Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

quem Lupus Ferrariensis Episcopus in Epistola ANNO 98. multis effert laudibus, quæstionem de Cœ- 1748. libatu contra Græcos pertractans in libro contra eos scripto cap. 102. apud d'Acherium tom. 1. Spicilegii Editionis Parisiensis anno 1723. pag. 133. urget authoritatem Epistolæ quinta Siricii ad Episcopos Africa, quam his verbis extollit: Sanctus Siricius Papa in Ecclesia Beati Petri Apostolorum Principis in Concilio residens, et Fratribus et Coepiscopis per Africam Ecclesiastica jura describens, inter cætera, hæc de pu dicitia intulit etc.

[ocr errors]

Jovinia

num.

- LVI. Præterea ardens pietatis studium, et Aposto eximium Catholicæ veritatis amorem ostendit licus Si. Sanctus Siricius in damnandis erroribus Jovi- ricii zelus niani, aliorumque ejusdem sectæ Hæreticorum, in Hæreut ex verbis Epistolæ septimæ in prænarrata ticos, præ Coustantii Collectione compertum est. Apostoli cipue in secuti præceptum, ita Siricius loquitur, quia aliter , quam quod accepimus, annuntiabant, omnium Nostrum tam Presbyterorum, et Dia conorum, quam etiam totius Cleri, unam scitote fuisse sententiam, ut Jovinianus, Auxentius Genialis, Germinator, Felix, Plotinus, Marti nianus, Januarius, et Ingeniosus, qui incentores novæ hæresis et blasphemiæ inventi sunt, Divina sententia, et Nostro judicio in perpetuum damnati extra Ecclesiam remanerent. Apostolicam hanc Siricii Pontificis sollicitudinem, ac vigilantiam Sanctus Ambrosius unà cum aliis Episcopis in Mediolanensi Concilio congregatis, summis effert laudibus, ac Pontificia Sanctioni sese ultro conformat. Recognovimus (sic ad Siricium Ambrosius, aliique Episcopi in Epistola octava memoratæ Collectionis) Literis Sanctitatis tuæ boni Pastoris excubias, qui diligenter com missam tibi januam serves, et pia sollicitudine Christi Ovile custodias, dignus, quem oves Domini audiant, et sequantur; et in fine: Itaque Jovinianum, Auxentium, Germinatorem, Felicem, Plotinum, Genialem, Martianum, Januarium, et Ingeniosum, quos Sanctitas tua damnavit

[ocr errors]

PONT. Scias apud Nos quoque secundum judicium Tuum A. VIII. esse damnatos.

Par Siri

LVII. Albo, sive Abbo Floriacensis de Siricio cii sollici- Papa memoriæ tradidit, quod exosos habuerit tudo con- omnes Hæreticos, maxime Manichæos. Enimvero tra Mani. cum Priscillianistas, qui cum Manichæis in multis chæos ecnefarie conveniebant, et sceleste conspirabant, rumque asseclas. Urbe ejicere armis Spiritualibus non potuisset, opem Theodosii imploravit, ejusque præsidio, quod summopere optabat, tandem obtinuit, ut prudenter conjicit Cardinalis Baronius anno Christi 389. num. 63. Haud impari sollicitudine ad coërcendam audaciam Bonosii Episcopi Macedoniæ impie asserentis Beatam Virginem post incontaminatam Christi Domini Nativitatem alios filios peperisse, Episcoporum Concilium Capuæ indixit, ut colligitur ex epistola nona inter eas, quas Coustantius coordinavit. Plura adhuc ex aliis Siricii Epistolis, præsertim ex decima, proferre possemus de singulari tanti Pontificis sollicitudine pro restituenda in Galliæ partibus Ecclesiastica disciplina: Verum hanc provinciam iis tractandam relinquimus, qui Siricii Vitam, ac gesta commentariis illustranda suscipiunt; quibus satis amplam, de Siricii laudibus materiem suppeditant Anastasius, sive Auctor Pontificalis tom. 3. Romanæ Editionis, et quæ ab eruditis Viris Schelestrato, Altaserra, Bencinio, Blanchinio, Ciacconio, Somiero, ac Pagio subjiciuntur adnotationes.

ricii San. ctitate

post ejus obitum.

