Sayfadaki görseller
PDF
ePub

captivatam de ejus tyrannide et oppressione libera- A menter restituas, et gratiam tuam pristinam eis ha

res. Quod quia, sicut illi adhuc lacrymabiliter conqueruntur, nondum pleniter peregisti, crebris querimoniis eorum fatigati adhuc nobilitati tuæ mandamus, et ex parte Dei et apostolorum principis præcipimus, ut ecclesiam de prædicto Antichristi membro eripias, clericisque præfatis sua omnia cle

bere permittas, ut Deus omnipotens tibi suam gratiam hic et in futuro sæculo tribuat, et beatus Petrus, ad cujus præsentiam confugium fecerunt, januas cœli post hujus vitæ felicem terminum tibi aperiat.

In exemplari liber decimus vacat.

LIBER UNDECIMUS REGISTRI.

EPISTOLA PRIMA.

AD ROBERTUM COMITEM FLANDRIÆ.

(Anno 1082).

Monet ne ulterius Tervannensi excommunicato auxilium ferat, sed eo expulso episcopum canonice electum suscipiat, et auxilium impendat. GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, Roberto glorioso comiti, salutem et apostolicam benedictionem.

B

Pervenit ad aures nostras quod Lambertus inimicus Dei, et invasor Tervannensis Ecclesiæ, ope et sustentatione tua adhuc sibi iram Dei thesaurizet. Qui cum traditus sit Satanæ, non miramur si ejus consiliis ducitur, et in iniquitate perdurat. De te autem non solum miramur, sed ex corde dolemus, quod virum, quem bona fama passim commendaverat, mala nunc intentio ad commune periculum illius patriæ retorqueret. Unde, de anima tua multum C timentes, monemus ut ab hac prævaricatione ad cor rediens, Dominum in prædicti,hominis sustentatione non offendas, sed ab eo sicut a pessimo homine et excommunicato te custodias; qui nimirum audientiam pro amore tuo a nobis sibi concessam declinans, totum se a planta pedis usque ab verticem anathemate maculavit. Pro scelere, aliisque culpis præcedentibus, sancta universalis Ecclesia irrecuperabiliter depositum maledixit et anathematizavit, et extorrem omnino a communione totius Ecclesiæ esse judicavit. Quapropter nobilitatem tuam monemus ut non solum adjutorium sibi non impendas, verum etiam Domini gregis multitudinem fœditate sua commaculans de medio vestrum ut putridum et inutile membrum studio tuo evellatur. Injungimus etiam D nobilitati tuæ ut G..... Gerardum canonice electum, et Ecclesiam Tervannensem per ostium, id est per Christum ingredientem, honeste et sicut decet suscipiatis, et ei pastoralem exhibentes reverentiam, consilium et auxilium impendatis : ut qui in altero Dominum offendistis, per hunc ipsi Deo et beato Petro justitiam vestram commendetis.

II.

AD GUILIELMUM REGEM ANGLORUM.
(Anno 1083.)

Commemorat mutuam inter se dilectionem. Dolet
quod episcopum germanum ejus in carcerem inje-
cerit.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, GUI

LIELMO regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem.

