Sayfadaki görseller
PDF
ePub

gium patuit: sane re dubia omnibusque ignoranti- A ad terram morientem palpitantemque prostravit,

bus utrum vivus an mortuus esset, populo congregato in Capitolio, referentibus quibusdam innotuit quod in quadam turri captus teneretur. Tunc omnes gentes tulere voces ad sidera.

B

sicque ad tartarum misit.

:

46. Traditor autem, jam jamque videns capiendam esse turrim, et sibi periculum mortis imminere, coactus procidit ad pedes beatissimi Papæ, dicens Semper misericordiam, Pater, docuisti, docens perfecisti; errantesque convertens, conversos in fide solidasti, suscipe errantem, et ab iniquitatibus se convertentem; conversum solida, ne me desperationis profunditas absorbeat. Peccavi, erravi, tradidi, interfeci, sacrilegium perpetravi. Matris Regis enim thalamum corrupi, violentisque manibus (39) tugurium et parvum secretarium Dei Filii violavi. Te Patrem, et meum Dominum, ut parricida, perjuriis, sacrilegiis, manibus pollutis ex illius gremio attraxi. Suscipe, libera, tuere, misericordiam fer; da remedium, consilium, suffragium: injunge pœnam, pone prenitentiam carceris, exilium, patriæ diffugium; et Dei judicio in me justissime commotum, ex more, placa populum. Tuis me pollutum sanctis suscipe manibus: et hujus diei mihi pœnitenti concede spatium. Furcas mihi jure paratas corde conspicio, dignam pœnam intueor; et idcirco corpore prostrato, corde demisso me potentiæ tuæ trado. Tunc Papa clementissimus, pio ut erat pectore, tanta supplicantem adorsus est: Video te felle amaritudinis obligatum, et tuæ mentis oculos tenebroso squalore contectos; qui lumen veræ lucis, nobis tanto tempore laborantibus, cognoscere ne

44. Verum, ubi primum dies terris est reddita, omnes inter se hortantes populi innumerabiles ad domum Antichristi venerunt. Incepta itaque pugna est sed primo congressu pars hostilis fugam arripuit, omnisque factio in eadem se turri conclusit. Tunc omni parte vallatæ ignis appositus est, allatisque machinis et arietibus, rumpitur murus, cunctaque inibi conclusa fit Domini populo præda. Nemo suum periculum vitabat, sed sui oblitus pro posse pugnabat. Porro quidam vir, cum quadam nobili matrona, Patrem Gregorium secutus est, qui ei solatium aliquantisper fuerunt. Vir namque ille, tædio detractionis, et algore hibernalis noctis afflictum, allatis calefecit pellibus, pedesque ejus in sinu suo composuit. Matrona vero ipsa, fomento medicaminis sui, Patris nostri plagam, nimio sanguinis rosei profluvio tabidam, deplorando mulcebat; omnesque illos Dei inimicos, homicidas sacrilegos acclamabat, altera nimirum Maria effecta. Nam quemadmodum illa, flens sua delicta, Domini vestigia lacrymando perfuderat sic ista, omnium crimina perferens, laerymis suis tantum Pastorem proluebat. Osculabatur illa pedes Domini Salvatoris, quo deinde lota caput ad usque perveniret: hæc autem Dei et Domini famuli primo baptismate munda, postremo C quiverunt. Tu ipse nosti quantis religiosis viris te

pectoris ardore adusta, caput pectusque deosculans lacrymis rigabat. O memorabile pectus ! O devotissimæ feminæ laudabile jecur ! quantus tibi tunc caritatis ardor inhæserat ? cum ante oculos tuos æterni Regis ministrum, iniquorum manibus male tractatum vulneratumque prospiceres; nec satanæ ministris ex ore pudico, sanctisque osculis quæ pedibus manibusque et capiti tanti Patris feceras jam purgato, convicia digna et maledictionis jacula subtrahebas. Vere credibile est, animam tuam te pro Patris vita ponere velle, et tormenta potius inexistimabilia percurrere, quam Dominum captum et tam male tractatum videre. Pugnabat manibus omnium generosa virago, et immodicæ mercedis omnium particeps, quantum sibi accumulabat.

