Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vens secum illud evangelicum: Nolite margaritas vestras ante porcos projicere (Matth. vII).

Tunc rex jussit militibus: Abscidite, inquiens, illi membratim summitates digitorum utriusque manus; qui statim jussa implentes absciderunt illi singulorum digitorum summitates. Iniquus autem rex ad Christi militem sic locutus est :

recepi loquendi. Ite citius, domino vestro verba A Christi vero martyr non dedit ei responsum, revolmea renuntiate et absque mora consilium meum opere studeat implere. Destructorem dei vestri in magnum campum deducite, spectaculum Christianis, incolis et peregrinis facite, ac ibidem cunctis inspicientibus, diversis et atrocissimis pœnis illum interficite, si nolit deos vestros maximos adorare. Ad hoc ergo spectaculum omnes Christianos, sive captivos, sive incolas adducite, ut aperte discant deos immortales honorare, dominis suis in omnibus obedire. Rex vero de consilio, imo de præcepto diaboli, efficitur lætus; ac cuncta per ordinem complevit, ut subsequens relatio probat.

Adducitur venerabilis episcopus in medium campum ferro ligatus; talique affamine Deus suum est allocutus: O Christe, Deus de Deo, lumen de lumine, B Rex regum, et Dominus dominantium; qui pro totius mundi salute es passus et crucifixus; te laudo, te adoro teque glorifico; qui peccatum non fecisti, nec inventus est dolus in ore tuo (I Petr. 11), conforta me tua protectione, ut te libera voce possim laudare, sequendo vestigia tua, offerens tibi peccata mea. Cumque ad locum certaminis Christi agonotheta pervenisset, nefandissimus ac Deo abominabilis rex jussit omnes Christianos captivos vinctos huic spectaculo interesse, quos in modum circuli virum Dei fecit circumstare, ut perfectius potuissent illum crudeliter cruciandum inspicere, ut visu et auditu didicissent deos honorare, 'dominis suis obedire et servire, sin autem, simili se scirent pœna finiendos fore.

Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis, et magnam morbi deponere partem.
(HORAT., ep.1.)
Tantummodo sacrifica diis, qui nobis semper
ostendunt suam divinitatem. At ille: Unusquisque,
ait,

Commissise cavet quod permutare laboret.
(HORAT., de arte poet.)

Tunc rex ad milites: Iterum sigillatim sequentia
digitorum membra illi abscidite. Volo enim longo
eum cruciatu laborare. Quo dicto, singula illi
membra absciderunt, manus, brachia. Et ita detrun-
catum ante regem statuerunt. Tunc omnes Chri-
stiani, quid ad spectaculum sunt adducti, flendo et
ejulando potuerunt dicere lamentationes Jeremiæ :
Defecerunt præ lacrymis oculi nostri; conturbata sunt
viscera nostra (Thren. 11). Convertens se martyr in-
victus ad eos, patria voce sic locutus est: Nolite,
filii mei, nolite me flere, nolite tristes esse, sed po-
tius gaudete, gratias agentes Deo Patri, qui dignos
nos fecit in parte sortis sanctorum; qui transtulit in
regnum Filii dilectionis suæ (Col. 1). Gaudete, in-
C
quam, et gratias agite Deo, quod in vestro tempore
talem sibi hostiam dignatus est eligere, et orate di-
vinam pietatem, ut opus in me initiatum dignetur
perficere. Ipse enim ait: State in fide, viriliter agite
(I Cor. XV1); omnia vestra in charitate fiant (I Cor.
XIV), quæ est Christus Jesus. Cum vos considero
Christi milites, et cum facta vestra æstimo, magna
me spes victoriæ tenet. Animus, ætas, virtus vestra
me cohortantur.

