Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

Nuperrime per confratrem nostrum episcopum Faventinum fraternitati tuæ ut ad synodum, quam pro totius Ecclesiæ necessariis causis in jam dicto loco et tempore celebraturi sumus, omni postposita occasione advenires, mandavimus et per summam obedientiam præcepimus. Et primum quidem bene promisisti, verum postea, voluntate tua in aliqua parte peracta, cum prædictus nuntius rediens veram tibi ut cæteris obedientiam injunge- B ret, dixisti te a nobis per tuum nuntium esse relaxatum. Quod ut audivimus, quam graviter tulerimus nequit efferri. Hoc enim dictum magna perturbatio synodi videbatur, cum omnes pene suffraganei tui ad te respiciant, cum omnium vox sit : quod magister meus fecerit, hoc faciam. Quapropter eidem N., qui tam nefandum, tam exsecrabile, tam nocivum sanctæ et universali Ecclesiæ mendacium protulit, omne divinum officium apostolica auctoritate interdicimus, donec ad nos veniens de tanta tam detestandi mendacii iniquitate satisfaciat. Quod nisi usque ad festum scilicet Michaelis ad nos de hac re satisfacturus venerit, ampliori quam forsitan æstimet excommunicationi subjacebit. Tibi vero apostolica auctoritate et per veram C obedientiam iterum atque iterum præcipimus ut ad synodum in festo sancti Dionysii Vercellis celebrandam venias, et omnes suffraganeos tuos per eamdem obedientiam admoneas.

X.

Clementis III pseudopapa epistola ad Rotbertum Bambergensem episcopum. Monet ut ad synodum accusator Ruithardi Moguntini archiepiscopi veniat.

(Anno 1097-98.)

[MANSI, Concil. XX, 600.]

CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, R. confratri et coepiscopo Babenbergensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Quod contra Ecclesiæ demolitores et nostros æmu- D

los juste disputando fortiter stabas, audivimus et gavisi sumus, ideoque tibi gratias referimus. Quod autem quæ de Ecclesia tua Romanæ debes Ecclesiæ te diu injuste detinuisse patienter exspectavimus, non propter ignorantiam fecimus, sed gratuitam obedientiæ tuæ præstolati sumus benevolentiam. In hoc quam parum profecimus, monemus te, et firmiter præcipimus ut quod debes solvas, ablatumque temere restituere non differas. Si hoc non feceris, etiam advocato nostro imperatori, et omnibus fratribus nostris publice et per legatos nostros querimoniam faciemus. Moguntino episcopo, quem nobis pessimis criminibus accusando detulistis, ad respondendum nobis inducias dedimus ad festum Sancti Michaelis. Huic rei te cum cæteris fratribus nostris volumus interesse, ut, sicut eum accusasti absentem, ita illum veris testimoniis sub nostra auctoritate convincatis præsentem. Relatum est nobis a quibusdam quod Judæis baptizatis, nescio qua ratione, permissum sit apostatare, ritumque Judaismi excolere. Quod quia inauditum est et prorsus nefarium, te et omnes fratres nostros verbo De. constrin gimus, quatenus id, secundum canonicam sanctionem et juxta Patrum exempla, corrigere festinetis, ne sacramentum baptismi, et salutifera invocatio nominis Domini videatur annullari.

XI.

Clemens III antipapa G[odeboldo] præposito et universo clero Moguntino scribit de Ruthardi archiepiscopi criminibus. Quem dicit ob Simonia infamiam primum « per Romanæ Ecclesiæ cardinales Warinum, Anastasium et Adalmarium, posted ab episcopis Tiderico Albanensi et Ruoppertho Faventino, postremo per Hugonem sacri palatii diaconum, ter vocatum non venisse, imo violata imperatoris fidelitate ad regni ac sacerdotii inimicos se contulisse, iisque concitatis, et vitæ et coronæ imperatoris insidiatum esse. Aliis incusationibus additis, obedientia Ruthardi eos solvit; cui ne quis communicet, sub anathematis pœna interdicit. « Data p. m. Tiderici Albanensis episcopi IV Kol. Aug. defuncto Urbano IV Kal. Aug. sinea viatico corporis et sanguinis Domini. » (Legendum haud dubie est : Data. 11 Kal. Aug., defuncto Urbano Iv Kal. Aug. etc.) (Anno 1099.)

