Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPITULUM TERTIUM.

DE STUDIO INCUMBENDO.

"LABIA sacerdotis custodiant scientiam, et legem requirent de ore ejus:"1 "et si repellat scientiam, repellet illum Deus ne sacerdotio fungatur." Hinc ait Apostolus Paulus. "Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Si quis autem ignorat, ignorabitur."3

66

'Duo, inquit Benedictus XIV. certissima sunt: primum quidem, Theologiæ moralis scientiam illis omnino necessariam esse, qui tanquam parochi, aut sacerdotes pro administrando sacramentum pænitentiæ constituti, confessarii munere ritè perfungi velint: alterum, non satis esse, quod eandem facultatem aliquis percurrerit, perceperit, aut etiam palam docuerit, sed assiduè excolendam, ut animo penitus defigantur ea quæ dedicerit, et nova semper documenta, quibus ea facultas plurimum affluit, comparentur.'

[ocr errors]

Præcipimus itaque, ut singuli sacerdotes penes se habeant opus aliquod theologiæ moralis, in quo sœpe sæpius, et si fieri protest etiam singulis diebus, unum saltem capitulum, vel titulum attentè perlegant, ut hac frequenti lectione adjuti, conscientias populi sibi com

[blocks in formation]

missi, pro quibus in die judicii, rationem Dómino sunt reddituri, melius derigere valeant.

De cætero, audiamus monitum S. Caroli, ad Presbyteros suos: "Quidquid vero temporis, à divinis officiis, ab orationis contemplationisque exercitatione, ab ecclesiasticis functionibus, vacuum habetis, non in otio, neque in desidia, neque verò in rerum novarum curiositatibus, illud conterite. Sed cum in sortem Domini vocati sitis, in ejus lege, die ac nocte, meditamini. Lectione librorum spiritualium animos mentesque vestras pascite; cum iis, et præceptorum ecclesiæ cognitionem, et preces horarias recitandi peritiam, et ecclesiasticorum rituum ceremoniarumque notitiam, conjugite. Quotidie aliquid ex sacris Bibliis legite; et si per ecclesiasticas occupationes licet, aliquid etiam ex S.S. Patrum opusculis ; atque alios præterea libros, de sacerdotalis, clericalisque vitæ rationibus et officiis, de animarum cura, de Christianæ pietatis studiis et exercitationibus, de aliisque ejusdem generis piè confectos, præ manibus habete, et ita legite, ut quæcumque ad vitæ sanctæ normam accommodata ex illis animadvertitis ac didicistis moribus exprimatis."

1

1 Mon. in Act. Eccle. Med.

CAPITULUM QUARTUM.

DE OFFICIO DIVINO.

"ANTE orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentet Deum. Studete igitur oratione devota, et recollectione animi interna, divinum prævenire officium; et in unione orationum et meritorum Christi Jesu gratiam ad officium persolvendum petite. Deinceps cum timore et humilitate, tanquam Deo visibiliter præsenti, psallite.""

66

Si homo apud hominem de quo minimè præsumit, fieri intercessor erubescit, quâ mente apud Deum, intercessoris locum pro populo arripit, qui familiarem, se ejus gratiæ esse per vitæ meritum nescit, aut ab eo, quomodo aliis veniam postulat, qui utrum sibi sit placatus, ignorat." "93

"Canonicarum horarum officiis devincti, eas preces recitate, non vero negligenter, sed attentè, piè, decorè; supplicique mente illas dicite. Studiosè propterea legite, quæ conscripta sunt, de negligentia in persolvendis horis canonicis, et quæ eo nomine errata sunt, omnino caveatis. Expletis canonicarum horarum officiis, si quid in illis aut negligentia, aut alia culpa commiseritis, paululum colligentes vos, veniam â Deo petite."

Clemens undecimus Episcopis mandat, "Ut plurimum commendent Clericis, aliisque choro inservientibus, gravissimum onus quod illis præscribitur dum in cho2 S. Bonav. Spec. Discip. 1. 4 Mon. S. Car.

1 Eccles. xviii. 23.

3 S. Greg. Mag. de Cur. Past. p. 1. c. x.

rum conveniunt: nempe, ut modestiam et silentium decenter in eo loco præ se ferant, quemadmodum illos decet, qui ante conspectum divinæ Majestatis versantur: ut psallant magno pietatis studio, vocibus aptè comparatis, haud festinanter, et nullis præcisis vocabulis, ita ut pars chori, haud canere incipiat, cum pars altera cantum nondum absolvit, ut hac ratione populus intelligat divinas laudes et ad pietatem ac religionem, ex ipsorum cantu moveatur.”1

"Attentè, studiosè, ritè, piè, religiosè, divinas laudes concelebrate. In choro, nemo privatim, nemo tacite officium recitet; sed omnes pariter laudate nomen Domini. In ingressu chori, omnes de sacristia ordine procedentes, exeant, et ubi se ad altare humiliter inclinaverint, suum quisque locum in choro adeat, Ibi, flexis genibus et submissa voce, saltem orationem Domini cum dicant, deinde, signo dato, ad initium officii omnes surgant.

66

Pro temporis autem et officii ratione, sedete, state, genua flectite, caput aperite, et inclinate; omnes verò æquê idem facite. Divinis officiis absolutis, paululum omnes in choro piè orate, inde, abeundi signo dato, consurgentes, quo ordine ad chorum accessistis, eodem in sacristiam redite." "

[blocks in formation]

CAPITULUM QUINTUM.

DE SECESSU SPIRITUALI, ET COLLATIONIBUS

THEOLOGICIS.

"1 propria

"MILITIA est vita hominis super terram; enim concupiscentia, pessimum mundi exemplum, et acerrimi impetus inimici spiritualis, assiduè co-operantur, ut nos de semita justitiæ, in vias perditionis abstrahant. Clericis necesse est, in mundo vivere, et tamen ita vivere quasi de mundo non essent; et de vitiis et corruptione hominum, heu! nimis multa audire, et interim, suiipsorum corda impolluta et intacta servare. Quamvis illi, sicut alii "circumdati sint infirmitate" alios tamen virtute præcellere, ipsosque in via perfectionis anteire oportet; et "in medio nationis pravæ et perversæ lucere sicut luminaria in mundo.”2 Quam arduum et laboriosum hoc opus homini infirmo! et nihilominus ad hoc perficiendum omni sacerdoti assidue adlaborare incumbit. Si enim a seculi vitiis et corruptione, velut a torrente se rapi sinat, illi præ omnibus difficilis est reditus ad viam sanctitatis; nam de clericis cum S. Paulo dicere licet:3 "illuminati, sunt gustaverunt etiam donum cæleste et participes facti sunt Spiritus Sancti: gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi." Et cum illi, qui

1 Job vii. 1.

2 Phil. ii. 15.

3 Heb. vi. 4, 5.

« ÖncekiDevam »