Communis amor et sincera devotio, quam erga beatum Petrum apostolum gerimus, ex longo jam tempore inter nos amicitiam junxit, atque adeo invicem inde magis convaluit, quia et ego te præ cœteris tui ordinis apostolicæ sedi devotum animadverti, et tua me claritudo inter aliquos prædecessores tuos circa honorem apostolicæ sedis credidit amplius desudasse. Denique cum in malis moribus idem velle et nolle perniciosam sæpe factionem conficiat, consequens videtur ut in bonis rebus idem studium animique desiderium, diverso quamlibet spatio terrarum disjunctos in unum dilectionis glutino copulet. Verum, licet quidam regiæ potestatis non modicum doleant, et in nos sæpissime murmurent se quodammodo contemni : conquerantur se non sic ab apostolica sede diligi, nec ita factis aut sermonibus per nos honorari; minime tamen nos pœnitet, nec deinceps, Deo favente, pœnitebit. Speramus etenim celsitudinis tuæ industriam in eadem sanctæ Ecclesiæ devotione justitiæque studio semper mansuram, ac in melius etiam, opitulante Domino, de cætero dilatandam. Unde merito nos oportet in ejusdem dilectionis tenore perseverare, imo per diuturnitatem temporum, crescentibus meritis, magis ac magis excrescere. Tuum tamen interea nos tangit, et tangendo angustat, atque inter regalium tuarum virtutum insignia monumenta lætitiam in amico corde violenter obnubilat, videlicet quod in capiendo germanum tuum episcopum, non sicut decuit, propriæ honestati prospiciens, sed sæcularem cautelam et rationem divinæ legi præponens, sacerdotalem reverentiam minus vigilanter attendisti. Et quidem non latere tuam prudentiam credimus scriptum esse, quod de sacerdotibus maxime oportet intelligi: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II); et alibi: Nolite tangere christos meos (II Paral. XVI): et quod Dominus ipse sacerdotibus licet pravis et valde indignis honorem deferre non sit dedignatus. Qua rem piæ memoriæ Constantinus præcipuus videlicet imperator intelligens, in Nicæna synodo nullam in episcopos ab ipsis etiam episcopis accusationem voluit suscipere, nullumque contra eos judicium præsumpsit inferre, dicens: Vos dii estis a vero Deo constituti ideo non oportet ut nos homines deos præ

sumamus judicare (RUFINUS, lib. 1, cap. 2, Historia A mitas episcopalis nullis poterit - comparationibus ecclesiastica). Quanta etiam sit sacerdotii dignitas, adæquari. Si regum fulgori compares, et principum quantaque sublimitas episcopalis, beatus Ambrosius doctor scilicet eximius vestram doceat magnitudinem, vestramque instruat prudentiam; in Pastorali suo sic ponens : « Honor igitur, fratres, et subli

diademati, longe erit inferius, quam si plumbi metallum ad auri fulgorem compares (S. AMBROSIus, De dignitate sacerdotii). » Cætera desunt.

SANCTI GREGORII VII

PONTIFICIS ROMANI

OPERUM PARS SECUNDA.

EPISTOLÆ EXTRA REGISTRUM VAGANTES.

I.

Epistola Gregorii VII ad Lanfrancum Cantuariensem episcopum. De difficultatibus regiminis apostolatus.

(Anno 1073.)

[MANSI Concil. XX, 274.] GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, chaissimo fratri in Christo LANFRANCO venerabili Can tuariorum archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

B losum, resistere autem et eorum nequitiam refrenare, quam difficile sit, tua prudentia novit. Sed quoniam quos dolores inter has patiamur angustias, ut supra diximus, huic communi filio nostro tibi referendum exeruimus [exaravimus], plura de his dicere supersedemus. Tuam vero fraternitatem, etsi monitore non egeat, impellente tamen nos sollicitudine, admonemus quatenus graviora usquequaque resecare vitia studeat : et, inter omnia et præ omnibus, nefas quod de Scotis audivimus, quod plerique videlicet proprias uxores non solum deserunt, sed etiam vendunt, omnibus modis prohibere contendat. Ad hæc enim apostolica auctoritate fultum esse volumus, ut non solum in Scotis hoc scelus, sed etiam in aliis, si quos in Anglorum insula tales esse cognoveris; dura animadversione punias, et radicem tanti mali prudenti sarculo correctionis penitus exstirpare non differas.

C

Qualiter nobis apostolici regiminis honor et onus impositum sit, et quantis undique stringamur angustiis, præsentium tibi portitor indicabit, cui respectu tuæ dilectionis etiam nonnulla nostris adhuc familiaribus occulta aperuimus. De cætero in primis fraternitatem tuam rogamus ut Deum pro nobis jugiter exorare non pigeat, et subditos sibi vel conjunctos fraternis nos suis orationibus apud Deum juvare commoneat. Qanto enim in majori periculo positi sumus, tanto amplius tuis et bonorum omnium suffragiis indigemus. Nos etenim si divinæ vindicta judicium effugere volumus, contra multos insurgere, et eos in animam nostram provocare compellimur. Nam dum omnes fere, sicut ait Apostolus, quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi, quærunt (Philip. 11), regnorum principes, et hujus mundi potentes, ut cupiditates suas expleant, legem Dei et justitiam non jam negligenter deserunt, sed summis conatibus impugnant: ut illud prophetæ nunc sub oculis videamus impletum: Astiterunt reges terræ, et D principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. 11). Episcopi vero, et qui pastores animarum esse deberent, mundi gloriam et delicias carnis insatiabili desiderio prosequentes, non solum in semetipsis quæ sancta, quæque sunt religiosa confundunt, et [sed] subditos suos ad omne nefas operum suorum exemplo pertrahunt. Quibus non contraire quam nobis pericu