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

PATROL. CXLVIII,

27

27

APPENDIX TERTIA.

VETERA MONUMENTA

CONTRA SCHISMATICOS

JAM OLIM PRO

GREGORIO VII

ALIISQUE NONNULLIS PONTIFICIBUS ROMANIS CONSCRIPTA, ET NUNC PRIMUM IN LUCEM VINDICATA

STUDIO

CLARISSIMI ET ERUDITISSIMI VIRI

DOMINI

SEBASTIANI TENGNAGEL

J. U. DOCTORIS ET CÆSAREI VIENNE BIBLIOTHECARII

(Opp. Gretseri VI, 429).

AD NOBILEM et CLARISSIMUM VIRUM AC DOMINUM D. SEBASTIANUM TENGNAGEL.

Dum veterum chartas densa caligine mersas
Extrahis in lucem, ne pereantque caves :
Jure tibi applaudit doctorum turba, rogatque,
Tales ut pergas promere semper opes.
Sint alii CONDI, sint CLUSII et omnia claudant;
Tu PROMUS nobis esto et APERTA simul.

EPISTOLA NUNCUPATORIA

Reverendissimo et illustrissimo præsuli ac domino domino Melchiori KLESL, episcopo Viennensi nominato, episcopatus Neostadiani administratori confirmato, cathedralis ecclesiæ Viennensis præposito, et archigymnasii ibidem celeberrimi cancellario, sacræ cæsareæ et regiæ majestati a conciliis, Domino suo clementissimo, etc.

Quantopere of Evavtlas, illustrissime et reverendissime præsul, apertis machinis, telisque, atque cuniculis pugnent, ut sacrosanctam illam pontificum Romanorum majestatem et auctoritatem violent, labefactent, ac denique funditus excisum eant, testatum facit, luce meridiana clarius, eorumdem indefatigabile studium, quod obsoletas schismaticorum affanias, apinas, et purgamenta, horridis jam diu merito damnata tenebris, ceu nare canina, investigant, eruunt, et dias in luminis oras confertim protrudunt ac si quid in venerandum illud sacræ hierarchiæ caput, quod Indi, Æthiopes, Arabes, Persæ, Tartari, etiam religionis nostræ non consecranei, ut sileam Europæos, supremam inter Christianos auctoritatem obtinere agnoscunt, si quid, inquam, petulans aliquod ingenium amori, odio, vel lucro obnoxium chartis male sanis illeverit, id åxxv0026yot isti et xaλapoopáxтat, veluti cœlo demissum et Eppatov aliquid arripiunt, cudunt, recudunt, ac tantum non cedro et immortalitate dignum censent, atque hinc sinuosi illi Centuriarumet memorabilium reconditarumque lectionum, aliique ejusdem notæ male suti centones, tanquam vomicæ et carcinomata sinceræ veritatis, prodierunt, licet illi ipsi, quos adeo amant, vulgant prostituuntque auctores, magnam partem ab horum profanis dogmatis sectisque varie dissectis dissideant, atque ita asciam, quam nobis infligere magno conatu laborant, suis illidant cruribus.

846 Horum itaque exsuscitatus studio et industria, ut et ego, quem in Ecclesia tenet (B. Augustini dictum usurpo [epist. 165]) ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas commisit Christus, usque ad præsentem episcopatum successio sacerdotum; tenuem symbolam aliquam in augustum hoc et iisdem cum sole limitibus circumscriptum catholicæ Ecclesiæ amphitheatrum conferrem, membranacea quædam opuscula, cæteroquin situ squaloreque peritura, et tineis blattisque excussi, exscripsi, et pancratiastæ nostrarum partium eximio, reverendo P. Jacobo Gretsero societatis Jesu, una cum suis typis exprimenda dedi, quæ, cujus commatis sint, ut laciniosa oratione explicem, supersedeo, ne illud e trivio Lucilianum audiam. ·Scruta quidem, ut vendat, scrutariu' laudat,

Præfractam strigilem, soleam improbu' dimidiatam.

