Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPITULUM SEPTIMUM.

DE EXAMINATORIBUS DIOCESANIS.

SACROSANCTA Tridentina Synodus decernit,' ut Episcopus, priusquam ordines conferat, aliquot sibi addictis sacerdotibus, aliisque prudentibus viris, divinæ legis peritis, et in Ecclesiasticis sanctionibus exercitatis, ordinandorum genus, personam, ætatem, institutionem, mores, doctrinam, et fidem, diligenter investiget et examinet. Eadem S. Synodus decrevit, nullum sacerdotem etiam regularem, posse confessiones sæcularium, etiam sacerdotum, audire, nec ad id idoneum reputari, nisi, aut Parochiale Beneficium, aut ab Episcopis per examen, si illis videbitur necessarium esse, aut alias idoneus judicetur, et approbationem obtineat.

Officium ergo Examinatorum hoc erit: ut duo vel plures ex illis, quos nosmetipsi designabimus, statutis locis et diebus conveniant, ut eos examinent, qui ad confessiones excipiendas vel ad sacramenta administranda deputandi sunt; necnon et scholares, qui ad sacros ordines aspirant.

1 Sess. 23. de Ref. cap. 17.

2 Ibid. cap. 15.

CAPITULUM OCTAVUM.

DE PAROCHIS.

OFFICIUM Parochi est, ut in multis locis docet Tridentina Synodus: Verbum Dei prædicare, sacra eloquia et salutis monita explicare; exponere ea quæ in missa leguntur; pueros fidei rudimenta et obedientiam docere; vim et usum Sacramentorum explicare; jejunia, dies festos, et obedientiam commendare; sacramenta administrare; bono exemplo gregem pascere; pro his sacrificium offerre; decretum matrimonii explicare et observare; nuptias benedicere; pauperum, aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere; ad Synodam Diocesanam accedere; et librum Matrimoniorum et Baptismorum habere.

Cum tam multa et gravia sint munia curæ Pastorali annexa, procul dubio constat, Parochos teneri, totum vitæ studium saluti ovium, consecrare. Ne obliviscantur se paratos esse debere vitam ipsam pro grege effundere, cum scriptum sit: "Bonus pastor dat animam suam pro ovibus suis." Et sæpe reminiscantur principem pastorum, qui pro grege sanguinem suum fudit, et qui gregem illum tam dilectum nobis curandum tradidit, posthac venturum esse, ut pastores districtè judicet; et si illorum incuriâ vel unus ex ovibus perierit, sanguinem

1 Joan x. 11.

Si

ejus de manu ipsorum requisiturum. Ne existimet ergo Parochus, tutum esse, quamvis omnia simplici Presbytero præscripta impleverit; si enim pro salute eorum, qui ipsius curæ commendati sunt, assiduè et strenuè non laboraverit, tanquam inutilis Pastor in die judicii condemnabitur. Parochos ergo enixè in Domino hortamur, ut multis, et maximi momenti ipsorum officii muniis, totam suam operam indesinenter impendant. Ignaros in lege Domini erudiant; errantes quærant et reducant; moerentibus consolationem, indigentibus opem tribuant; infirmos visitent; pupillos et viduas protegant. malum sit in populo, clament, vocem non cessent tollere, contra omnia publica scelera, contra scandala, quibus oves suæ in ruinam deduci possint; denique " omnibus omnia fiant, ut omnes faciant salvos." Meminerint, quòd si ipsis concedantur coadjutores in opere ministeriis hos non eo fine constitutos esse, ut pastores ab onere, quod ipsorum proprium est, liberent, sed ut ad illud melius portandum adjuvent. Ut uno verbo omnia complectamur, Pastores oportet sedulò perpendere quòd cum curam pastoralem susceperint, ipsorum ingenium, eruditionem, tempus, labores, studia, et vitam totam, in hoc unum conferre debere, ut semetipsos cum grege suo salvos faciant.