II.

Epistola Gregorii VII ad monachos Vallis Umbrosæ. Ipsos Joannis Gualberti abbatis Vallumbrosiani discipulos ad imitationem magistri hortatur. (Anno 1073.)

[MANSI, Concil. XX, 374.]

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, clericis, monachis, disciplinam sanctæ recordationis Joannis Gualberti abbatis imitantibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Licet venerandæ memoriæ eumdem Joannem patrem vestrum corporeis oculis non viderimus, quia tamen fidei ejus puritas in Tusciæ partibus mirabiliter resplenduit, multum eum amore dileximus, ad cujus sanctæ conversationis studium, quamvis vos imitatores non ambigimus, ut vigor rectitudinis vestræ ad exstirpendam de agro Dominico zizaniam sollicitius invigilet, attentiusque ferveat, paternæ vobis exhortationis verba impendimus. Vos itaque, dilectissimi, in quantum humana possibilitas per

mittit, vitam illius sequentes, et vere filios ejus et A ministrandi locum habeant. Illi quoque qui Ecclehæredes simili vos conversatione probantes, viriliter agite, et confortamini in Domino, et in patientia [potentia] virtutis ejus, documenta sanctarum Scripturarum, quibus hæreticorum argumenta destruuntur, et fides sanctæ Ecclesiæ defenditur contra membra diaboli, quæ diversis machinationibus Christianam religionem conantur evertere, mens vestra quotidie meditetur, in ea quæ solet libertate in malorum confusione erigatur eos vero qui in vobis confidunt, et consilium religionis vestræ sequi disponunt, more prædicti Patris vestri suscipite, et de his quæ ad salutem eorum pertinere videntur sanctis exhortationibus instruite : ut non solum vestra, sed et vos sequentium circumpositi populi considerantes sancta opera, glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Nos autem ipsum amorem, quem Patri vestro et vobis olim impendimus, donec nostros spiritus rexerit artus, exhibere desideramus, et tanto quidem deinceps majori vos charitate fovebimus, quanto vos in divinis negotiis ferventiores esse probabimus, quibus non solum spirituale, sed et sæculare, si necesse fuerit, auxilium, Deo adjuvante, ministrabimus. Vos igitur omnipotentem Dominum exorate, ut ipse vires et facultates nobis tribuat, quatenus suscepti regiminis importabile pondus possimus tolerare, et sanctam Ecclesiam in statum antiquæ religionis reducere. Valete.

sias datione pecuniæ obtinent, omnino eas perdant; nec deinceps vendere vel emere alicui liceat. Sed nec illi qui in crimine fornicationis jacent missas celebrare aut secundum inferiores ordines ministrare altari debeant. Statuimus etiam ut si ipsi contemptores fuerint nostrarum, imo sanctorum Patrum constitutionum, populus nullo modo eorum officia recipiat; ut qui pro amore Dei et officii dignitate non corriguntur, verecundia sæculi et objurgatione populi resipiscant. Studeat igitur fraternitas tua sic se in his nobis cooperatricem exhibere, seu crimina ista de Ecclesiis tuis radicitus evellere, quatenus boni pastoris meritum apud Deum valeas obtinere et Romana Ecclesia de te B sicut de bono fratre et studioso cooperatore debeat gaudere.

III.