Illud interim elogii vice sit, quod pazapitys ille annalium ecclesiasticorum promus condus illust. cardinalis Baronius, hæc nostra videre, et commentariis suis inserere summis votis discupiit, quæ indeptus haut pœnitendum auctarium XI et XII tomo junxisset, et calumniarum illas nebulas, quas veluti e plaustro in Gregorium VII, Alexandrum III et Adrianum IV, xyxáồɩ oùvyhwooŋ (ut Callimachi verbis utar) profundunt, illustri hoc veritatis sole clarius dispulisset. Sit itaque nostra opella, veluti tenue spicum post hæc magnam Baronianam segetem, relictum.

Quam tuo illustri nomine, illustrissime præsul, ceu Palladis ægide, contra rupiconum et vitilitigatorum incondita rostra, tectam, publici juris nunc facio, et tibi, ut eamdem laborum et periculorum aleam cum pontificibus nostris, quos scriptio tuetur, sæpenumero subeunti, jure optimo L. M. dedico. Tu enim, magne et invicte athleta, manu conserta cum adversariis crebro congressus, eorum strophas, sutelas, varieque contextas technas, veluti araneæ telam, unico ictu discidisti, usque adeo ut grandiloquentia tua, quasi Mercuriali quadam catena, devincti, perculsi et prostrati, veritati manus darent, et ejeratis, quibus hactenus imbuti fuerant, profanis mysteriis, in fidei nostræ orthodoxæ numeros transcripti, pro eadem velle uri, vinciri, virgis ferroque necari, sese sacramentis alcres promptique obligarent. In quorum animis porro firmandis dum strenue adlaboras, caput hoc tuum, religioni propagandæ devotum, præsentaneo sæpe pro Christo et Ecclesia ejus objecisti periculo, et, contemptis inimicorum hinc inde imminentium insidiis, contempta vitæ præsentis cura, æternæ vitæ viam regiam, totius venerandæ antiquitatis vestigiis tritam, erronum diverticulis et præcipitiis flexuosis insuper habitis, neophytos tuos ingredi, gratia duce, comite fide, constanter solideque docuisti.

Usque adeo ut religio catholica, quæ collabascere hic paulatim ac retro in pejus ferri tum temporis visa erat, omnem sui cultum, ornatum ac incrementum, quo nunc splendet et efflorescit, tibi uni, ut incompara bili propugnatori, qui se murum ac vallum aheneum pro domo Domini confertis hostium telis vel millies objecit, gratissimo se debere animo profiteatur, quæ licet nunc iterum temporum injuria nonnibil hic delibari et adversaria cervicem erigere, pedemque nostrum premere videatur, spes est tamen confore ut nova et ignobilis hæc Titanum soboles, cœlum cœlitesque nefarie oppugnans, supremi Moderatoris ductu auspiciisque, cujus decreta figit et refigit, ex alto dejecta, sua aggestorum montium mole obruta oppressaque demum jaceat. Conferant itaque pedem, irruant et impugnent andabatarum in morem, terribilem hanc, et ut castrorum aciem bene ordinatam, Romanam vere statu felicem Ecclesiam (ut Tertullianus Afer ait [de Præscript. c. 36]), cui totam doctrinam apostoli cum suo sanguine profuderunt, ubi Petrus passioni Dominicæ adæquatur, ubi Paulus Joannis exitu coronatur, ubi apostolus Joannes, postquam in oleum igneum demersus nihil passus est, in insulam relegatur. Stabit nihilominus illa, ut άδκαμντοrédios xlwv, ut columna et firmamentum veritatis, adversus quam ne inferorum quidem portæ prævalebunt.