Testimo- LVIII. Ex dictis satis constat de fama Sannia de Si- ctitatis, quam Siricius vigilantissimus Ecclesix Pastor, et Catholicæ Religionis assertor, sibi adhuc vivens conciliavit. Nec minor, postquam e vivis excessit, invaluit opinio. S. Innocentius I. in Epistola prima Collectionis Coustantii pari elogio commendat Damasum, Siricium, ejusque successorem Anastasium, ita scribens: Cui etiam anteriores tanti ac tales viri Prædecessores mei Episcopi, id est sanctæ memoriæ Damasus, Siricius, atque supramemoratus vir (Anastasius) ita detulerunt etc. Porro de Damasi, atque Anastasii

1748.

sanctitate nemo dubitat. S. Leo in Epistola ad ANNO Anastasium affirmat se illi conferre Primatum super Illyrici Ecclesias, beatæ recordationis Siricii exemplum sequutum. Eodem in sensu Concilium I. Toletanum, quod paulo post obitum Sancti Siricii habitum est, Litteras Sanctæ memoriæ Ambrosii, et Sanctæ memoriæ Siricii multa cum laude commemorat. Ex quibus monumentis rite expensis, Cardinalis Norisius in præcitata Dissertatione, et ante Norisium Florentinius in exercitatione 16. post diem 26. Novembris pag. 1006. et seqq. solido inferunt ratiocinio, ejusmodi laudum titulos non Pontificiæ dignitati dumtaxat, sed insuper vitæ sanctitati

esse

tribuendos, cum Siricius Summo Pontificatus honori multa ac splendida virtutum, et Religionis, ac Pastoralis vigilantiae exempla bene sociaverit. Hinc illud Petri de Natalibus pro Siricio elogium: Et postquam Sedem Apostolicam feliciter gubernasset, dormivit cum Patribus suis, et sepultus est ad Sanctum Petrum plenus sanctitate. Nec desunt in Scriptoribus, qui Petri de Natalibus ætatem præcessere, insignia de Siricii sanctitate documenta; Siquidem Hordericus Vitalis affirmat, Siricium circa Gregem Dominicum valde fuisse sollicitum ; et Luitprandus Horderico vetustior, Siricium sanctæ me.. moriæ Papam appellat.

cium no

LIX. Ad aliud Controversiæ caput, quod QuamMartyrologia considerat, in quibus de Sancto plura proSiricio fit mentio, nostra hæc oratio progre- batæ fidei ditur. Qua quidem in re non tam Codicum Martyrologia Sirinumero, quam eorum authoritati studemus. Hinc Martyrologia, quæ minori habentur in minant. pretio, missa facimus; quibus ea item accen. semus, quæ Cyriacum Papam, hoc est Siricium, ut nonnulli perperam interpretantur, commemorant; nullus enim Cyriacus nomine, ut cuique notum, inter Summos Pontifices nume, ratur. Ea igitur, quæ majoris momenti sunt Martyrologia innuamus, quæ Sancti Siricii nomen præseferunt. Hæc inter sese Nobis offert

PONT. Martyrologium Bedæ, Rabani, et Monasterii A. VIII. Sancti Cyriaci hujus almæ Urbis, quo toties usus est Cardinalis Baronius in Romani Martyrologii emendatione. Succurrit præterea Martyrologium Ecclesiæ Occidentalis editum a Florentino die 26. Septembris, nec non Antverpiense, et Corbejense, utrumque antiquissimum, de quo ipsemet Florentinius in Notis. Alia insuper Martyrologia numerantur ab eodem Scriptore in citata Exercitatione 16., et a Patribus Bollandianis die 22. Februarii pag. 282., quorum aliqua nec Cardinalis Baronius, nec qui sequuti sunt Martyrologii Romani Reformatores nosse poterant, cum eorum ætate in Archivis, et Bibliothecis adhuc delitescerent. Hinc fortasse, ut prudens Florentinius haud temere suspicatur, Siricii nomen a Romano Martyrologio tamdiu abfuit, quod Veteribus multa fuerint incognita quæ posterior ætas manifestavit : Accidere facile potuit, quod nostra ætate inventa plura vetustioris Martyrologii exempla non viderint.