Paratur regi tribunal in medio totius multitudinis, quæ convenerat ad spectaculum de civitate illa, et de proximis castellis. Et sedens pro tribunali, jussit Dei famulum ante conspectum suum adduci. Ut vidit verum Christi militem audacter et sine ullo tremore accedentem: Tune es, inquit ille profanus qui deum meum confregisti, qui nec deos immortales adorare, nec regis custodire decreta voluisti? Respondit episcopus : Quomodo potest Deus dici qui nec subvenire potuit sibi ipsi? Decreta autem regis mei custodire, ipso adjuvante, cupio. Et ideo veridicum illud Psalmographi quotidie decantabo Paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Funes peccatorum cir- D cumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus (Psal. cxv111). Iniquissimus rex dixit: Unde tibi audacia ista maxima? Invitus Christi miles respon dit : De conscientia bona et fide non ficta (I Tim. 1). Audacia opus est. Audacia enim pro muro habetur. Nam his in prælio est maximum periculum, qui maxime timent. Nolite, inquit Dominus, timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. x). Nefandissimus rex dixit: Depone jam audaciam tuam, et adora deos potentissimos deumque meum quem confregisti restaura; quia Dominus tuus, quem colis, non valet te liberare de tormentis, quæ tibi sunt præparata.

Hæc ubi dixit, rex iniquus membratim pedes et crura, ut prius manus et brachia, fecit abscindi. Quis furor, o cives, quæ tanta unquam dementia ferri potuit? Quis potuit claris luminibus in homine tam maximum facinus inspicere? quid dirum relatu? quid horribile auditu? quis siccis oculis intueri potuit, audire potuerit tam funestum opus, tam crudele scelus? Sed Christi miles imperterritus adhuc majora, ac sibi soli prædestinata, et a Domino reservata exspectabat tormenta, quæ iste nequissimus excogitabat post omnes Romanorum cæterarumque provinciarum persecutores. Jussit enim detruncato martyri umbilicum incidi, et intestina paulatim detracta circa lignum ad hoc factum congregari. Quæ, cum diu extraherentur, verus Christi miles oculos ad cœlum erexit, Deo gratias egit, eique Spiritum suum, ultimumque flatum his verbis commendavit: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII).

Post hæc verba mox de ergastulo carnis solutus,

inter angelorum manus visibiliter, ut testati sunt A Nec mirum, si Deus adhuc viventem per manus

qui aderant, exceptus, condignis laudibus a sanctis
martyribus in cœlo est susceptus. Igitur invictus
Christi martyr, aliquantulum mutata facie, Iv Ka-
lend. Octob. debitum solvit mortis amaræ, victurus
in æternum hæres quidem Dei, cohæres autem
Christi (Rom. VIII), talentum sibi creditum cum lu-
cro passionis digne reportavit. Igitur dignus hac
melliflua, et jucundula veridicaque vocatione fuit,
quia in te complacuit animæ meæ, ingredere locum
exsultationis et lætitiæ, ut videas bona Hierusalem
omnibus diebus vitæ tuæ (Psal. CXXVII). Quis un-
quam valeat digne prosequi stylo tam mirificum
opus martyrii, in tali martyre Christi? Revera pa-
radisi gaudia jucundanter absque publico intrasset
martyrio, quia implere studuit in se ipso, quæ au- B
divit ab Apostolo: Mortificate membra vestra, quæ
sunt super terram, fornicationem, immunditiam, etc.
(Ephes. v.) Nam evangelicum consilium contemnendi
sæculum, illi acceptabile erat et jucundum, quia
non solum, quæ habuit, sed etiam, quod maximum
et charissimum Deo fuit, semetipsum Deo obtulit,
et fortissima arma obedientiæ arripuit; quibus in
monasterio diu perfecte et honorifice militavit.
Fuit quippe sanctus iste pontifex, ut Joiada; qui in
vita sua corroboravit templum, et quasi flos in die-
bus vernis demonstratus, rubore passionis in fine
perornatur (Eccli. L). Cujus labia custodiebant scien-
tiam et multi requirebant legem ex ore ejus; quia
angelus Domini exercituum erat (Mal. 11), annun-
tians verbum vitæ, per angustam portam studens
oves sibi creditas quotidianis documentis introdu-
cere. Fuit etiam animal ante et retro oculatum
(Ezech. 1), circumquaque prospiciens insidias ne-
quissimi hostis, ethicam virtutibus omnibus plenam
capere nitens, aratrum Dominicum fortiter tenens,
non tortuosum sulcum faciebat; sed caste vivendo
exemplum bonum subditis præbendo, scalam Jacob
(Gen. XXVIII) de diversis profectuum gradibus con-
sertam tripudianter ascendebat.

Quid ultra moramur? Conditor orbis, cui digne militavit iste beatus, aperte monstravit suis, scilicet Christianis, nec non et inimicis reprobis paganis, qua gloria, qua laude spiritus ejus martyribus sanctis adjunctus, in cœlesti sede sit collocatus. Nam membra Christi martyris detruncata gentiles disposuerunt sordidissimo loco, equorum inculcari pedibus, juxta illud Memoria illius pereat de terra (Job XVIII); ne Christiani eum sibi martyrem possint habere. Sed, Dominus omnium, cui nihil est impossibile, subjecit illi omnes hostes, ut conderet ecclesiam in ejus nomine; in qua fieret ipse hostia viva in sacrificium laudis perpetuæ.

Ut autem conati sunt sancti martyris membra levare de terra, Deus ponderavit illa quasi maxima montium fundamenta; et nec minimum digitorum membrum ullo poterat artificio levare gentilis turma.

illorum diversis cruciatibus permisit purgari, corpus occidi, post mortem vero in animo et corpore ipse Dominus dominantium voluit dominari. Dicit enim ipse in Evangelio: Nolite timere eos qui occidunt corpus, post hæc non habent amplius quid faciant (Matth. x, Luc. x11). Et alibi promisit suis fidelibus Et capillus de capite vestro non peribit Luc. XXI.)

:

Ut autem rex audivit hoc factum miraculum, perterritus est cum suis quod tam inauditum perpetrasset homicidium. Et concilio inito, misit iterum ad suum consiliarium, nefandissimum idolum, Machmit nominatum. Quæ gesta sunt, nuntiavit; quæ adhuc facienda essent, inquisivit. Cui statim idolum tale fertur dedisse responsum : Magnus et potens est Deus Christianorum. Nam suis testibus post mortem dat vivere in regno cœlorum. Ecce manifestum est, quem occidistis, suum esse familiarissimum, et ideo potestatem habere non potestis in illis membris. Ergo, quia vos non potestis, date licentiam Christianis, quatenus illum honorifice, ut maximum Patrem, studeant sepelire, et quem episcopum meruere viventem, post mortem, dignum patronum se habere gaudeant. Et reversi nuntii quæ audierant regi suo detulere responsa.

Qui statim sub celeritate fecit Christianos in unum convenire locum, ut digna præpararent obsequia, cum summa veneratione, suo archimandritæ. Quale gaudium? qualis lætitia Christianorum tunc C possederat corda? Quis stylo posset exarare? quis hominum valeret proferre lingua? Insonuit terra horum gaudio; alta cœlorum responsa potuerunt dare horum tripudio. Quantæ lacrymæ lætitia plenæ genas suffuderunt Christianorum ?quæ copia posset enarrare verborum? Post mare Rubrum siccis pedibus transvadatum, post immersionem inimicorum. Hebræorum populus canebat Domino laudes cum magna lætitia, eorumque filii post captivitatem Babylonicam, visa Hierusalem, magno exsultantes tripudio. Sed vix æquiparari potest horum gaudio canentium et psallentium Domino, in sancti martyris Christi patronique sui obsequio. Quæ laus, vel quæ jubilatio potuit antiquo populo major esse D quam moderno huic fuit in tali martyre? Forte videres alterum Jacob a filiis sepeliri, conditum aromatibus (Gen. L), pariter ab omnibus, quasi ipsum Christum a Joseph et Nicodemo tumulari (Joan. XIX).

Igitur cum convenisset populus Christianus, cum maxima veneratione levantes membra martyris Christi Tiemonis, portantes in ecclesiam, tribus diebus et tribus noctibus vigilias celebrantes, ac demum digno honore sepelierunt cum hymnis et laudibus. Ipso depositionis die et deinceps ad sepulcrum illius fiebant crebra miracula non solum in Christianis, sed etiam in paganis ipsis, qui eum ex tunc venerantur quotidie (469). Passus est autem

(469) Iniit Tiemo peregrinationem anno 1100, teste Othone Frising., lib. VII. Anno sequenti captum

beatus martyr Christi Tiemo iv Kal. Octob., regnan- A Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia sate Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et cula sæculorum. Amen.

