Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tam specialiter a Deo scientia et gratia donati, prolapsi sunt, et habitu peccati lethalis sunt ligati, pene miraculo divinæ potentiæ opus est, ut ad vitæ sanctitatem reducantur.

Cum ergo clerici tanto periculo sint obnoxii, cumque eorum a peccatis ad Deum conversio sit adeo difficilis, præ omnibus necesse est, ut sedulò et indesinenter nitori animæ studeant, ne peccato maculati "dum aliis prædicant, ipsi reprobi efficiantur."

Ut tamen ita seipsos custodiant, necesse est ut sanctæ orationis studio, et divinæ contemplationis pabulo, spiritus eorum sine intermissione enutriantur. Vigilate et orate ut non intretis in intentionem." Per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia."

[ocr errors]

66

"3

4

Sacerdos itaque qui spiritum orationis et contemplationis nescit, vix aut ne vix, quidem sperare potest, se diu incolumem servandum fore; et hunc spiritum inter curas et illecebras mundi, integrum custodire non parum difficile invenitur, docente S. Leone, necesse esse de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere." Ne ergo spiritus nostræ vocationis quotidie debilior fiat, aut quod pejus est, paulatim omninò extinguatur, interdum oportet nosmetipsos retrahere á tumultu rerum mundanarum, et in sanctum solitudinem confugere, ut renovemur spiritu mentis nostræ ; ut conscientias accuratius scrutemur; ut culpas quotidianas et pravos habitus emendemus; ut supplici oratione, profunda compunctione, et seria coelestium contemplatione, tantam gratiæ et roboris copiam impetremus, ut vegetiores spiritu et animo firmiores effecti, contra salutis hostes fortiùs dimicemus, et permanenter in mentis fervore, et cordis munditia servemur donec a Deo vocati fuerimus ad beatam illam vitam, in qua, nec peccatum, nec tentatio amplius turbare potest.

66

11 Cor. ix. 27.

2 Matt. xxvi. 41.

[ocr errors]

3 Ephes. vi. 18. 4 S. Leon, Magn. Serm. 4 de Quadr.

Profundè itaque sentientes, quam utile et necessarium sit clericis, aliquando cum Jesu seorsim ire in desertum; præcipimus et mandamus, ut omnes nostri sacerdotes, secessum spiritualem sex dierum faciant, semel in singulis bienniis, sub poenâ suspensionis, nisi a nobis ipsis in scriptis excusentur. Quænam vero cleri pars singulis annis huic secessui vacare debet, tempore opportuno, ipsi designabimus.

§ DE COLLATIONIBUS THEOLOGICIS.

In capitulo tertio, gravem Benedicti xiv. auctoritatem protulimus, ad probandum, non satis esse sacerdoti, curam animarum habenti, theologiam in scholis didicisse, sed insuper necessarium esse, sæpius relegere quæ jam didicerat, ut ita in mente, viva et parata retineat illa morum principia et religionis documenta, quibus ferè quotidie in sacri ministerii functionibus exercendis, opus habebit. Si enim errores et sophismata grassantur, quonam modo, nisi mentis et memoriæ exercitatione in disciplinis theologicis assiduè excolendis, corrigi possunt et dispergi?

Sic enim recti et veri principia, per Christi et ecclesiæ ejus sponsæ ministros, opponuntur iis, quæ aut sapientia hujus mundi, aut spiritus erroris, in ore falsorum prophetarum, adversus veritatem, venditant.

Igitur ut clerici non deficiant in assequenda scientia ipsis tam necessaria, et ut nosmetipsi certi reddamur ipsos plenè esse instructos, ad rite et digne implenda gravia munia, illis, tanquam pastoribus et confessariis imposita; præcipimus, ut collationes in theologia, singulis annis, habeantur, in prima vel secunda hebdomada mensium Julii, Augusti, Septembris et Octobris; in quibus conferentiis, omnes sacerdotes nobis subditi, tenentur adesse, et si interrogati fuerint de re discutiendâ

rationem reddere. Et si quis sacerdos, a duabus conferentiis in eodem anno, absens fuerit, sine licentia in scriptis, Ordinarii aut Vicarii generalis, ipso facto, suspensum esse declaramus.

