num. 4 dicitur. Infernalem titionem quamvis Helle, non solum substantive infernum, ab Hellen in declive vergere, sed adjective etiam Clarum significet. Noster auctor, omissa prioris partis etymologia, in sosteriori a Branden, urere, ardere sumpta, hic ptetit, Perustionem reddens est autem Brand, ardor, incendium, titio. Hilt vero vel Held, significat Heroem; atque adeo Hildebrandus est Ardor heroum

B Prophetæ assimilavimus, cum forte Isidorum de ortu et obitu Prophetarum legeremus. Ibi enim, si memoria non fallit, caput Eliæ recens nati globo ignis traditur illustratum; ad præsignandum videlicet divinæ æmulationis ardorem, quo tandem inflammandus erat contra prævaricationes pessimorum Regum, atque seductiones pseudoprophetarum. Simili modo ex Gregorii sive Hiltebrandi parvuli vestibus scintillæ ignis visæ sunt emicuisse, ad prænotandum sine dubio sancti zeli fervorem quo et ipse igniendus erat contra gravissimas insolentias Henricianæ vesaniæ, et contra intolerabiles effrænationes Sacerdotalis incontinentiæ. Hanc autem scintillarum visionem sæpius ostensam, primitus in eo Cluniacensis monasterii Pater S. Majolus (3) fertur adnoC tasse, atque illud B. Joannis Baptistæ adaptasse : Iste puer magnus erit coram Domino. Denique ut cunctas visiones ignis, quas de eo comperimus, sine intermissione commemoremus, visa est etiam de ipsius capite quodam tempore flamma procedere, ad expressiorem similitudinem Eliæ, si ætatum fulciremur cooperatione. Verum, sicut illud propheticæ increpationis prodigium contigit in infantia, ital istud Apostolicæ examinationis ostentum accidit in ætate perfecta.

3. Fuit et in hoc aliqua similitudo Eliæ, quod

seu heroicus vix autem in usu antiquo distinguitur a Childebrando, sicut nec Childebertus ab HildeD berto est tamen notionis differentia, quatenus Childe antiquis Francis Saxonibusque, et hodie adhuc Anglis, significet infantem, filium, etc. Itali fere sine aspiratione Ildebrandum dicunt, quod recentior usus in Aldobrandum vertit. Porro quæ, occasione ignei ardoris ipso nomine significati, mox dicuntur, de Elia, ex apocryphis sumpta, poterunt ad jus festum 20. Julii accuratius [referri].

(3) Majoli Vitam damus 11. Maii, ubi ostendimus obiisse illum anno 994: atqui anno 1048. Hildebrandus adhuc erat adolescens : itaque quod hic S. Majolo tribuitur, sub aliquo ejus discipulo vel successore S. Odilone dictum fuerit.

« ÖncekiDevam »