Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPITULORUM INDEX.

PAGE CAP. 1.-De vita et honestate Clericorum....

3 2.-De Vestitu Clericali

12 3.- De Studio Incumbendo.

14 4.-De Officio Divino

16 5.-De Secessu Spirituali, et Collationibus Theologicis.. 18 6.-De Vicariis Generalibus et Foraneis.

22 7.-De examinatoribus Dicecesanis.

24 8.-De Parochis.....

25 9.-De Co-adjutoribus Parochorum

29 10.-De Regularibus..

31 11.-De Sacrificio Missæ..

33 12.—De Sacramentis in genere

38 13.-De Baptismi Sacramento..

40 14.-De Sacramento Confirmationis.

43 15.-De Eucharistiæ Sacramento..

44 16.-De Sacramento Penitentiæ..

47 De Casibus Reservatis...

50 De Censuris ..

52 17.-De Sacramento Extreme Unctionis..

56 18.-De Sacramento Ordinis

59 19.De Sacramento Matrimonii..

62 20.-De Verbi Dei Predicatione..

67 21.-De Sodalitiis, Votis, et Indulgentiis..

71 22.-De Ecclesiis Parochialibus..

76 23.- De Scholis..

79 24.-De Debitis Colligendis..

81 25.-De Visitatione Parochiali..

86 26.-De Exequiis Defunctorum

88 - 27.-De Statutis Observandis..

91

APPENDIX I.

II..
III.

93 96 99 102

IV..

Decretum de Episcoporum Electione...

.. 103

STATUTORUM DICECESANORUM.

PROEMIUM.

- Perverus illud institutum est, tum sanctorum usu, tum Ecclesiæ auctoritate comprobatum, ut quæ sacerdotalem, clericalemque disciplinam, officia et partes ejus, maxime attingunt, ea, certis monitionibus comprehensa, ab Episcopo in synodis clero proponantur.";

Cujus instituti ratione atque exemplo nos adducti, leges plurimas et statuta, non solum in hâc provincia Dubliniensi, sed etiam in aliis regionibus, diversis temporibus, lata, percurrimus; usus et consuetudines Ecclesiarum totius regni, in quantum potuimus, diligenter perscrutati fuimus ; ex eis quæcumque optima nobis videbantur selegimus, et nostra quædam propria adjecimus; ita ut patrum nostrorum vestigiis insistentes, limites ab iis positos, rarò tantùm transgrederemur, sed potius eorum spiritu ducti, atque sapientia et experientia quibus præfulgebant instructi, gregem Domini nobis commissum pasceremus, “ infirmum consolidaremus, ægrotum sanaremus, confractum alligaremus, ab

1 Mon. S. Car. Act. Eccl. Med.

B

jectum reduceremus, et quod perierat, quæreremus ; non aliter enim iram Domini effugere, Pastoribus Israel ullo tempore concessum est. Accipite, ergo, Adm. Rev. Fratres in Christo, charissimi et dilectissimi, hoc opus, cura et labore non modico Antistitum, hujus provinciæ confectum, in pignus maximi quem erga vos gerimus amoris, et indefessæ solicitudinis qua rebus sacris, et fidei deposito nobis commisso, invigilamus. Jungamus, charissimi, dexteras, et curemus ut inter nos

qui mysteriorum Dei Dispensatores sumus, fidelis quis inveni

6 Pascamus qui in nobis est gregem Dei, providentes non coacte sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie : neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo, ut cum apparuerit Princeps pastorum, percipiamus et nos, (servi quamvis inutiles) immarcescibilam gloriæ coronam." 3

atur.” 2

1 Ezek. xxxiv. 4.

2 1 Cor. iv. 2.

3 i Pet. v. 2, 3, 4.

CAPITULUM PRIMUM.

DE VITA ET HONESTATE CLERICORUM.

“ NIHIL est quod alios magis ad pietatem, et Dei cultum assiduè instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt, cum enim a rebus seculi in altiorem sublati locum conspiciantur, in eos, tanquam in speculum, reliqui oculos conjiciunt ex iisque sument quod imitentur. Quapropter sic decet omnimo clericos in sortem domini vocatos, vitam, moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone, aliisque rebus omnibus, nil nisi grave, moderatum, ac religione plenum præ se ferant: levia etiam delicta, quæ in iis maxima essent, effugiant, ut eorum actiones, cunctis afferant venerationem.” 1

Quapropter? moneant Episcopi suos clericos, quocumque ordine fuerint, ut conversatione, sermone et scientia, commisso sibi Dei populo præeant, memores ejus quod scriptum est: Sancti estote quia et ego sanctus sum; et juxta Apostoli vocem, nemini dent ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium eorum; sed in omnibus exhibeant se sicut ministros Dei, ne illud prophetæ dictum impleatur in iis: Sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injustè egerunt contra legem.”

Hinc, Fratres et Filii in Christo charissimi,” inquit

66

1 Conc. Trid. Sess. 22. de Ref. c. 1. 2 Ibid. Sess. 14. de Ref. Proæm.

« ÖncekiDevam »