Quæstiones in singulis conferentiis discutiendæ, in directorio Dubliniensi unius-cujusque anni, annunciabuntur: et regulæ quibus conferentiæ dirigendæ sunt in appendice prima inveniri possunt.

CAPITULUM SEXTUM.

DE VICARIIS GENERALIBUS ET FORANEIS.

VICARII generalis nomine, intelligitur ille, qui constitutus est ab Episcopo cum generali potestate, et ejus vices gerit in eodem loco, quo ipse sedem habet et jus dicere solet; ita ut, censeatur idem esse auditorium utriusque.

Jurisdictionem habet ordinariam, non delegatam. Hinc generaliter potest omnia quæ Episcopus, præterea, quæ sunt ordinis Episcopalis; qualia sunt, consecrare Ecclesias, ordinis conferre, calices consecrare, et alia ejusmodi. Neque potest synodum congregare, beneficia conferre aut auferre, Dioecesim visitare, aut indulgentias concedere.

Vicarii generalis jurisdictio expirat, 1o. per Renunciationem: 2o. per Revocationem: 3o. per mortem naturalem Episcopi: et generaliter per ea omnia quibus ipsa Episcopi jurisdictio cessaret. Episcopo quoque jus est, jurisdictionem Vicarii, prout bonum sibi videbitur, intra certos limites definire.

Quò grave onus humeris nostris impositum, ferre valeamus, et quò saluti ovium et disciplinæ observantiæ, melius et amplius provideamus, expedire judicavimus, Vicariis generalibus adjungere quosdam sacerdotes, zelo et prudentia notos, qui Decanorum Ruralium, (sive ut aliquando appellantur Vicariorum Foraneorum) munia impleant. Vicarius generalis jurisdictione per totam Diocesim gaudet, at Vicarii Foranei cura, ad clerum et populum sui respectivi Decanatûs, seu Districtus, tantum extenditur.

23

DE VICARIIS GENERALIBUS ET FORANEIS. Præcipua eorum munia, hæc sunt, sedulo et frequenter inquirere, utrum absentiâ vel negligentiâ clericorum aliquid detrimenti religio ceperit; invigilare moribus et actibus Pastorum, Vicariorum et aliorum clericorum et eorum quoque juvenum, qui ad sacros ordines adspirant. Præcipuè autem virtute officii sui tenentur, cum omni cura et solicitudine laborare, ut stata (qu. Statuta?) Dioecesana ab omnibus accuratè serventur, et ut sacra munia presbyterorum, erga greges sibi commissas, dignè et fideliter impleantur.

Quandocumque sacerdos quisquam in morbum inciderit, præcipuè si mortis periculum imminere videatur, Vicarius Foraneus intra cujus Decanatum habitat, eum visitabit, et in quantum poterit, omnem in spiritualibus opem, infirmo in Domino fratri piè ministrabit.

Inquiret utrum ægrotus testamentum condiderit, ut in capitulo 1o. mandavimus; et summam diligentiam adhibebit, ne registrum baptismorum et matrimoniorum, aut vasa sacra, vestimenta, altaris linteamina, aut ornamenta, sive ad Parochiam, sive ad Presbyterum pertineant, in manus alicujus laici incidant; sed ea potius in locum tutum reponet: Exemplar vero horum statutorum secum domum portabit.

Si Presbyter è vivis decesserit, Vicarius Foraneus decessum ejus statim nunciabit singulis Presbyteris proprii districtûs, et aliis Vicariis Foraneis Dioeceseos, ut ipsi quoque Presbyteris suorum Districtuum, Fratris obitum notum faciant, et ut ita, missæ sacrificium, sine morâ, pro anima defuncti ab omnibus offeratur.

Unusquisque Vicarius, ordinario, trimestrem saltem relationem in scriptis mittet, de statu religionis et de moribus clericorum in suo Decanatu. Et si aliquis sacerdos auctoritatem proprii Vicarii Foranei contemnat, aut monita ejus negligat, districtè mandamus illum Vicarium Foraneum, nobis, aut Vicario Nostro Generali rem totam statim deferre, ut iste sacerdos condignè, secundum canones, plectatur.

« ÖncekiDevam »