Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

do. Hæc autem Paulum Coapostolum, secundum N. II. datam sibi sapientiam, literis tradidisse, Petrus in epistola secunda contestatur. Consilium quoque Pauli fuit, præter continentiam, orationem, jejunia, paupertatem, et obedientiam colere quibus in rebus potissimum sita est vitæ monasticæ ratio, a primis usque Ecclesiæ sæculis tam in viris, quam in foeminis feliciter propagata. Recentiori vero memoria ad monasticam alia insuper accessit religiosorum hominum vita, eorum præsertim Ordinum, qui Mendicantes nuncupantur, in quibus non minus doctrina, quam sanctitate, complures ex utroque sexu Ecclesiam mire illustrarunt. Tres jam inclytæ fœminæ, Catharina Senensis, Rosa de Lima, et Agnes de Monte Politiano ex Ordine B. Dominici solemni ritu Sanctarum Virginum numero adscriptæ sunt : ad quas et Nos Catharinam de Ricciis modo aggregavimus claustrali vita tam illustrem, tam humilem tam pocnitentiæ addictam, et a Deo maxime locupletatam iis cœlestibus donis, quibus ipse animas sibi acceptas in terris quoque cumulare consuevit.

[ocr errors]
[ocr errors]

Tandem Apostolorum Actus pleni sunt novis, et inusitatis miraculis, quæ Deus ad manifestandam gentibus Beatorum Apostolorum PETRI et PAULI tum doctrinam tum sanctitatem operari sibi complacuit. Enimvero nolumus illa conferre cum iis, quæ Dominus agere dignatus est ad intercessionem, et preces quinque Beatorum, quos modo solemniter inter Cælites recensuimus. Non ignoramus, varia esse miraculorum genera, varios gradus. Verum si hæc ad illa minus æquiparari valent, nihilominus hæc quoque ita naturæ vires excedunt, ut dubitari nullo modo possit, quin sint sanctitatis eorum, ad quorum merita facta sunt, luculentum expressumque Dei testimonium.

Ex iis, quæ, hactenus dicta sunt, satis apparet, quam apte in hoc ipso Sanctorum Apostolorum PETRI et PAULI lætissimo die hodiernæ

N. II. Canonizationis solemnia celebrentur. Nunc autem, quoniam prope Aram consistimus, sub qua eorumdem Beatorum Apostolorum cineres et ossa jacent, quid aliud restat, nisi ut ad vos gloriosi Apostolorum Principes, orationem nostram et preces humiliter convertamus ? Tu quidem, Beatissime Petre, Venerabilem hunc Clerum de Coelo respice, qui abs te originem ducit, quique nomini tuo devotus te perpetuo colit respice et Nos, qui in hanc principem omnium Cathedram a te institutam, et quæ Ecclesiarum omnium unitatis est centrum, impares licet meritis successimus. Tu vero, Beatissime Doctor Gentium Paule, populum hunc, quem te præ cæteris diligere tuoque cordi inhærere, literis tuis significabas, peramanter respice. Ad vos enim, Parentes optimi et amantissimi Urbis hujus Patroni, in tanta hujus diei celebritate, fiducia pleni confugimus, ut, vestris intervenientibus meritis, a Deo impetremus Catholice Fidei propagationem, Romanæ Ecclesiæ, quæ sanguinis vestri pretio fundata est, exal. tationem, et sartam tectam Apostolicæ hujus Sedis dignitatem, cujus vindices et propugnatores vos semper extitistis. Ad vos deinde convertimur, Fidelis, Camille, Petre, Joseph, et Catharina, quos modo nostros apud Deum intercessores fore solemni ritu declaravimus, quosque fidelibus populis tanquam præclara virtutum exempla proposuimus: Vos quoque humili corde obtestamur, ut Christianam Religionem, ut Fidem, ut denique Apostolicam Sedem apud Deum orationibus vestris tegere ac tueri dignemini; Nobis præsertim in ærumnis, quibus in diem conflictamur, et quibus Petri navicula jactatur, opem anxiliumque divinum implorantes. Spe magna nitimur, Deum, Vobis intercedentibus, Nos in medio mari periclitantes non relicturum. Habemus enim perpetuo ante oculos Petrum in mediis fluctibus, super aquas maris a Domino ambulare jussum, et naufragio perire metuentem: Quem Augustinus ad

vertens, In unda, inquit, exclamet titubans N. II. Petrus, et dicat: Domine, salva me. Porrigit enim Dominus manum; et quamvis increpet dicens: Modicæ fidei, ut quid dubitasti? tamen a fluctibus rapit, et confitentem infirmitatem suam, atque illius auxilium postulantem, perire non sinit. Demum Gloriosi Principes ApostoloBeatique nuper in Sanctorum Catalogum relati, lenite iram Dei in furore suo terras arguentis exorate omnipotentem Principem pacis, in cujus manibus sunt corda Regum, et sub quo curvantur, qui portant Orbem ut Christianos Principes, diuturnis nimium dissidiis, inter se decertantes, in pristine charitatis compagem restituat.

rum,

[ocr errors]

FINIS SEXTI VOL.

[blocks in formation]

INDEX

595

ARGUMENTORUM EARUMDEM CONSTITUTIONUM.

XLVI.

ANNO MDCCXLVIII.

PONTIFICATUS ANNO VIII.

SUPER Operibus Vener. Sorori Mariæ a Jesu

de Agreda attributis sub titulo: Mystica Civitas
Dei, et Miraculum Divine Omnipotentiæ. 16.

Januarii.
XLVII. De Ordine servando in Causis super nullitate
Professionis Regularis. 4. Martii.

XLVIII. Præscribitur Ritus impertiendi Pontificiam
Benedictionem super Populum, servandus a Re-
gularibus eorum Ordinum, quibus facultas hujus-
modi statis diebus a Sancta Sede indulta fuit.
19. Martii.

5

26

47

XLIX. Societati Jesu tribuitur unus Locus inter Con-
sultores Congregationis Sacr. Rituum. 24. Apr. 55
L. De renovationibus Investiturarum, et aliarum
concessionum Bonorum directi Dominii Cameræ
Apostolicæ. 12. Junii.

LI. Ad Poloniæ Regni Primatem, Archiepiscopos, et
Episcopos De concessione et executione Di-
spensationum Apostolicarum super impedimentis
Matrimonii. 29. Junii.
LII. S. Stephani Papæ et Martyris Militibus conce?.
ditur, ut Ense ad latus instructi coram Romano
Pontifice comparere possint. 8. Junii.

59

[ocr errors]

77

« ÖncekiDevam »