45. Verum, quanto istius animosa fides, tanto alterius mulieris linguosa perfidia. Nam sicut olim, Dominicæ Passionis tempore, ancilla ostiaria Petrum terruerat; sit ista Vicarium ejus mordacibus opprobriis conturbabat: quæ quidem illius traditoris soror fuerat, et idcirco tanto Patri maledicere non formidabat. Alter vero, ejusdem traditoris minister et sequipeda, evaginatum gladium retinens, tanti viri caput ipso die se abscissurum, blasphemando asserebat. Cujus impietatis vindictam velocissimum Domini judicium non distulit. Nam lancea, a foris vibrata, guttur ejus diræ vocis venam obtruncans,

D

commonuerim, quantisque per memetipsum patientissimis admonitionibus sollicitaverim, quibus non solum non acquievisti, verum etiam in deteriora prorupisti sed tamen adhuc janua tibi vitæ patet, tantum ut convertaris corde. Qui mox ad terram corruens, verum se reum miserumque confessus est, promittens omnia sibi injuncta incunctanter perficere. Tandem vir mitissimus, solita sibi pietate commotus, respondit: Quid mihi ex ipsa injuria irrogasti, paterne indulgeo. Quod autem in Deum et Matrem ejus, Apostolosque seu omnem Ecclesiam contraxisti, luendum fore pronuntio : ita ut primo Hierosolymam tendas; et postmodum, si vivus inde reversus fueris, nostris te manibus et consilio repræsentes, ut sic saltem modo aliquo gratiam tibi conciliare omnipotentis Dei valeas. Et quemadmodum cunctis filiis Ecclesiæ, subversionis hactenus exemplar fuisti, ita de cetero conversionis fias. Hæc itaque cuncta, prout jussum est, ut videbatur, explere libentissime spopondit: et sic, diei illius liberationem promeruit.

47. Tandem Papa pius ad fenestram erectus, turbæ furenti expansis manibus, ut componeretur, et aliquanti majorum turrim accenderent, innuit. Nonnulli vero, putantes quod eos ad opus quod inceperant, hortaretur, fortissimo impetu turrim scandunt. Et sic foras adductus est,

(39) Præsepe Domini, a quo S. Gregorius abstractus fuerat, intelligitur.

turbis omnibus flentibus præ gaudio, et præ pietate A suæ salutis periculum, Patrem communem repreclamantibus; cernebatur enim totus cruoris magnitudine respersus; et ideo nimio horrore perculsi voces ad sidera proferebant. Facta igitur victoria omnes una cum papa Gregorio ad Dei Genitricis ecclesiam, de qua nocte ipsa abstractus fuerat, gaudio non modico repleti conveniunt. Tunc Pater communis Missam, quam nocte, ministris diaboli præpedientibus, finire non potuerat, hora ipsa complevit; et cum tanta victoria revertentibus benedictionis Dominicæ gratiam dedit.

48. Deinde, cibis summo tenus degustatis, rursum conveniunt, adhuc plenius perscrutari omnes, qui inimico Dei se conjunxerant. Inventis autem illis, omnia bona ipsorum perdunt et exterminio tradunt, nihil omnino linquentes præter personas, quæ fugæ præsidium ceperant. Verum dum apud præfatam ecclesiam populus pro Pastoris liberatione grates Deo redderet, iniquus ille Judas fugam cum uxore, filiis et fratribus arripuit, et, sic dimissis rebus suis, nudus evasit. Quidquid vero sui juris olim esse poterat, populus postea adveniens distraxit; turribus ac domibus subversis, prædiis vero fisci titulo sociatis. Perditionis vero filius et Antichristi minister, ante mundi constitutionem damnatus, post suam evasionem, quidquid promiserat non solum minime persolvit ; sed etiam quibusdam sui similibus profanis associatus, consilia malignitatis contra liberatorem suum dare, quoad vixit, non abhorruit.

CAPUT VI.

Henrici IV identidem ad vomitum redeuntis perversitas contra jura Ecclesiæ.