Quo in omine abjungo, et ut tenue hoc chartaceum munusculum, meritorum in me tuorum mnemosynon, lubenti manu et serena fronte, illustrissime Mæcenas, excipias, et editorem suum, cum prope solus

[ocr errors][merged small]

auctoritate et gratia tua complectaris et foveas,let ad majora publicanda exstimules, rogo, et supremum numen, ut conatus tuos reipublicæ Christianæ salutares annutu suo firmet prosperetque, ex animo voveo. Dat. Vienna Austriorum, ex Museo Regio, XIII die D. Hippolyto Austria tutelari sacra. Anno salutis a Christo restitutæ 1611. SEBASTIANUS TENGNAGEL JCus et Cæs. Reg. Biblioth.

INDEX AUCTORUM.

Epistola S. Gebhardi archiepiscopi Salisburgensis ad Herimannum episcopum Metensem. :

Vita S. Altmanni episcopi Passaviensis.

1. II.

III.

IV.

Vita S. Anselmi Episcopi Lucensis.

Vita B. Tiemonis archiepiscopi Salisburgensis.

V.

VI.

Domnizonis presbyteri de vita et rebus gestis Mathildis comitissæ libri duo. (Editionem Muratorii sequimur. EDIT. PATROLOG.)

Bernaldi Constantiensis presbyteri opusculum de vitanda excommunicatorum communione, etc. (Apud. nos accedunt opuscula Bernaldi jam eodem Gretseri Operum tomo VI edita. ID.) VII. Synodus Moguntina cum Sigefridi archiepiscopi Moguntini aliorumque epistolis.

VIII. Epistola Stephani episcopi Halberstatensis.

X.

EpistolaS. Anselmi archiepiscopi Cantuariensis.

IX. Hessonis Scholastici commentariolus de rebus gestis inter Callistum papam et Henricum V regem ac imp. (Damus infra in CALLISTO II, ad an. 1124. ID. Varia hactenus ineditæ epistolæ.

XI.

[blocks in formation]

Amice lector, si nosse cupis quis quantusque epistolæ hujus auctor fuerit, lege Vitam ejus editam a C. V. D. Henrico Canisio, tom. II antiquæ Lectionis, et tom. VI, ubi res ab eo gestas longe copiosius explicatas invenies. Adi etiam Brunonem a Frehero editum tom. I Scriptorum Germanicorum; ad calcem Commentarii De bello Saxonico, ubi memorat, Gebhardo nostro in conventu quodam utriusque partis episcoporum et principum, partes perorandi demandatas esse. «< Nostri, inquit Bruno, rumpentes silentium, ut omnium faceret verbum, Gebehardum petierunt Salzburgensem archiepiscopum. Qui surgens, ut erat vir per omnia prudens, et honestus, et honori quem gerebat non minimum conferens honoris, vultu modesto, voce mediocri, sensum profudit sapientis et pii pectoris.

Quia vero oratio S. Gebhardi ad calamitates illorum temporum melius perspiciendas, et ad hujus epistolæ, quam publicamus, clariorem intelligentiam plurimum facit, haud gravabor eam lectoribus hoc loco repræsentare; cum Brunonis De bello Saxonico historia paucis sit nota. Ita ergo S. Gebhardus ad episcopos et principes, qui a schitmaticorum partibus stabant.

« Episcopi venerabiles, cæterique. »... Reliqua habes Patrologia tom. CXLVII. col. 489, in BRUNONE. Hæc S. Gebhardus anno 1081, cui Bertoldus Constantiensis suo in Chronico ejusmodi monumentum posuit, anno 1088. Gebehardus venerandæ memoriæ Juvaviensis archiepiscopus, in causa S. Petri præcipuus, qui schismaticos publice dictis et scriptis confutare consuevit de hac luce subtractus XVII Kalend...... magnum mærorem Catholicis reliquit. In Vita tom. VI antiquæ Lectionis obiisse dicitur XVI Kalend. Julii, in castro suo, quod Werven dicitur.