Finis Vita B. Tiemonis.

VITA SANCTI ANSELMI,

EPISCOPI LUCENSIS,

Qui Gregorii VII pontificis maximi familiaris, discipulus et strenuus propugnator fuit, Nunc primum in lucem prolata.

Habet in hac Historia lector insigne sanctitatis Gregorianæ adversus calumniatorum maledica ora

testimonium.

D. CONSTANTINI CAJETANI

ANIMADVERSIO

IN VITAM S. ANSELMI LUCENSIS.

Hujus scriptor Historiæ, S. Anselmi rerum gestarum spectator et testis fuit, doctrina et pietate non modica refertus exstitit, ut sæpe fatetur, S. Anselmi presbyter in pœnitentia, et filius, ac ab eodem Dei viro multis cum lacrymis ad eumdem ordinem promotus. Ejus vero nomen a littera B incipere, notum habemus ex ms. Pergameno antiquo codice nostri Musæi, et ex altero coenobii S. Benedicti de Padelirone, ut refert dominus Arnoldus monachus Cassinas, Ligni Vitæ lib. III. Quod nomen autem littera B exprimat, vel Benedicti, vel Bernardi, vel Bartholomæi, vel cujuslibet alterius, necdum scire potuimus.

Præfatus auctor, præter Vitæ historiam, novem et viginti miracula de sancto viro notavit. Sequentia vero triginta diversi, sicut ipsi viderunt, vel audiverunt, descripsere. Sic habet codex Benedictinus. At noster, præter hæc, quamplura ipsius sancti pontificis habét miracula, licet in fine alia nonnulla desiderari videantur; quem defectum nec Ecclesia Mantuana, sive Lucensis corrigere valuit.

Hæc adnotatio doctissim et de antiquitate merendi bene cupidissimi D. Constantini Cajetani habebaturi ad finem apographi, quod Roma ad Jacobum Gretserum venit beneficio admodum reverendi in Christo Patris ac domini, dn. Petri Consolini, congregationis Oratorii præpositi dignissimi. Ex hac Vita non pauca descripsit Annali undecimo illustrissimus cardinalis Baronius : quam nunc evulgamus, ut dispiciant, qui Gregorium VII tot calumniis onerant, et maledictis incessunt, num quem pro schismaticis proferre queant, qui Anselmo, Altmanno, Gebhardo, et id genus aliis vitæ sanctimonia, et miraculorum effectione similis fuerit. Cæterum Anselmo hoc ære perennius encomium posuit Bertholdus Constantiensis in suo Chronico anno 1086 :

« Beatus Anselmus, quondam Lucensis episcopus, ipso eodem suæ depositionis anno, innumerabilibus cœpit miraculis coruscare, qui, post obitum venerabilis papæ Gregorii VII, fideles S. Petri contra tyrannidem Heinrici, adhuc in carne vivens, multum incitavit, sed multo plus, post obitum suum miraculis coruscans, eosdem contra eumdem persistere confortavit: unde et pars Heinrici de die in diem cœpit deficere; Catholici autem in fidelitate S. Petri non cessaverunt proficere.

Vide D. Henricum Canisium tom. VI antiquæ Lectionis, in præfatiuncula ad duos libros S. Anselmi contra Guibertum antipapam, quos ipse prædicto tomo suo sexto antea ineditos inseruit.

Scripsit quoque vitam et miracula S. Anselmi Lucensis, sed oratione ligata, Rangerius, tertius a S. Anselmo Lucensis episcopus, ut testatur Domnizo lib. 11 de Vita Mathildis comitissæ cap. 3, his rhythmis:

Tertius existens ab eo Lucensis, et ille

Rangerius rector dictavit eam (470) sibi (471) metro.

Addit Domnizo, eumdem Rangerium egregium librum scripsisse de controversia investiturarum :

Dictavit pulchrum nuper librumque secundum,

Qui baculi litem definit.

