Sayfadaki görseller
PDF
ePub

laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem, Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, hæc fuge sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem.” Seriò igitur meditentur clerici, nummi amorem etiam in laicis culpandum, multo magis deformem esse in ipsis, qui parvo vivere debent contenti, quique Domino in hæreditatem sumpto, non nisi ejus majorem gloriam, ac salutem animarum, sua sacra professione quærere tenentur. Si juxta Apostolum, hi, qui avaritia ducuntur, in desideria nociva et inutilia, quæ mergunt homines in interitum incidunt, quanto magis hi, qui dona cælestia perceperunt, ut eadem gratis impendant, cælestem iram vix ac ne vix quidem evadere poterunt, si m ria divina, sacramenta scilicet Christi venalia exhibeant.

“ Avaritia,” ut docet Chrysostomus, omnes qui ei serviunt crudeles efficit atque feroces. Ita enim indurat cor sacerdotis, ut nemini parcat, nemini compatiatur, viduam opprimat, pupillum invadat, pauperem aggravet, nemini succurrat, a quo lucrum non sperat.

“ Per avaritiam,” inquit S. Gregorius, “pastor in lupum convertitur, et à propriis ovibus rapit, pro quibus vitam suam dare oportet. Et sic dum in fallaci confidentia et quiete recumbit, maledictio Altissimi jam pronunciata est: væ pastoribus qui pascebant semetipsos ! nonne greges à pastoribus pascuntur, sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ, dicit Dominus ? ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum."

Cùm inordinatus amor consanguineorum et propinquorum sit præcipua causa avaritiæ in Clericis, et cum

[ocr errors]

1 Ezech. xxxiv. 2, 4.

2 Jerem. xxiii. 1, 2.

diversis temporibus multa et gravia mala in Ecclesia excitaverit, non inutile erit hic inserere quæ concilium Trident. præcipit. “ Clericis omnino interdicitur ne ex redditibus Ecclesiæ consangineos, familiaresve suos, augere studeant, cum et Apostolorum canones prohibeant, ne res ecclesiasticas quæ Dei sunt, consanguineis donent; sed si pauperes sint, iis ut pauperibus distribuant, eas autem nec distrahant nec dissipent illorum causa : imò quam maxime protest eos S. Synodus monet, ut omnem humanum hunc, erga fratres, nepotes, prupinquosque, carnis affectum, unde multorum malorum in Ecclesia seminarium extat, penitus deponant.”!

Itaque cum divina Lex præcipiat, et tam exemplum quam doctrina sanctorum aperte doceat, bona temporalia quæ officiis Ecclesiasticis, aut ex sacri ministerii exercitio proveniunt, non posse rectè impendi, nisi in convenientem sustentationem Presbyteri, in hospitalitatem deeentem, et in bene ordinatæ charitatis opera, tenore præsentium declaramus, Nos, nec inter fratres nostros numerari, nec divinis præmiis donari dignos reputare illos indignos sacerdotes, qui carnis et sanguinis spiritu ducti, aut mundano affectui cedentes, bona sacro ministerio acquisita, in alios quam usus supra memoratos impendant.

Et ad præcavenda gravia scandalo quæ aliquando post mortem sacerdotis ex dissidiis propinquorum exoriuntur, præcipimus et mandamus, ut unusquisque ex nostris sacerdotibus testamentum suum condat, et ut aliquem prudentem presbyterum ejusdem dioeceseos, curatorem, (seu ut appellatur Executorem) constituat. Si tamen, quod minimè veremur, aliquis presbyter hoc facere perversè omiserit, monemus confessarios, indignum illum Sacerdotem à peccato suo nequaquam esse absolvendum, donec quod præcipitur impletum fuerit; excepto tantum in mortis articulo, si tunc ipse inhabilis sit ad testamentum condendum.

1 Sess. xxv. de Ref. c. I.

Quamvis autem de testamentis ita decrevimus, attamen duplici velut honore æstimamus dignos presbyteros qui, zelo Dei, et decore domūs ejus, scilicet Ecclesiæ, pleni, bona quæ ipsis sunt superflua, in pios usus, vel charitatis opera, dum vita superest, largiri satagunt.

Deinque ut intelligant clerici quam grave onus conscientiis Episcoporum imponitur, curandi ac providendi ut statuta prædicta ab omnibus accuratè et fideliter serventur, Decretum Conc. Trid. hic inserere idoneum judicavimus.

“Statuit S. Synodes : ut quæ alias à summis Pontificibus, et à sacris conciliis, de clericorum vita, honestate, cultu, doctrinaque retinenda, ac simul de luxu, commessationibus, choreis, aleis, lusibus, ac quibuscumque criminibus, necnon de sæcularibus negotiis fugiendis, copiosè ac salubriter sancita fuerunt, eadem in posterum, iisdem poenis, vel majoribus, arbitrio ordinarii imponendis, observatur: nec appellatio executionem hanc, quæ ad morum correctionem pertinet, suspendat. Si qua vero ex his in desuetudinem abiise compererint, ea quamprimum in usum revocari, et ab omnibus accuratè custodiri studeant ; non obstantibus consuetudinibus quibuscumque, ne subditorum neglectæ emendationis, ipsi, condignas, Deo vindice, poenas persolvant.”

i Sess. xxii. de Ref. c. I.

CAPITULUM SECUNDUM.

DE VESTITU CLERICALI.

“QUAMVIS illud nonnulli affirmaverunt, quod S. Bernardus, commemorat: Num de vestibus cura est Deo, et non magis de moribus.' Ecclesia tamen singulare studium semper impendit, ut clerici, vestes dignitati suæ consentaneas eligerent. Hinc inquiunt Patres Tridentini.? Quia vero etsi habitus non facit monachum, oportet tamen clericos, vestes proprio congruentes ordini, semper deferre, ut per decentiam habitûs extrinseci, morum honestatem intrinsecam ostendant; tanta autem hodie aliquorum inolevit temeritas, religionisque contemptus, ut propriam dignitatem, et honorem clericalem parvi pendentes, vestes etiam deferant publicè laicales, pedes in diversis ponentis, unum in divinis, alterum in carnalibus: propterea omnes ecclesiasticæ personæ, quantacumque exe quæ, aut in sacris fuerint, aut personatus, officia, aut beneficia qualiacumque ecclesiastica obtinuerint, si postquam ab episcopo suo, etiam per edictum publicum moniti fuerint, honestum habitum clericalem illorum ordini et dignitati congruentem, et juxta ipsius episcopi ordinationem et mandatum, non detulerint, per suspensionem ab ordinibus, ac officio et beneficio, ac fructibus, reditibus et proventibus ipsorum beneficiorum ; necnon si semel correpti, denuò in hoc deliquerint, etiam per privationem officiorum et beneficiorum hujusmodi, coerciri possint et debeant.”

1 Ben. xiv. Inst. 71.

2 Sess. xiv. de Ref. c. 6.

Formam habitûs clericalis definire non intendimus. Habitu tamen honesto, non exquisito, non delicato nimis ; contra, non sordido, non neglecto utantur clerici. In omni vestitu color tantum niger, vel subniger adhibeatur: et sit semper amictus hujusmodi, ex quo eos esse ecclesiastici ordinis homines, facilè ab omnibus dignosci possit ; ad quod assequendum non parum juvabit, si collare, quod â Benedicto XIV. nuncupatur, “Sacerdotum insigne.”ı “Presbyteris conveniens,”: ab omnibus, ubique deferatur.

1 Inst. 34.

2 Inst. 71.

« ÖncekiDevam »