Epistola Gregorii VII ad Sancium regem Aragonen- c
sium et Pampilonensium. Gregorius, recens pon-
tifex creatus, ad exemplum prædecessoris sui Ale-
xandri secundi, ei successoribusque ejus permittit
liberam dispositionem omnium ecclesiarum qua
ipse vel successores ipsius eripient de manibus Sa-
racenorum, vel quas ipsi in regno suo ædificabunt,
fecibus duntaxat episcopalibus exceptis.
scriptam ex archivo regio Barcinonensi ultro mihi
libensque promiserat vir nunquam satis mihi com-
mendandus Petrus de Marcæ illustrissimus archi-
episcopus Tolosanus et Parisiensis. Vide publicas
solemnesque donationis illius tabulas, p. 379 histo-
rice synopseos Conciliorum Mansi.

(Anno 1073.)

[MANSI, Concil. XX, 622.]
IV.

[ocr errors]

De

S. Gregorii epistola. Ad Ottonem episcopum Con-
stantiensem. De episcopis Simoniacis.
(Anno 1074.)

[BALUZ. Miscell. edit. Luc. II, 232.] GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri OTTONI Constantiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Instantia nuntiorum tuorum festinanter redire volentium non permisit nos fraternitati tuæ quæ in Romana synodo constituta sunt seriatim intimare. Hæc tamen necessario tibi scribendo fore arbitrati sumus, nos juxta auctoritatem sanctorum Patrum in eadem synodo sententiam dedisse ut hi qui per Simoniacam hæresim, hoc est, interventu pretii, ad aliquem sacrorum ordinum gradum vel officium promoti sunt, nullum in sancta Ecclesia ulterius

V. ' Privilegium Gregorii VII papæ pro eremio Camaldulensi.

(Anno 1074, XIII Kal. Aprilis.) [MITTARELLI, Annal. Camaldul, tom. II, append., pag. 247, ex veteri authentico archivi S. Blasii de Fabriano.]

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, RusTICO priori et cunctæ ejus congregationi de loco qui dicitur Campus Amabilis, in perpetuum.

Nulli fidelium venit in dubium quin sedes apostolica, eo quod princeps et mater omnium Ecclesiarum, omnibus hoc jure et debita sollicitudine Ecclesiis præesse debeat, ut non solum eas catholicæ religionis unitate concludat, sed generaliter ab his quæ extrinsecus promoventur, sua auctoritate salvet et muniat. Inter quas tamen complures inveniuntur, quæ speciali ac propria commendatione in tutelam ejusdem sedis apostolicæ se contulerunt, ut speciali charitate et stadio suæ matris amplecta securiores et liberiores ab omni infestatione consisterent.

Quas, ut dignum erat, ita in suo sinu Romana suscepit Ecclesia, tantaque protexit undique diligentia, ut omnibus ornamenta præstaret, nonnullis quoque gratiam conferret amplificationis. Cujus rei plurima nobis exempla sanctissimi viri præcessores D nostri reliquerunt, qui ante nos in ea, quam diximus, apostolica sede fulgentes pro honore Ecclesiarum Dei et earum exaltatione magis quam pro vita aut salute sua solliciti fuerunt. Novimus enim monasteria plurima et cætera bona ecclesiastica, quæ a religiosis viris ad patrocinium et defensionem apostolicæ sedis sunt delata, cum summa charitate ab illis suscepta, et privilegio apostolicæ defensionis quasi muro munita firmissimo. In qua re quam pie, quam sancte fecerint, et illorum nobis ostendit gloria, et ipsius rei tam fructuosa gratia. Nam cum oratoria in pace et tranquillitate consistunt, et ecclesiastica beneficia pauperes Christi nutriunt, laus Deo digna depromitur, et remedia peccatorum tam vivis quam etiam defunctis pie impenduntur. Unde

B

plere officium, tunc libera facultas ac licentia pateat vobis adire catholicum et bene viventem episcopum ubicunque in vestra vel proxima provincia inveniri poterit, ut ab ipso in ecclesiasticis gradibus et officiis ordinari et consecrari ex vestra congregatione, qui dignus est possit. Sacris enim canonibus et bonis omnino congruit moribus, ut sicut hi qui ordinandi sunt, bonæ vitæ erectæque scientiæ existere debent, sic, juxta Apostoli sententiam, illi qui manus ordinandis imponunt, irreprehensibiles et absque crimine inveniantur. Si quis autem temerario ausu et in incorrigibili temeritate, quod fieri non credimus, contra hujus nostræ apostolicæ auctoritatis et confirmationis seriem agere tentaverit, sciat se auctoritate apostolorum Petri et Pauli districtæ animadversionis sententiam subiturum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam æternam a Domino Deo consequi mereatur.

Datum Romæ XIII Kal. Aprilis per manus Petri, sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri cardinalis archibibliothecarii, anno primo pontificatus Gregorii VII papæ, anno videlicet Dominicæ Incarnationis millesimo septuagesimo quarto, indictione tertia decima.

VI.

Gregorius VII Ecclesiæ Bononiensis possessiones,
petente Lamberto episcopo, confirmat.
(Anno 1074.)

nos, in eadem apostolica sede non nostris meritis, A vatus, ut rite et canonice episcopale non possit imsed divina locati gratia, oratorium Sancti Salvatoris in Campo Amabili constructum, et cellas ipsi adhærentes et circum circa adjacentes, sive omnia ad ipsum pertinentia, communi rogatione fratrum in tutelam apostolicæ auctoritatis et nostram, successorumque nostrorum, suscepimus defensionem, salva quidem suæ matricis Aretinæ Ecclesiæ debita et canonica reverentia. Volentes ut tam pia collatio fidelium animarum, a quibus idem oratorium fuit incœptum, et huc usque productum, Deo crescat, et illis eorumque posteris et successoribus ad salutem corporis et animæ proficiat. Sic denique ipsum oratorium et prædictum locum cum omnibus cellulis et hospitiis suis, seu universis rebus ad eum pertinentibus in nostram defensionem suscipimus, ut tam illa quæ modo habere et tenere videtur, quam quæ in antea, Deo largiente, juste acquirere poterit, ubicunque posita fuerint, sub apostolica custodia et tuitione consistant. Primo itaque loco ponimus eremum et oratorium situm in loco qui dicitur Campus Amabilis. Secundo, hospitium ejus, quod dicitur Fons Bonus. Tertio, cœnobium quod est constructum in loco qui dicitur Cerritum, qui est infra comitatum Vulternensem, nec non et abbatiam Sanctæ Mariæ virginis supradicto loco adhærentem, positam in loco qui dicitur Puliciano. Quarto, in loco qui dicitur Agna. Quinto, in loco qui dicitur Monte et Soci. Sexto, in loco qui dicitur Caliano et Punina. Octavo, in loco qui dicitur in Chio, et ecclesia Sancti Savini. Nono, in loco qui dicitur Fogiano. Sancimus igitur hoc nostro privilegio ut neque rex, imperator, dux, comes aut pontifex, aut aliqua persona idem oratorium, aut fratres ibi Deo servientes, ejusque territoria, aut aliqua sibi justo modo aut in antea pertinentia, invadere aut molestare, vel aliquo modo inquietare præsumat, libertatem aut licentiam ecclesiastici juris, quam huc usque habere visi sunt, seu quam in antea juste habere poterint, in hac eadem serie confirmamus et perpetuam fore statuimus. Ne quis autem malas consuetudines superinducat, quibus idem oratorium a sua religione turbetur, apostolica auctoritate prohibemus; hoc tamen voluimus et constituimus ut jam dictum oratorium cum cellis suis omni tempore, eo modo atque te- D nore quo prius inchoatum est, et ad nostra usque tempora perductum, maneat in suo vigore atque stabilitate, scilicet ut semper eremitico tramite, et contemplativæ vitæ celsitudine perseveret, nec liceat cuiquam aut abbatem ibi ponere, aut cœnobium facere, sed semper solitariæ vitæ locus ipse sit deditus, et firmitate continua dedicatus. Hoc quoque vestra charitate rogante, ut hic apostolicæ sedis privilegio adnectimus, et si quando opportunum fuerit aliquem ex vestra congregatione in ecclesiasticos gradus ordinari, et episcopus, ad cujus parochiam pertinet jam dictum oratorium Sancti Salvatoris, seu aliqua ex ecclesiis vel cellis vestris in antea pertinebit, Simoniaca hæresi fuerit depra

C

[UGHELLI, Italia sacra, II, 16.] GREGORIUS, servus servorum Dei.