Sed hæc monumenta aut perierunt, aut alicubi cum pulvere ac situ blattisque et tineis adhuc luctantur. Principium libri primi inseruit operi suo Domnizo.

et occisum esse, testatur Chronicon Reicherspergense nuper a C. V. D. Christophoro Gewoldo, consiliario Bavarico publicatum.

(470) Vitam Anselmi.

(471) Mathildæ comitissæ.

PATROL. CXLVIII.

[blocks in formation]

VITA B. ANSELMI

LUCENSIS EPISCOPI,

AB. (sic enim se vocat) presbytero, ejusdemque S. Pastoris in spiritualibus filio graviter conscripta. Cui quamplura alia ejusdem S. viri miracula adnectuntur.

Devotis quorumdam precibus instanter cogimur, A illo postmodum religiose consecratus. Igitur, dum ut Vitam sanctissimi Patris nostri Lucensis episcopi, domini Anselmi, quam præsentes vidimus et a pariter commorantibus fideliter accepimus, compendioso explicemus labore; quæ tot certe ac tantis præclara fulsit virtutibus, ut minime nos ad injunctum tale negotium sufficiamus. Atqui, dum venerabile desiderium illorum perpendimus, tametsi non sufficimus, utcunque tamen, quod expetunt, incipimus. Quoniam fidelibus cunctis fidei præstat firmamentum et cornu salutis; excommunicatis autem confusionem, verecundiam, detrimentum et perniciem.

A pueritia qualiter vixerit, tum quia pleniter non novimus, tum quia reticere impræsentiarum satius æstimamus, prætermittimus. Studiosum tamen jam tunc in scholasticis etiam legendis libris fuisse, ipso sæpius referente, cognovimus; quod et rei evidenter, probavit effectus; quia in arte grammatica et dialectica exstitit peritus (472). Dum autem videretur jam idoneus, nempe meritis, moribus ac scientia, dignus ut in honorem sublimaretur episcopatus, mittitur a reverendissimo papa Alexandro (473) ad regem, dato sibi comite, religioso episcopo S. Ruffinæ, nomine Meginardo. Sed quia jam perfecte cœperat odisse, ut sacri ordines ecclesiastici a sæcularibus darentur potestatibus, quacunque vel occasione vel ratione potuit, absque dignitatis investitura discessit; quanquam ea intentione domnus papa illum direxerit. Nec mirum. Qui enim operatus est postea per eum multa Deus, catholicæ illum electioni reservavit. Rex autem quasi despectum se doluit, et regalis imperii tanquam magnum detrimentum deploravit.

Defuncto itaque prædicto papa Alexandro (474), dum sanctissimus Gregorius VII in Romanum pontificem Spiritus sancti instigatione, ac voto communi clericorum et laicorum, diu renitens, esset electus, ut sequeretur eum iste in omnibus, in Lucanam Ecclesiam est et ipse electus episcopus, atque ab

(472) Recitat hæc Baron. tom. XI, anno 1073,

n. 2.

(473) Alexander II, pontif., qui et ipse antea episcopus Lucensis fuerat, et Anselmi nomen habuerat.

(474) Recitat hæc Bar., tom. X, anno 1073, num. 60, 61.

(475) Post hæc sequuntur ista apud Baron. Nam sæculi blandimenta et corporis delicias, quibus gaudebant homines, ipse sibi jam tunc convertit in tormentum, abominando quæque tanquam

B

C

D

aliquanto tempore, non semel aut bis, sed sæpius cum eodem religiosissimo ordinatore suo moraretur, vitam ejus consideravit ineffabiliter mirabilem, ac mirabiliter ineffabilem. Quia, cum de omnibus et singulis finibus sæculi fieret ad eum concursus, rite omnibus satisfecit. Veritas vero et justitia nunquam ori ejus defuit imo, quod magis est mirandum, in ipsis sæcularibus negotiis sæpius excessit mente, exhilarato spiritu suo cœlesti contemplatione; qui, si privatus interdum exstiterit, revelationibus etiam divinis jucundatus est et confortatus. Hujus, inquam, vestigia dum exsequi ferventer desiderat, incipit oblivisci mundum, ac totis viribus mentis et corporis, die ac nocte suspirare in Deum, committens se non solum assiduæ lectioni, verum etiam continuæ afflictioni (475).