49. His itaque præmissis, ad ea quæ cum Rege Henrico peracta sunt, veniamus; et innocentiam Gregorii Papæ ostendendo, mala, quæ pro bonis receperat, tam præsentibus quam etiam subsecuturis, prout possumus, indicemus. Nonnullos enim fore credimus qui, partim rei gestæ, partim auctoritatum SS. Patrum ac Decretalium ignorantia, contra

B

hendere, infamare, et, quod omnino inspectante Deo malum est inexistimabile, maledictiones ingeminare nequaquam timeant. Qui si forte, divina inspiratione commoti, magis amore cognoscendæ veritatis quam superbæ procacitatis instinctu} hoc agerent; veridicis et approbatis religiosisque viris interrogatis crederent. Habent enim religione pollentes Episcopos infinitos, et, ut e multis paucos enuntiemus Geraldum Ostiensem (40), qui, ob vitæ meritum ab Apostolica Sede Gallicanis ex partibus assumptus, septimum inter Cardinales Episcopos thronum promeruit, qui ad ejusdem Regis causam investigandam ab Apostolica Sede est transmissus, et ad confirmandum suo prolatum ore testimonium, plurimos

est labores, pericula, vincula, carceresque ipsa pro veritate expertus. Habent Prænestinum (41), qui ad eumdem sufferendum laborem ab Urbe Roma missus est. Habetur insuper et Petrus Albanensis (42), qui ad confirmandum contra Simoniacos veritatis testimonium; immanem rogum pertransiens nudis plantis, sicut in Registro Domini Alexandri II. Papæ scriptum reperitur, illæsus exivit. Habentur etiam complures ex ultramontanis partibus, Udo Trevirensis (43), et Hermannus Metensis, Altmanus Pattaviensis vel Lauriacensis, Adelbero Wirzeburgensis (44), Hugo Diensis (45), in cujus electione tantum lumen fertur cœlitus descendisse, ut diem vinceret, et corda omnium qui aderant, advenisse Spiritum C sanctum, non dubitarent. Ad satisfaciendum etiam incredulis ceterorum ordinum viri conveniantur; abbas videlicet Cluniacensis (46), ejusdem Regis Pater in baptismate; et Berinhardus Massiliensis (47), qui, ob instantissimum fidei calorem, bis confessor factus, propter Dominum exilia compedesque est perpessus, Rapoto (48), qui nimirum, propter sanguinis nobilitatem et morum honestatem, in regem a populo expetitus asseritur : Adelbertus et Odalscalchus (49); quibus tam a Rege quam etiam a papa, res commissa fuerat.

(45) Hugonis, Diensis in Delphinatu Episcop., Acta et legationes per Gallias, a S. Gregorio illi commissas, describit per 8. paginas Joannes Columbus in Episcopis Diensibus. Ad eumdem extant epi

(40) Geraldus, seu Gerardus, Ratisponensis, ex majori Priore Cluniacensi Episcopus Ostiensis factus an. 1072 Ciaconio dicitur octavo loco Cardinalis creatus. Hic anno 1074 ad Henricum IV Legatus est missus. Extant ad eum S. Gregorii epistola 6. D stolæ S. Gregorii septem. et 16. libri primi.

(41) Hubertus, infra Humbertus, Episcopus Prænestinus, cum dicto Geraldo creatus Cardinalis, et ad Henricum IV missus.

(42) B. Petrus Igneus, Monachus Vallumbrosanus, S. Joannis Gualberti alumnus, a S. Gregorio anno 1074. Cardinalis Albanensis creatus, sancte obiit die 8. Januarii: quod autem hic dicitur contigit tempore Alexandri II. in causa Petri Simoniaci Episcopi Florentini, et legitur etiam in vita S. Joannis Gualberti.

(43) De Udone infra agitur: De Hermanno supra actum. S. Altmanni Vita danda est 8. Augusti. Ad hunc vero est epistola 10. libri 9.

(44) Adelbero cum S. Altmanno constantissime schismaticis restitit, et sæpius est in exilium pulsus, atque anno 1090. mortuus in Lambacensi cœnobio, a parentibus condito.

(46) Is est S. Hugo Abbas, cujus Acta dedimus 29. Aprilis et supra de eo agitur num. 12, 13 et 14. Extant quinque S. Gregorii ad illum epistolæ.