Notum omnibus fieri volumus quod reverendissimus Lambertus civitatis Bononiensis episcopus Romam veniens visitare apostolorum limina, ostendit nobis munimina et investitiones factas ab antecessoribus nostris, id est Agapito, et Pelagio, et Gregorio, Dialogo et Formoso apostolicis de rebus suæ Ecclesiæ. Proinde inclinati precibus ejus concedimus atque confirmamus suæ ecclesiæ, salvo in omnibus jure et Romanæ ecclesiæ privilegio, monasterium S. Michaelis archangeli positum in fundo paterno cum omnibus rebus et pertinentiis suis, atque concedimus curtem de Brento, cum servis et ancillis, et cum omnibus suis pertinentiis. Seu donamus monasterium S. Mariæ, situm in Massa quæ vocatur monte Pulense, quam Joanninus imperator tradidit Bononiensi Ecclesiæ cum curte ibique tenente, quæque nominatur Aurelia, cum montibus, qui in circuitu præfati monasterii positi sunt, et curtem aliam, quæ vocatur Bombiania cum casulibus et pertinentiis suis et montem, qui vocatur Cavallorum, et concedimus portum, qui cognominatur Galliona, cum ripatico, et teloneo, et paludibus, et piscariis, et silvis, et cum omnibus rebus quæ ad ipsum pertinere dignoscuntur, et duas curtes, et unam, quæ nominatur curtis Major, et aliam, quæ dicitur Minor, posita infra plebem, quæ dicitur Boida. Insuper et damus monasterium S. Anastasii fun

datum in fundo Petriculo cum portu, et teloneo, et A Stalogalam, et locus, qui vocatur Culce, et fluvius,

ripatico, cum silvis et venationibus, cum paludibus et cum omnibus, quæ ad curtem, quæ vocatur Petriculo, et ad præfatum monasterium pertinere videntur: nec non et curtem, quæ vocatur Cellula juxta flumen, quod vocatur Savena, cum olivetis, vineis, campis, silvis, famulis, colonis, et cum omnibus sibi pertinentibus, et ibique non longe fundum Venetiæ integrum, quod sociorum vocatur, pertinentem ad ipsam curtem, atque curtem in Panigale, quæ continet in se tres fundos terrarum, et vinearum, quæ hoc nomine vocantur Candidatis, Pulosia et Grisintilli, et monasterium S. Prosperi situm in supradicto loco, qui vocatur Panigale, et curtem, quæ dicitur Cumo cum omnibus suis pertinentiis; et monasterium S. Martini in Pojo cum curte, et B omnibus sibi pertinentibus; et monasterium S. Petri in Strata; et monasterium S. Mariæ in Strata cum omnibus suis pertinentiis; et monasterium S. Petri cum curte, quæ vocatur Nurisatico, et omnibus suis rebus; et monasterium S. Martini in Casalichio cum omnibus suis pertinentiis. Atque donamus fratertinati tuæ portam in civitate Bononiæ, quæ communi nomine dicitur S. Petri, et stratam quæ nominatur Salaria cum stratico, et cum omni redditu, quem antiquitus persolvere solent ipsi homines, qui per prænominatas stratas ire, vel redire soliti sunt. Commonemus quoque ut, statuto tempore, præfatum redditum absque negligentia persolvere studeant et monasterium S. Mariæ, quæ nominatur Major, cum omnibus suis pertinentiis, cum casa salariata infra civitatem Bononiæ, quæ est juris ipsius monasterii, et monasterium S. Columbani confessoris cum omnibus suis rebus; et monasterium SS. martyrum Gervasii et Protasii cum omnibus suis rebus; et monasterium S. Thomæ apostoli situm ante portam S. Petri cum omnibus suis rebus; et monasterium S. Joannis evangelista fundatum in monte, qui vocatur Oliveti, cum omnibus suis pertinentiis. Similiter concedimus monasterium S. Stephani, quod vocatur Hierusalem, et quod D. Petronius ædificavit ad usum ejusdem ecclesiæ et cum mercato S. Joannis Baptistæ ibique tenente. Seu confirmamus, atque stabilimus curtem quæ nominatur Milonis, cum portu, et ripatico, et teloneo et merca- D to, et silvis, et venationibus, et cum paludibus, et piscationibus, et cum servis, et ancillis, et cum omnibus ad se pertinentibus. Similiter concedimus cuncta prædia, et possessiones monasteria videlicet, et plebes, et ecclesias baptismales, castella, villas, abbates, monachos, presbyteros, diaconos, clericos, ⚫ litteratos et illitteratos, servos et ancillas Dei, atque diaconissas, famulos utriusque sexus, et homines omnes super terram prædictæ Ecclesiæ Bononiensis residentes, ut in tua tuorumque successorum sint potestate, et defensione infra terminos, et confinia episcopatus Bononiensis, sicut esca flumine, quod dicitur Gaibana, et rivus qui Sablosolus vocatur, et strata, quæ Ungarista dicitur atque ad PATROL. CXLVIII.