Porro Hermannus episcopus Metensis, ad quem S. Gebhardus hanc epistolam dedit, hoc elogio ab eodem Bertholdo cohonestatur, anno 1090: Heremannus piæ memoria Metensis episcopus, et Bertholdus dux Alemanniæ, filius Rudolphi regis, in fidelitate S. Petri, Maia mense, diem extremum clausere, magnumque mærorem Catholicis, et exsultationem schismaticis reliquere.

Sed jam ipsum S. Gebhardum loquentem audiamus, in quem schismaticus apologista, in apologia pro Henrico IV, quam hæretici nostri non semel excuderunt, acriter dentes stringit; quod tanti viri auctoritate et auspiciis plurimi a schismaticorum castris abstinerentur et revocarentur. At citius anonymus iste dentes suos fregit; quam S. Gebhardi famam et existimationem infringere potuerit. Crescet extento Gebehardus ævo, illum aget penna metuente solvi fama superstes.

EPISTOLA S. GEBHARDI

ARCHIEPISCOPI SALISBURGENSIS

AD HERMANNUM EPISCOPUM METENSEM.

Venerando in Christo Patri et Domino, HERI- A
MANNO sanctæ Metensis Ecclesiæ episcopo GEBHAR-
DUS frater et coepiscopus, quidquid potest in Chris-
to melius.

Mandavit jam secundo, charitas tua mihi meisque in persecutione sociis, indicare tuæ paternitati quid in hac Ecclesiæ dissensione tenendum sentiendumque censeamus, ut respondere valeas; his qui

contraria sentiunt et loquuntur. Nos autem, moduli A nos sequantur. In locis siquidem de quibus nostræ

nostri non ignari, ad instruendam prudentiam tuam
nequaquam prorumpimus, quod non minus ridicu-
lum foret quam si quis solem facibus adjuvare vel-
let. Huc accedit quod, sicut facultas hoc non mini-
strat, sic nec voluntas suggerit. Tædiosum namque
et supervacaneum videtur, illos præparandis respon-
sionibus operam dare, quos nemo dignatur audire.
Rarum infortunii genus est quod patimur, qui et in
multis accusamur, et tamen nullum excusandi lo-
cum habere possumus. Seniores namque nostri,
scilicet contrariæ partis episcopi, eam cum suis sa-
cerdotibus humanitatem in agendis causis exhibere
dedignantur quam nec propriis mancipiis quem-
quam oportet denegare, non utentes in nobis exem-
plo beati Job dicentis: Si contempsi subire judicium B
cum servo et ancilla mea (Job xxx1).

Ex quo enim hæc inter nos dissensionum scandala oriri cœperunt, nunquid illos, licet frequenter et devote orando, exorare potuimus quatenus, ad reformandum Ecclesiæ formam, et nos illos audire et audiri ab illis concederent, promittentes, si parti illorum justitiam favere constaret, nos sine dubio sententiam illorum secuturos.

Sed fortasse ignorantibus incredibile videtur quod dicimus, tantæ dignitatis et reverentiæ viros afflictis fratribus non solum compassionem non exhibere, sed et justitiam denegare. Ad faciendam verbis nostris fidem, propter legationes quibusdam illorum privatim directas, ipsas personas exprimimus cum quibus in publico colloquio vivis vocibus hæc tractata sunt; scilicet archiepiscopum Coloniensem, episcopos Babinbergensem, Spirensem, electos (electum) Treverensem, electos (electum) Trajectensem. Istis pene omnibus Saxoniæ et Thuringiæ majores, ubi condictum est, obviam venerunt, et, in ea quam prædiximus sententia concordantes, ultro se discutiendos obtulerunt, ea conditione ut, si causam suam juxta leges et consuetudines ecclesiasticas defendere non possent, sanioribus illorum consiliis acquiescerent, non confusionem hoc reputantes, si, meliora et viciniora saluti ab illis discentes, errorem suum relinquerent.