(47) Bernhardus Abbas S. Victoris Massilia, creatus an. 1066. defunctus an. 1080. a S. Gregorio cum Bernardo Patavino legatus ad Principes Imperii, et in Hispaniam propter dissidium Berengarii Comitis Barcinonensis. Extant epistolæ illius ad istum, et ad monachos Massilienses de eo in quarum altera lib. 6. epist. 15. illos hortatur ut absentiam sui Abbatis æquo ferant animo; in altera lib. 7. ep. 8. dolet de obitu ejusdem Abbatis.

(48) Rapoto videtur esse Comes Palatinus, cujus obitum refert Urspergensis ad an. 1099.

(49) Adelbertus sive Albertus Comes, ad quem ejusque uxorem extat epistola 11. lib. 2. et huic similis Comes Imperii videtur fuisse Odalscalcus. De his tribus agit epistola 10. lib. 3. sub finem.

50. Et, ut nullus sexus pertranseat, veniamus A num exspectavit, quo Romanam Ecclesiam, ut ce

etiam ad honestas, et tam religione quam etiam secularium rerum potentatibus locupletes mulieres, Reginam videlicet Agnetem, ejusdem iniquissimi Regis matrem, et vere Reginam; quæ, regali diademate dimisso, seculum istud deserens, Dei ejusque Matris Apostolorumque ejus Petri et Pauli vestigiis inremissibiliter adhæsit; Beatricem insuper, ejusque nobilissimam prolem Mathildem; quæ, licet mundana cura Ducum officium, Italiam gubernando, gesserunt (ut Debbora nimirum effectæ, quæ judicans Israël, Jabin cum suis omnibus in torrentem Cison dispersit) iniquos multoties confusibiles con-* triverunt: quæ quidem inter Dominum Papam et Regem mediatrices fuerunt, et regni statum componere et confirmare desideranti desiderio cupiebant. Horum omnium aliorumque probabilium totius conditionis testimoniis non acquiescere, nihil est aliud quam Dei iram promereri, perpetuæque damnationis subire sententiam. His itaque ad tanti Patris innocentiam ostendendam commemoratis, illius Regis fraudes, machinationes, et interdum etiam in S. Petrum contumelias, nostræ schedulæ conjungentes, ne in erroris tenebrosi ignorantia scire volentes jacere permittamus, pro viribus cœpta sequamur.

B

C

teras, sibi subjicere posset ad quod postea, ut reipsa patuit, annisu quo valuit erectus est. Namı mortuo Nicolao II Papa, subintroductoque sanctæ memoriæ Alexandro, vesania suæ mentis arreptus, hæreticum Cadaloum, Parmensem male nominatum Episcopum, data per manum suam investitura, in Papam erigere non formidavit. Verum, cedentibus omnibus, controversus Deo, quod deliberaverat, nequaquam ad effectum perducere potuit. Quo tempore quantis sit paternis litteris commonitus, ejusdem Patris Alexandri libri (51) testantur.

52. Cui Pater Gregorius, postquam Domini voluntate, fugiens et renitens, succedere coactus est, ut decebat, paterna illum visitavit commonitione ; orans et postulans ut pro amore omnium Regis, etiam pro sui status salute, pro animæ suæ remedio, ab actis, quibus oportebat tantum sanctæ Ecclesiæ filium et membrum abstinere, pedem retraheret; agnosceretque Regem Regum super se inspectorem, qui, cordium consilia et tenebrarum abscondita cognoscens, unicuique secundum opera sua reddit; rogans etiam ut consiliarios pessimos, qui magis sua quam eum diligebant, dimitteret: quoniam talium consiliis consentire, nihil aliud esse quam mortem acquirere, regnumque subvertere, et in fabulam cunctis gentibus fieri velle, significabat. Ad hoc Rex ipse parumper commotus litteras supplices (52), et magis (ut postea claruit) subdolas, emendationem promittentes, misit. Allatis itaque litteris, tota Ecclesia lætata est; sperans Sacerdotium et Regnum, Dei gratia coadunandum, ad purgandum, omne quod in ipsa sparsim incumbebat sordidum. Tunc communi consilio definitum est ut pro tanta causa, tamque Deo digna ratione, Agnes mater ejus Augusta, una cum venerabilibus Episcopis, Ostiensi videlicet et Prænestino, a latere Domini Papæ missis, (53) Regem cum Apostolicis litteris adiret, ut, tanta promissione percognita, certum finem malæ rei hactenus commissæ imponere vellet. Quam Rex ipse cum memoratis Apostolicis nuntiis honorifice suscepit: reversusque ad cor, ut justum fuit, in omnibus Deo et S. Petro satisfecit. Quidquid etiam Legati sibi superposuerunt, humillima mente portare pro

51. Tertio igitur Henrico mortuo (50), quartus ille Henricus Rex, permittente Romano Pontifice Victore, qui tunc morienti præsens erat, hereditario jure, nimirum puer, successit. Sed (Salomone attestante, et dicente: Væ tibi terra, cujus Rex puer est, et cujus principes mane comedunt!) ad destructionem sui et totius regni, quidquid usquam sceleris esse potest patravit. Cæco corde petulans Patrem non timuit, sed reddentibus cunctis testimonium pueritia imperfectæque ætati, lasciviam ejus Romani Pontifices supportarunt; existimantes illum virile scandere tempus, quo corrigi posset per se; non attendentes quod scriptum est: Qui parcit virgæ, odit filium suum. Nutritur namque vitium : et dum ramus tener non mundatur aut evellitur, in maturitatem veniens, manu vix aut ferro præciditur. Sic nimirum ille, majorum ascendens currum, omnem Ecclesiam superbienti calcaneo supponere, calcandamque præbere, vilem ut ancillam, pro viribus D misit in manibus eorum, de cetero se custodire, conabatur. Quod scelus Romana Ecclesia non ferens, quæ caput totius Religionis et magistra est; et cui cunctos seculi potentes præ ceteris corrigere, vacillantesque consolidare proprium est, ipso Domino præcipiente Apostolo Petro: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos; litteris eum convenire, et commonefacere et prædicare cœpit. Cujus collum Christi jugum ferre nescium, libertatis suæ arbitrio induratum, hac illacque avertendo diffugit; novo pectore nova versans consilia, tempus opportu

(50) Die 5. Octobris anno 1056. Borfeldiæ prope Herciniam silvam.

(51) Potissimum lib. 2. ep. 30, et 31; lib. 3. ep. 3, 7 et 10.

omnesque Simoniacos malosque consiliarios et excommunicatos a se procul repellere, et Dei Ecclesiam, secundum Canonicam institutionem, per consilium Papæ ordinandam componendamque dimittere. His aliisque causis determinatis, ad Apostolicum reversi sunt.

53. Rex quoque reversus est ad eadem volutabra quibus involvi consuerat; credens 'nimirum magis suæ blandienti voluntati malisque consiliariis, quam sanæ religioni. Ad quod corrigendum mater ejus

(52) Extant hæ litteræ apud Baronium an. 1073. num. 49.

(53) Lambertus Scafnaburg. asserit Regem, celebrata in Bamberga Paschali solemnitate Nuremberg

Augusta iterum a Sede Romana missa est: cum quo A quam infandæ permistionis lolium protulit. Monuit tempore aliquo conversata, sanctæ Matris Ecclesiæ

erga illum affectum omnem aperuit. Ille vero jactum verbi semen cordis agro recepit; sed, secundum Evangelicam parabolam, dum mater serit, aliud cecidit secus viam, quod tam humanis gressibus conculcatum, quam a volucribus est raptum; aliud vero inter spinas, et ab exortis suffocatum, fructum ferre non valuit; aliud vero super lapidei cordis duritiam jactum, adustum solis ardore, radices habere non potuit. Per humanos quidem gressus, malorum hominum, quibus utebatur, consilia; per volucres vero, immundorum spirituum suggestiones; per spinas vero, divitias regiasque voluptates, per petram vero, duritiam cordis significari, intelligere quilibet sensatus poterit. Moram autem faciente Regina, suas iteruin litteras Papa misit, ut instaret verbo et liberationi filii; ipsumque rogavit ut, quemadmodum in litteris sibi olim missis (54) continebatur, Legatorumque in manibus promissio et fides data ostenderat, sic se custodiret; et maxime a Simoniaca hæresi, qua insudabat, spiritum suum cohiberet; excommunicatos consiliarios, quos pro salute sua regnique statu Apostolica Sedes et Synodus juste damnaverat, procul abjiceret, ne in eamdem maledictionem incideret. Regina Romam revertens, filium ad Dei justitiam et honorem inclinatum fore asseruit: cui non multo post vacillanti blandientes et idoneæ litteræ bis missæ sunt (55).

equidem Regem, interim se ab armis suspenderet, donec e Saxonum partibus nuntios haberet : Rex vero, non acquiescens litteris et commonitionibus Patris, terras Saxoniæ intravit; ubi ex utraque parte, hominum peccatis exigentibus, multus humanus sanguis effusus est. Regis tamen in manibus, justo Dei judicio, victoria data (56), pro qua, sub manibus Domini humiliari debuit, tanquam ignitus et spiritu elationis inflatus, contra ipsum intumuit. Nam cuncta quæ pridem per Matrem, per Episcopos, per Clericos, per communes nuntios et privatos antea promiserat postmodum, quia securus, in irritum duxit. Siquidem Ecclesias, quas in manibus Domini Papæ corrigendas sub juramento B posuerat, non solum non dimisit; verum etiam, contra decretales Patrum institutiones, quibusdam adulteris et Simoniacis sub investitura contradidit. Inter quos etiam Gotefridum (57), propter Ecclesiæ Mediolanensis invasionem excommunicatum, ejusdem invasionis adulterio investivit; Altono (58) cum Papa morante, quem archiepiscopum melior pars cleri, et populi suum Dominum elegerant. Dedit etiam Firmanam, et Spoletanam (59).....

54. Illo quidem tempore Saxones, quoniam vide- C bant ab eo se nimium crudeliter tractari, unanimiter conspiraverunt ut pro Rege illum amplius non haberent. Tunc coactus supplices ad Apostolicum litteras direxit, orans ut suis orationibus commendatum susciperet quatenus eum de tam horrendo pavendoque judicio jam imminenti, suis meritis excelsi Regis dextræ eriperet; iterum iterumque promittens nil unquam amplius de ecclesiis Dei facere quod sancti Canones reprehendere possent. Cujus precibus motus Papa eisdem Saxonibus litteras et nuntios misit; et circa ejusdem Regis radices fodiens, prædicationis suæ cophinos misit, exspectans scilicet ut grossos ex ficu colligere posset. Sed, unde sumere humoris boni plenitudinem debuit, inde post mar

[ocr errors]

CAPUT VII.

Synodus Romæ a Gregorio celebrata contra Henri

cianum conventiculum Moguntiæ actum.

55. His autem ad Apostolicam Sedem perlatis, Papa Gregorius non modicum conturbatus est. Cœpit interea agitari multis sollicitudinibus quoniam cuncta quæ ad pacem provenire speraverat, verti in contraria perspiciebat. Tandem causas aliquas, sibi per quosdam Legatos secrete missas quibusdam personis honestisque viris patefecit; ut perpenderent quid super his statuendum foret. Tantis itaque promissionibus, imo simulationibus inspectis, omnes mirari cœperunt. Verum, ne Romana Sedes videretur aliquid injuste seu præcipitanter agere, definitum est ut eidem Regi acriores litteræ scriberentur, in quibus plene cognosceret nullo timore amoreve justitiam dimittere posse Romanum Pastorem. Scripsit autem ad Beatricem ejusque filiam Mathildem, quæ tunc temporis Italiam totam præ cæteris

cidus aruit et exspectata vitis ad pingues botros D gubernabant, ad eumdem regem, ad invasorem

ferendum, labruscas viles et exiles portavit; et seges foliis pulchrioribus ornata, messis tempore nil aliud

perrexisse obviam Legatis Apotolicæ Sedis, et duobus hic indicatis adduntur Episcopus Curiensis et Episcopus Cumensis.