66

Apprimè cognoscant Parochi ritum administrandi sacramenta, et, memores se Pastores esse constitutos et populo inserviant, semper sint parati, ad ea administranda omnibus qui bene dispositi videantur. Præcipuam curam adhibeant ne suâ culpâ tam grande malum accideret, ut aliquis de grege, sine sacramento Extremæ unctionis, è vita discedat. Et quoniam, ut notat Conc. Trid. nequaquam muniis Pastoralibus incumbere possent, sine residentia personali, vehementer exoptamus, ut residentia eorum perpetua sit; et si per unum aut alterum diem, justa de causa, abfuerint, omni diligentia

1 1 Cor. ix, 22.

provideant, ut grex nullum detrimentum exinde patiatur. Imprimis autem absentia Pastoris, in diebus Dominicis et Festis de præcepto, præcavenda est; et mandamus, ut nullos sacerdos curam habens animarum in nostro Diœcesi, à Parochia aut cura absit, per duodecim dies continuos, sine licentia nostra aut Vicarii Nostri Generalis, priùs in scriptis habita.

Et quoniam à Christo ipso accepimus, bonum Pastorem cognoscere oves suas, præcipimus, ut singuli Parochi frequenter Missam celebrent, et populum instruant, in unaquaque Ecclesia et sacello suæ respectivè Parochiæ. Præcipuâ quoque curâ provideant, ut singulis Dominicis pueri, et etiam provectioris ætatis rudes, in ecclesia congregati, et per classes ordinati, catechismum accuratè discant. Doceatur quoque juventus, hyberno tempore, in singulis pagis, sub cura et regimine Patrum familiarum, et sodalium confraternitatis Doctrinæ Christianæ.

Quoniam maximè convenit ut hic, qui dogmata fidei populo Christiano annuntiant, sint ipsi non solum sana doctrina imbuti, sed in re tanti momenti, omni suspicione majores, mandat Conc. Tridentinum,' "ut provisi de beneficiis quibuscumque, curam animarum habentibus, teneantur à die adeptæ possessionis ad minus, intra duos menses, in manibus ipsius Episcopi, vel, eo impedito, coram Generali ejus Vicario, seu officiali, orthodoxæ suæ fidei publicam facere professionem, et in Romanæ Ecclesiæ obedientia se permansuros spondeant ac jurent, alioquin prædicti omnes provisi, ut suprà, fructus non faciant suos, nec illis possessio suffragetur." Hoc mandatum exequi cupientes, et maximè soliciti ut omnes nostro spirituali regimini subjecti, fideque Catholica adunati, semper sint memores unitatem spiritûs in vinculo pacis, non aliter servari posse, quam in communione illius sanctæ et indeficientis Ecclesiæ, quæ

1 Sess. 24. de Ref. cap. 12.

ut aiunt Patres Florentini, Mater et Magistra est omnium Ecclesiarum ; et recordantes nos unum corpus in Christo effici, dum caritate conjuncti, obedientiam ei qui sedem Petri tenet, fideliter exhibemus; præcipimus, ut omnes provisi de beneficiis quibuscumque curam animarum habentibus, necnon, ut omnes qui ad præbendam, canonicatum, vel aliam dignitatem ecclesiasticam, promoti fuerint, emittant coram Nobis, aut Vicario nostros Generali vel Foraneo, publicam professionem fidei, quæ in formula Pii Papæ IV. continetur, et ut in obedientia Romanæ Ecclesiæ, se permansuros spondeant.

Et quoniam hic sermo est de Parochis, sit statutum, ut quotiescumque solicitatio vel postulatio à quocumque, sive laico, sive clerico, nobis fuerit porrecta, in gratiam cujuscumque sacerdotis, ad curam animarum obtinendam, ipso sacerdote sciente et consentiente, eo ipso, indignus judicetur.

« ÖncekiDevam »