Et perscrutatis diversarum auctoritatum libris, incipit vitam suam perditissimæ damnationis æstimare, atque accepti ministerii dignitatem, grave oneris periculum, non honoris gaudium cogitare. Illud vero ante omnia metuens, quod post catholicam electionem de manu regis annulum suscepit, et pastoralem baculum. Nam irritum prorsus æstimavit quidquid operatus est, quasi auctoritate illius abominabilis investituræ; sed et domnus papa id solum aliquando vituperavit in illo.

Disposuit ergo orationis causa, sanctorum aliqua visitare limina, et nescientibus qui cum ipso erant parentibus ac fidelibus, fit subito monachus regulæ S. Benedicti (476) subjectus. Qui non post multa, a beatissimo papa Gregorio invitus revocatur in cujus etiam manum, quidquid a rege acceperat, reddit et refutat, omnisque datio regalis in illo evacuatur. Ipse vero in plenitudinem dignitatis, vix relicto sibi habitu (477) monastico, restauratur. Nam et illum subtrahere sibi domnus papa minabatur. Quantæ igitur abinceps religionis fuerit, nec lingua potest referre, nec manus scribendo valet exprimere. Monachi pariter et canonici vitam et ordinem conavenena mortis amarissima. Cibos quoque delicatissimos quoniam habebat exosos, dum a circumsedendentibus sumere cogeretur, infirmitatem, aut votum, aut aliam quamlibet occasionem honeste finxit, ut desideratam observaret castimoniam, et convivantibus non afferret tristitiam. » Hæc tamen omnia in apographo nostro infra comparent.

(476) Bar., et Cluniacensium consuetudini subje

ctus.

(477) Bar. mutato tantum habitu; sed rectius exemplar nostrum.

titiæ in salvationem. Optant pauperes potius esse diaboli quam divites Christi.

batur explere. Conatur etiam modis omnibus, ut sit A aquam angustiæ in damnationem, quam vinum læservus prudens et fidelis (Matth. xxv), ut in messe Domini non inveniatur otiosus, nec abscondat pecuniam Domini sui; verum, ut possit revertenti Domino fiducialiter occurrere, dicens: Domine, ecce mna tua decem mnas acquisivit (Luc. XIX).

Fit ergo verbi Dei prædicator egregius, instructor religionis præcipuus; amat clerum reverenter, docetque sapienter, cunctumque populum instruit decenter. Utque breviter concludam, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret (I Cor. 1x). Diœcesim suam diligenter circuit, vitam omnium, præ. sertim clericorum dignoscere gliscit; et, ut omnis clericus sui nominis compos existat, paterne monet, multumque desiderat. Sic enim eruditissimus doctor Hieronymus vitam describens clericorum, ait, quod a sorte Dei clericus dicitur: scilicet ut, abjecto mundi hujus impedimento, nihil præter Deum sortiatur.

B

Prædictus autem præsul et pastor diligentissimus, nolens oves sibi commissas perire, tum minis, tum blandimentis eos aggreditur. Cui dum resisterent illi, et, quantum potuerunt, contradicerent, jam tunc, credo, nimium sed inaniter fatigatus cessasset, nisi quod beatus papa Leo IX, sub decreto anathematis statuerat ut ejusdem ecclesiæ canonici vitam agerent communem, et viverent regulariter. Cujus decreti quoties vidit aut recordatus est præceptum, expavit, nec tacere ausus fuit.

Accidit igitur (478) ut eamdem ad civitatem sanctissimus papa Gregorius VII veniret, perlatumque est ad ipsum idem illud negotium : qui mox incipit paterno illos primum affectu admonere, ac dicere : Quoniam Romani pontificis decreta præterire non licet, rogat eos et suadet benigne, quatenus saluberrimis obediant decretis, et reverendissimi Patris exsequantur voluntatem ; nec semel aut bis, sed sæpe ac multum, aliquando cuin eodem sancto episcopo, interdum sine ipso alloquitur illos, tum dure, tum blande, proferens eis Scripturas sanctas, et auctoritates authenticas; illi vero, etsi humiliter se beata quandoque monita finxerunt audire, omnia tamen absentes depravarunt.