(54) Est ea epistola 85. lib. 1. (55) Sunt eæ 30. et 31. lib. 1.

(56) Monachus Herfeldensis, in Chronico historico Germaniæ, late hoc bellum describit, a pag. 774. tomo I. Scriptorum illustrium Germaniæ excuso Basileæ anno 1574. Item Bruno monachus de Bello Saxonico, tomo I. Scriptorum Germanicarum Rerum per Freherum edito.

(57) S. Gregorius, epistola 15 lib. 1. ad omnes Christi fideles in Lombardia, nuntiat se excommunicasse Gotefredum, quod Simoniace Ecclesiam Me

Mediolanensem, ad Suffraganeos omnes.

56. Tunc Rex, gravi moerore et timore correptus,

diolanensem occupaverit.

(58) Altonus, Ughello Atho, Clericus Ambresiani Collegii, electus 1076, de quo et perturbatione Ecclesiæ Mediolanensis legi potest Ughellus in Archiepisc. Mediolan. col. 156.

(59) S. Gregorius epist. 15. lib. 3. ad Henricum Regem Contra statuta, inquit, Apostolica Sedis tradidisti Firmanam et Spoletanam Ecclesiam..... quibusdam personis nobis etiam ignotis. Firmanam Sedem accepit Grifforanus, Spoletanam quidam natione Teutonus, quos ambos S. Gregorius excommunicavit et de Sede deposuit. Consule Ughellum in dictis Episcopis, tomo I. et II. Italiæ sacræ.

B

ergo omnibus Papiæ ex præcepto Regis, et magis ex propria malevolentia et odio, ut res patuit, anathemati subscripserunt. Nam ad ostendendum malæ voluntatis cumulum, positis sacrosanctis Evangeliis, juramento firmaverunt nullo modo se deinceps Gregorium pro Papa habituros, vel obedientiam exhibituros, missisque nuntiis, idem ut alii facerent effecerunt.

hac illacque mente furibunda transcurrens, omnes A est ut facto anathemati subscriberent. Congregatis suos nequam consiliarios advocavit : deductis in medium nonnullis seductoribus ante perversæ mentis oculos, qui plura, quibus humana mens falli solet, proposuerunt; regni honorem a Patre dimissum, liberum arbitrium, opes infinitas, militum abundantiam et fortitudinem, Episcopos, Duces, Tyrannos, et sub fidelitate Principes constrictos, superborum etiam colla suo jugo contrita, quæstum insuper Ecclesiarum suis manibus traditarum, et multa alia quæ, ut diximus, secularium mentes illiciunt : inter quos (60) Moguntinus fuit Archiepiscopus, et reliqui qui sub ipso degebant Suffraganei. Facta vero tali conventione, statuerunt ut Imperialis constitutio cunctos in suo regno manentes Episcopos, cursoribus ubique missis, ante suam præsentiam juberet assistere (61); et, coadunatis omnibus anathemati quod Moguntinus hæreticus contra B. Petri Vicarium, imo in Dominum et Apostolum ejus componeret, subscriberent. Quod si forte motus aliqua reverentia quis eorum se subtrahere vellet, rebus omnibus et dignitate privatus, ut Regalis majestatis obnoxius, capitalem subiret sententiam. Interea, Legatis undique missis (62), ab Urbe quidam Hugo, olim Cardinalis, tunc autem inter Episcopos hæreticos præcipuum caput (qui jam tertio ab Apostolica Sede damnatus fuerat, quia quosdam Simoniacos reconciliare præsumpserat), fictitiis suis litteris Archiepiscoporum et Episcoporum personas repræsentans, advenit; laudans omnia quæ super C Dominum Papam composuerant; projectis in medium aliis epistolis sub omnium Cardinalium Senatusque ac populi nomine titulatis, quibus significabantur quædam proclamationes ad præsentiam regiam delatæ; ubi etiam continebantur postulatio novi Pontificis, et abjectio legitimi Pastoris, subintulit etiam multas inimicitias, quas patiebatur a Nortmannis a circumjacentibus Comitibus ab ipsis etiam traditoribus in Urbe manentibus. Quibus visis Rex non modice lætatus, ad opus componendum fomentum desideratum accepit. Adductis itaque in medium diabolicis Pontificibus, anathema super Dominum Papam, imo super seipsos protulerunt. (63) Missis etiam in Longobardiam et Marchiam a latere Regis tam nuntiis quam apicibus, visum D

