Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Præcipimus, ut quandocumque sine gravi incommodo fieri potest, Sacerdos veste talari et stola indutus sit, dum sacramenta administrat: et sedulo curet, ut in tali ministerio, ritus et ceremoniæ in Rituali Romano præscriptæ, accuratè serventur. Preces attentè, distincte, et devotè recitat, nec memoriæ fidat, ne in errorem labatur. Quandocumque etiam commodum et utile videbitur, adstantes instruat, de natura, utilitate et effectibus sacramenti quod administrat; et denique, in omnibus memor sit apostolicæ motionis: "Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.”1

1 1 Cor. iv. 1.

CAPITULUM DECIMUM TERTIUM.

DE BAPTISMI SACRAMENTO.

Hoc Sacramentum, non solum ordine primum est, et jamna per quam ad alia sacramenta accedunt homines, sed et omnium maximè necessarium est, quum ut loquitur Christus: "Nisi quis renatus fuerit, ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei." Præcipua igitur cura sit ministro Baptismi, ut hujus sacramenti materiæ aut formæ, nihil prætermittat aut adjiciat; consuetudinem infundendi aquam tribus vicibus in formam crucis, ita servet, ut caput tribus ablutionibus lavetur eodem præcisè tempore quo verba formæ sacramentalis proferuntur. Pastores omnes hortamur, ut quanto citius, Fontes Baptismales in singulis Ecclesiis erigantur; et hoc sacramentum in Ecclesia administrent, quandocumque sine gravi incommodo fieri poterit.

Et ne quis è vita discedat, non percepto Sacramento ad salutem tam necessario, sacerdos populum, et maximè obstetrices, sedulò edoceat modum Baptismi conferendi seriò tamen omnes admoneat, ut nunquam hoc sacramentum administrare attentent, nisi gravis necessitas urgeat; et, ut formam, lingua vernacula, cum debita intentione, attentè pronuncient.

Et quoniam Patrinis cura incumbit, filios spirituales,

Joan. iii. 3.

verbo pariter et exemplo docendi, præcipimus, ut nulli, ad Patrinorum in Baptismo officium admittantur, nisi sint Catholici, bonæ famæ, â censuris Ecclesiasticis immunes, et in doctrina Christiana satis instructi. Non obstante consuetudine in contrarium, statuit Concilium Tridentinium, ut unus tantum, sive vir, sive mulier, juxta sacrorum canonum instituta, vel ad summum, unus et una, baptizatum de fonte suscipiant.1

Si contigerit, Parentes aliquem Patrinum elegisse, qui Catholicus non sit, sacerdos tenetur alium in ejus locum sufficere, sed hoc, cum multa prudentia, et sine ulla offensione, faciendum est. Infanti ne imponatur ullum nomen profanum, aut familiæ cognomen, nisi ipsi adjiciatur nomen alicujus sancti, qui in perpetuam à Baptizato, tanquam Patronus colendus est.

Quotiescumque non satis probatum fuerit, Baptismum validè collatum fuisse, ei, qui Catholicæ fidei nomen daturus est, præcipimus, ut Baptizetur sub hac conditione, "Si non es Baptizatus, &c."

Omnis foetus quantumvis exiguus, qui vivens existemari potest, baptizandus est sub hac conditione "si vivis," et de hac re populus, et multa majore cura, obstetrices edoceantur. Nullæ, ad munus obstetricum exercendum admittantur, nisi probatæ sint virtutis, et modum Baptismi administrandi apprimè cognoscant.

Quando ob periculum mortis, infantes privatum Baptismum receperint, iterum baptizentur sub conditione, nisi citra ullum dubium sit, Baptismum jam valide collatum fuisse. Preces et ceremoniæ, quæ omissæ fuerint, semper sunt supplendæ.

Omnis sacerdos curam animarum habens, in Libro ad hoc destinato, inserere tenetur, nomen ejus quem baptizavit, et nomina Parentum et Patrinorum, cum die, mense, et anno, quibus Baptismus Collatus est. Decretum Concilii Tridentini, quo hoc præcipitur, secun

1 Sess. xxiv. cap. 2.

dùm communem Theologorum opinionem, sub peccato gravi obligat; et nos, hoc idem fieri præcipimus sub poena suspensionis, â Nobis, aut â Vicario Nostro Generali, ferendæ.

Monentur sacerdotes, benedictionem post partum, non esse mulieribus extra matrimonium parientibus, impertiendam.

CAPITULUM DECIMUM QUARTUM.

DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS.

QUONIAM Virtute hujus Sacramenti, animabus fidelium infunduntur Sancti Spiritus dona, qnæ tam necessaria sunt ad hominem confortandum et adjuvandum, ut sobriè, justè et piè vivat in hoc sæculo, maxime interest, ut dignè sint dispositi, qui ad confirmationem accedunt. Hortamur ergo et jubemus omnes Parochos et vicarios, ut summa diligentia laborent in iis instruendis, qui hoc sacramentum suscepturi sunt. Nec ulli se coram nobis sistant ad confirmationem recipiendam, donec Doctrinam Christianam didicerint, et ad Poenitentiæ tribunal accesserint. Præterea, si satis instructi reperiantur, sacra communione sint refecti, priusquam ad hoc sacramentum admittantur. Notandum est, quod occasione confirmationis, nulla oblatio exigenda est.

« ÖncekiDevam »