C

Hæc in auribus omnium qui aderant non contentiose, sed humiliter proponentes nihil profecimus, D Et nunc super hæc omnia, fratres et domini nostri, nibil fraternis calumniis et supplicationibus moti, ea qua cœperunt erga nos induratione perdurant, nobis quidem audientiam denegantes; aliis, quibus valent et quantum valent, sinistra de nobis insinuant; nos seductos et seductores, nos perfidos, nos imminentium malorum caput et causam esse testantur. Quod sicut incessanter, ita nec efficaciter docent. Adjuvat enim sacerdotalem doctrinam regalis munificentia, quæ uno eodemque incitamenti genere et doctores facundos et auditores dociles reddit et capaces. Tantum persuadendi studium tanta plurimorum credulitas subsecuta est, ut etiam oves nostræ vocem nostram non audiant, sed alie

partis pontifices expulsi sunt, doctrinæ sibi locum vindicant, ibique, in Ecclesiis non suis, oves ad se non pertinentes usurpatæ prædicationis pabulo ad hoc usque informaverunt, ut pastores pios non solum despicere, sed etiam persequi dignum arbi

trentur.

Ergo si eousque prodit iniquitas nostra ut nullum de aberratione nostra dubietas locum habeat, et magis plectendi simus quam audiendi, oportuit tamen viros qui ejusdem nobiscum sunt nominis et officii convertendis fratribus potius quam perdendis studere, errantibus viam veritatis ostendere, et salutaribus monitis divisa membra ad unitatem lucrari. Hoc bonum esset et acceptum coram Salvatore nostro, ut qui de plenitudine ejus abundantius acceperunt, acceptam præ aliis gratiam in alterutrum administrarent (I Pet. IV), sicut scriptum est: Qui audit, dicat: Veni. Bonum quidem esset, et fraternitatis amatoribus competens, in tali, ut aiunt, præcipitio positos, etiam nolentes retinere, quanto magis eos qui summo id desiderio expetunt, et rectiora docentibus obedire in promptu habent. Non grave aut inhonestum arbitrantes sic ab aliis vinci, ut et ipsi suum errorem vincerent.

Postremo, si tantæ obstinationis essemus ut veritatis sermo in nobis non caperet (Joan. vIII), ipsi tamen impiis iniquitatem suam annuntiando animas suas liberarent. Nobis autem, quorum calamitatis adeo cupidi sunt, carbones ignis congererent; quia tunc nobis major confusionis cumulus accresceret, quando, agnita veritate, ab eis de ignorantia excusationem non haberemus.

Age nunc, charissime Pater et domine, quandoquidem nos indigni judicamur quos verbum veritatis erudiat, cum domus exasperans (Ezech. 11) simus; tu tamen, cui, pro commorandi vicinitate, colloquendi cum eis facilior aditus patet; quem etiam, tam pro vitæ quam dignitatis honestate, repulsam pati non oportet: tu, inquam, pro nobis verbum fac; tu tibi inter nos mediatoris vicem assume. Audi ab eis quod audiamus; ex te disce quod doceas; inquire quibus ecclesiasticis sanctionibus causam suam probent, nostram vero improbent; quatenus per te illos audiamus, quos per se ipsos audire non contingit, et quod proprii oris officio impetrare non potuimus, per allegantis reverentiam consequamur.

Quod si, tuæ charitati acquiescentes, hanc a te vicissitudinem exigunt ut, sicut suam nobis, ita nostram illis sententiam insinues, dic quod nosti, dic quod nihil novum, nihil inusitatum cudimus, nihil a nobis quasi ex nobis, sed quod audivimus et vidimus, quod patres nostri narraverunt nobis (Psal. LXXVII), nihil de nobis præsumentes, sed potius contenti stare et tenere traditiones quas didicimus (II Thess. II), nihil per contentionem, nihil per argumentationum versutiam, quæ inimica est fidei. Quod nec propo

« ÖncekiDevam »