(60) Ut feria secunda secundæ hebdomadæ in Quadragesima ad Synodum Romæ occurreret, de criminibus quæ objicerentur causam dicturus, alioquin sciret, absque omni procrastinatione, eodem die de corpore Ecclesiæ sanctæ Apostolico anathemate abscindendum esse. Ita Lambertus ad an. 1076, econtra Pseudo-synodus Wormatiensis, de qua mox, indicta fuit in Dominicam Septuagesimæ.

(61) Hic est Sigefridus, qui præfuit Ecclesiæ Moguntinæ ab anno 1059. ad 1084. Ejus res gestas latissime deducit Serarius lib. 5. Rerum Moguntiacarum, a pag. 742 ad pag. 788. Infra nomen exprimitur, quando transivit ad partes Rudolphi Regis. (62) Hugo cognomento Blancus, inquit Lamberbertus, qui similia habet: et Domnizo in Vita Mathildis lib. 1, sic canit:

Huc Hugo tunc falsus venit, qui dicitur Albas;

57. Scripsit autem idem Rex Romam litteras, omni injuria inhonestas, falsitateque repletas, præcipiens Domino Papæ ut de Sede surgeret Ecclesiamque dimitteret vocans eum perjurum, invasorem, et Regiæ dignitatis diminutorem, maxime Simoniacis Longobardiæ elaborantibus. Statuerunt etiam ut non ante litteræ darentur et verba, quam Synodus quæ congregata in Romana fuerat Ecclesia plenius hoc audire posset, quod etiam factum est. Nam et Papa Synodum faciente, quidam Parmensis Clericus, Domini Apostolici ad injuriam, cum eisdem litteris præsentare se non abhorruit; et easdem blasphemias in facie totius Ecclesiæ et conventus proferre non formidavit. Per idem tempus prodigium, ad illius iniquitatis indicium et confirmationem futuræ rei, in Urbe juxta B. Petri Ecclesiam ortum est, quod omnium corda nimium in stuporem converterat : nemo enim aliquam significationem super ipsum dare et proferre digne convenienterque poterat. Siquidem gallina ovum mirifico cœlatum opere peperit (64), in quo duo mira insignita fuerant: serpentis scilicet et scuti similitudo, nimio horrore tenebrosa. Serpens vero qui in triplicem ex eodem ovi cortice se sinuationem erexerat, vertice se sursum erigere velle ad summitatem ovi conabatur: caudam vero in partem tenebrarum illius extenderat. Sed dum ad ovi dignitatem tenderet, quodam ictu repercussus, ventre tenus caput reflexerat. Scupea vero ejus (65) non depicta, sed extra corticis ordinem posita, manu deprehendi, et tractari, velut alia materialis res, poterat. Considerantibus autem omnibus et mirantibus Episcopis ceterisque qui in Synodo consederant, nuntius ille Antichristi advenit.

58. Postquam vero, finito Hymno, facturus sermones exhortationis omnibus, Papa consederat; ille præcursor Antichristi, non tribuens honorem

Offert hic multis Romanæ Presbyter Urbis.
Ter damnatus erat, pretio quia restituebat
Emptores Christi templorum, junctus et ipsis
Adversus Papam, fingens mala, lætificabat
Corda malignorum, Regis simul et sociorum.
(63) Idem Domnizo ita prosequitur :

Audax Antistes Moguntinus nimis ille,
Non Christum timuit, Papam quando maledixit,
Cuncti subscribunt : magis ipsi se maledicunt.

(64) Idem Domnizo insinuat ovum quasi sculptum fuisse. Dum hæc imprimuntur, audimus ejus figuram exstare, quam si acceperimus, Lector inveniet post tomum VII, in Appendicibus. Ita ego, etc. Vide pag. 1144, col. I.

(65) Per Scupeos intelligit Gretserus pellem squammosam Germanis enim Schuppen squammæ dicun

tur.

« ÖncekiDevam »