qui dicitur Leo, et alius, qui vocatur Mazza. Similiter concedimus præfatæ Ecclesiæ curtem, quæ dicitur Maximaticum cum rebus, et possessionibus, cunctisque pertinentiis. Hæc omnia, quæ superius leguntur, quæ præfata Ecclesia nunc juste tenet, vel deinceps acquisitura est, tam tibi quam cunctis qui in eo, quo es ordine, loco successerint, vel eis, quorum interesse potuerit, in perpetuum reservanda decernimus.

Datum X Kal. Aprilis per manum S. R. E. presbyteri cardin. ac bibliothecarii, an. primo pontificatus D. Gregorii VII papæ, anno 1073, indict. XI. VII.

Gregorius omnes abbates et prælatos per Gallias constitutos hortatur ut ecclesiarum B. Petro stipendiariarum census pensitent Hugoni episcopo Diensi, cui vices suas commissas nuntiat.

(Anno 1074.)

[Chron. Hugonis Flavin., ap. PERTZ. Monum. Germ. hist., Script, VIII, 412.]

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus abbatibus et prælatis tam monachorum quam et canonicorum per Gallias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Fraternitatem vestram, dilectissimi fratres, latere minime credimus quasdam ecclesiarum vestrarum beato Petro et nobis annuos census persolvere ex præcedentium Patrum institutionibus debere. Sed quia quidam vestrum, partim negligentia, partim C vero tenaci induratione hæc hactenus minus plene quam oporteret egerunt, hos ut emendari et debita solvere studeant, omnes autem ut apostolico præcepto cui vectigal vectigal, qui tributum tributum obtemperetis commonemus. Unusquisque enim non quod suum est, sed quod alterius est quærat; quoniam si digne redarguitur qui, prout oportet, propria non largitur, qua sententia dignus est qui nec aliena rapere nec debita metuit retinere, dicente Domino Quæ vultis ut faciant vobis, hæc facite et vos illis; et: Quod tibi non vis, alii non feceris? Nunc igitur quia dilectum filium nostrum Hugonem Diensem episcopum ob ecclesiasticæ utilitatis diversa negotia in Gallias vices nostras exsecuturum mittimus, et quia nemini potius credere debemus, quem in omnibus a nobis sibi injunctis fideliter egisse comperimus, quæ nobis ex ecclesiis vestris specialiter debetis vos illi ad nos perferenda persolvere ac de retentis satisfacere jubemus.

VIII.

Gregorii epistola ad clerum et populum Matisco-
nensem. Ut Landrico Matisconensi episcopo a se
ordinato reverentiam et adjutorium impendunt.
(Anno 1074.)

[Dom BOUQUET, Recueil des historiens, XIV, 575]

GREGORIUS episcopus servus servorum Dei, clero et populo Matisconensis Ecclesiæ salutem et apostolicam benedictionem.

Quanta sit erga vos et locum vestrum apostolicæ

21

« ÖncekiDevam »