Vocantur denique ad sedem apostolicam, ibique conspiratores in proprium episcopum et insidiato

Primo igitur canonicos ecclesiæ majoris in civitate Lucana, quæ est in honore sanctissimi episcopi et confessoris Martini dedicata, mitissime aggreditur, monet, blanditur et suadet ut opere exerceant, quod nomine dicuntur. Canonicus enim quasi regularis dicitur utque regularem agant vitam, studiose prædicat et precatur. Cumque diutius illis instaret, idemque frequenter instigaret, indignati tandem sunt, ac temere nimis responderunt. At ille, sicut Pater pius et mansuetus, benigne omnia suscipit, nec tamen vinci a malo vellet, sed in bono vincere Cres detecti sunt. Prolatis ergo canonibus, et lecto malum studet (Rom. x11). Promittit denique, tanquam alter factus religiosissimus episcopus Augustinus, ut vitam cum illis peragat communem. Nihil præter illos proprium, verum omnia simul vult cum ipsis habere communia; vult effici pauper, ut divites illos faciat in Christo (I Cor. 1), omni omnino conamine, tum spiritualiter, tum sæculariter nititur eos allicere.

Invitat tandem sui studii adjutricem marchionissam D. Mathildam moribus ac genere nobilissimam, quæ spiritualis et religiosissima in occulto sæcularem aut, ut verius dicam, militarem agebat vitam in manifesto; sic tamen spiritualem habebat ac sæcularem, ut et illam in Christo, et istam faceret pro Christo. Quæ vero sæcularis, hæc majoris illi fuit D angustiæ ac laboris; sed et multo pluris, spero, retributionis. Illa etenim voluntatis fuit propriæ; ista quidem obedientiæ. Si quid ergo habet ipsa ingenii, si quid sapientiæ vel consilii, id effudit hoc in negotio hilariter. Igitur prædictos alloquitur canonicos, tum communiter, tum singulariter; incitat, instigat eos, confortat atque spondet Ecclesiæ augmentum et honorem; ipsis quoque commodum, tam in futuro quam impræsentiarum. Promittit etiam parentibus ipsorum divitias et honores; quatenus vel sic attrahere possit voluntates illorum. At illi sæculo nequam excæcati, respuunt omnia eligunt magis

(478) Recitat hæc Bar., anno 1074, num. 46, 47.

capitulo sancti martyris et episcopi Fabiani, qui conspiratores et insidiatores suorum episcoporum curiæ tradendos instituit, judicio totius sanctæ synodi etiam ipsi curiæ traduntur. Tunc fidelis et prudens marchionissa Mathilda servos illos appellans, in servitutem curiæ vocavit eos. Quam ob causam tristes, præterquam credi potest, etiam adversus ipsam, quotquot potuerunt, conspirare fecerunt (479). Convenerunt ergo quamplures iterum episcopi apud S. Genesium, quod (Bar., Castrum) a civitate Lucano non multum distat; inter quos reverendissimus Albanensis episcopus, nomine Petrus (Igneus cognomento), vicem D. papæ agebat. Qui cum eodem Lucensi episcopo S. Anselmo, et cum reliquis omnibus conspiratores illos excommunicavit. Unde, insolabiliter illi dolentes et indignati, totam civitatem malitiose commoverunt, freti auxilio perditissimi hominis quondam dicti regis Henrici, religiosissimum episcopum a civitate repulerunt, sed et prædictæ dominæ rebelles penitus facti sunt. Hujus utique conspirationis præfatæ caput et princeps fuit quidam nomine Petrus, falsa professione canonicus, ordine damnationis suæ subdiaconus, mente superbus, incontinens moribus, verbis procax, corpore incompositus, vir sanguinum et fomes omnium spurcitiarum. Qui propter immensitatem malitiæ suæ factus est subito contumax præco

(479) Recitat hæc Baron., loc. cit., num. 48.

« ÖncekiDevam »