Multa in

LX. Hanc tamen Florentinii conjecturam non Siricium probant, qui multa, eaque non levia, contra objiciun- Siricium objiciunt crimina, quæ a Nobis sigiltur crimi- latim enumeranda sunt, ut tertium Controver

na

siæ caput, juxta propositam divisionem, expediamus. Primo loco, vitio datur Siricio, quod in Apostolicis Litteris conscribendis Sancti Hieronymi opera usus non fuerit; qua in re nec Prædecessoris Damasi exemplum sequutus est, nec Hieronymi famæ satis consuluit. Notum quippe est, Sanctum Hieronymum a Siricio neglectum, inimicorum calumniis ac maledictis usque adeo fuisse obnoxium, ut coactus idcirco fuerit ex illorum conspectu sese proriperé, atque ex Urbe discedere. Secundo, haud obscuris indiciis manifestum est, Siricium Pontificem sin minus infenso, saltem minus æquo fuisse animo in Sanctum Paulinum Virum moribus, ac vita integerrimum. Tertio, improvidum nimis, ac tardum Siricii consilium repre

henditur in rejiciendis Origenistis, eorumque ANNO hæresi coërcenda, cum in Rufinum, et Melaniam, 1748. longam nimium patientiam adhibuerit; quam ob causam festinavit ex hac mortali vita educere illum Dominus, atque Anastasium sufficere acerrimum Crigenistarum oppugnatorem.

1

veritatem

LXI. Neque tria hæc, quæ in Siricium con- Horum geruntur crimina, quorum item meminere criminum Florentinius, atque Norisius, Nosque memini- haud diffimus lib. 4. de Canonizatione Sanctorum part. 2. tetur Ba cap. 5. sub num. 4., gratis conficta sunt, sed ex ronius. validis Ecclesiastice Historiæ monumentis confirmantur. Quod enim ad Hieronymum Romæ male habitum attinet, hæc habet Baronius ad annum Christi 385. Cum autem non, ut Damasus fecerat, Siricius Papa in scribendis ejusmodi Literis Hieronymi opera uteretur, neque eum, ut ille, quod par erat, amplecteretur, atque foveret, mox Pontificis Romani destitutus præsidio idem Hieronymus acerbissimos pati cœpit perseautores, illos scilicet Clericos, quorum mores im probos scriptis editis sugillasset. De subinfenso Siricii in Paulinum animo, validum ex Epistola 1. ejusdem Paulini ad Sulpitium Severum eruitur argumentum : Cum enim de Romanis Clericis ille conqueratur, hæc addit : Quantum Nobis gratiae Dominicæ detrimentum faciat Urbici Papæ superba discretio etc. quæ verba magnus Annalium Parens de Siricio interpretatur, ita scribens ad ann. Christo 394. Jam puto, sen-: tis Lector, quem Paulinus per Urbicum Papam intelligat, non alium quidem, quam qui tunc Romanæ præerat Ecclesia Pontificem, ipsum Siricium, quem infensum absque causa aliqua. ut ait, pati coactus fuerit. Accidit plane Sanctum Paulinum juste conqueri de Siricio Papa atque aliis nonnullis Romanæ Ecclesiæ Clericis, de quibus etiam conquestum vidimus Sanctum Hieronymum, quod sæpe superius diximus. Ut plane acciderit hac ex parte male audire Siricium, quod adversus adeo insignes Sanctitate et doctrina Viros, ubique spectatos, fuerit commotus. Po

,

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »