Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPITULUM DECIMUM QUINTUM.

DE EUCHARISTIE SACRAMENTO.

"Si non decet ad ullas sacras functiones quempiam accedere, nisi sanctè: certò quo magis sanctitas et divinitas coelestis hujus sacramenti viro Christiano comperta est, eò diligentiùs cavere ille debet, ne absque magna reverentia, et sanctitate, ad id percipiendum accedat, præsertim cum illa plena formidinis verba apud Apostolum legamus: 'Qui manducat et bibit indignè, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.' Quare communicare volenti revocandum est in memoriam ejus præceptum : 'probet seipsum homo.' Ecclesiastica autem consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quamtumvis contritus sibi videatur, absque præmissa sacramentali confessione, ad sacram Eucharistiam accedere debeat; quod à Christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus, quibus ex officio incùbuerit celebrare, hæc sancta Synodus perpetuô servandum esse decrevit, modo non desit illis copia confessoris: quod si, necessitate urgente, sacerdos absque prævia confessione celebraverit, quamprimum confiteatur." 1

Præcipimus, ut publici peccatores, quales sunt, Excommunicati, Interdicti, Usurarii et Concubinarii, à

1 Conc. Trid. Sess. 13. cap. 7.

Si quis gravis peccati

Sacra Communione arceantur. reus, sed cujus delicta non sunt populo cognita, privatim communionem sacram petat rejiciendus est, nisi sacerdos sciat illum vitam suam emendasse; si autem publicè petat, aut si, sine aliquo scandalo prætermitti nequeat, à mensa Domini rejici non debet.

Præcipuâ diligentiâ curent Pastores, ut pueri et puellæ bene dispositi sint, antequam ad primam ipsorum communionem accedant; sedulò sint eruditi, de natura et effectibus hujus cœlestis convivii: plenè Christianam Doctriuam sint edocti: et ne admittantur ad corpus Domini percipiendum, donec sæpe ad sacrum Pænitentiæ tribunal accesserint. Ut hac rite efficiantur, singularum parochiarum pueri et puella conveniant, postquam stationes confessionum Paschalium completæ fuerint. A pastore et vicario frequenter edoceantur in omnibus scitu necessariis: confessiones eorum tempestivè et accuratè excipiiantur, ita ut, Circa Festum Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis, generalis eorum communio, in unaquaque Parochia celebretur.

Singulis annis, Quadragesimæ tempore, annuncient Parochi Decretum Concilii Lateranensis de Communione Paschali; et greges sibi commissas moneant atque hortentur, ut hoc tam salubre præceptum, congruo tempore adimpleant. Ex Indulto Apostolico, tempus Paschalis Communionis in hac Provincia, incipit in prima die Quadragesimæ, desinit verò in Festo Ascensionis Domini. Et si quis, spreto Ecclesiæ mandato, et suæ animæ salute despecta ad tribunal Poenitentia infra tempus, supra notatum accedere neglexerit, non est absolvendus, donec se stiterit Ordinario, vel Vicario Generali aut Foraneo, et ab uno ex iis, congruam acceperit pœnitentiam; nisi aliter, præsertim de iis, qui, paupertate pressi, aut senio confecti, aut debilitate correpti, abfuerint, Ordinarius ipse mandaverit. Stationes confessionum, quæ ex more antiquo circa Natale Domini sunt frequentatæ, incipiant post Festum Sancti Mi

chaelis Archangeli, desinant vero in Octava Epiphaniæ.

Pro communione infirmorum, habeat unusquisque sacerdos Pixidem argenteam intus deauratam, cum corporali et purificatorio, quæ omnia in bursâ, ex serico confectâ, sunt reponenda. Corpus Domini, aliquando ob necessitatem domi sacerdotis servatum sub clavi, in loco nitidissimo, ad hoc unicè destinato, custodiatur. Quando verò ad infirmum profertur, vasculum in quo reponitur gerat sacerdos repositum loculo, in parte interiori vestis, et cordi proxima: et dum pergit in via, ne versetur in colloquiis intempestivis, sed potius mens ejus in meditatione sancta exardescat. Præmoneatur populus, ut cubiculum infirmi sit mundum, et ut mensa, cum linteo panno, candela, et aqua benedicta, ibidem præparetur. Clericis præcipimus, ut sedulo impleant omnia quæ in Rituali Romano notantur, de visitatione Infirmorum, et Viatici administratione.

Durante eadem infirmitate, eucharistia semel tantum, per modum Viatici administrari debet; sed singulis hebdomadis, infirmis dari potest, per modum communionis etiamsi son sint jejuni, si adhuc in periculo mortis versentur. Oportet ut qui ad mortem à judice damnantur, eucharistiam recipiant pridiè ejus dici, quo, sententia judicis subeunda est.

Quoniam timendum est, ne parvæ particulæ, hostiis in pixide repositis detritæ, quandoque, dum pixis operitur, volent, sacerdotem oportet suam pixidem purificare, unaquaque saltem hebdomada. Hostiæ quæ pro communione populi, aut pro infirmis reservantur, semper sint circulares et satis grandes ; et notandum est, quod nonnisi super lapide Altaris, sint consecrandæ.

CAPITULUM DECIMUM SEXTUM.

[ocr errors]

DE SACRAMENTO POENITENTIÆ.

IN Tribunali Poenitentia, Sacerdoti incumbit, Judicis et Medici munia implere: et, ut docet S. Franciscus Salesius,1 1 66 necesse est ut Confessarius plenus sit charitate, scientia, et prudentia; si enim vel unum trium horum deficiat, sibi ipsi et aliis periculosus est." Nisi enim in ipso charitas abundet, nec tempus, nec laborem, nec patientiam, quæ tam necessaria sunt, ut pœnitens ritè disponatur ad veniam impetrandam, præbebit. Absque scientia, nequit judicare qualia et quanta sint peccata confitentis, et utrum ad absolutionem recipiendam idoneus sit. Et sine prudentia, præcipere non potest remedia quæ ad animæ vulnera curanda, sunt necessaria; aut media quæ conducerent, ad meliorem vitam inchoandam et perficiendam. Magna quidem potestas rectoribus animarum, verbis Christi concreditur: "Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt."2 Sed pensandum est, quam magnum sit etiam onus et periculum eorum, qui tam formidandum officium suscipiunt. Experientia siquidem compertum est, hoc adeò salutare lapsis remedium, ignorantiæ vel negligentiæ confessariorum, aliquando

1 Lib. I. cap, 4. Introd.

2 Joan. xx. 23.

ita perverti, ut fons iste gratiarum, in occasionem perditionis vertatur. Triste enim effatum sancti Thomæ de Villanova de Confessariis, nullo non tempore in aliquibus adimpleri veremur, quo dicit, "illos, et seipsos et peccatores, securos in infernum demittere."

Omnis sacerdos curam animarum habens, semper sit paratus fidelium confessiones excipere, et priusquam tanti momenti opus incipiat, divinum auxilium enixe et suppliciter exposcat; nam ut docet Apostolus: non sufficientes sumus cogitare aliquid à nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est; " et iterum; omnia possum in eo qui me confortat." 2

66

Accedentem ad Poenitentiæ Tribunal, benignè excipiat, et tam verbis quam vultu, spiritum Charitatis erga peccatorem exhibeat. Cum multa patientia totam confessionem audiat, et poenitentem paterna benignitate, sed interea casta et cauta prudentia, hortetur et adjuvet, ut omnia animæ suæ vulnera aperiat coram Deo, “qui non vult mortem impii, sed ut convertatur impius à via sua, et vivat."3 Caveat præterea, ne interpellationibus intempestivis mentem et memoriam peccatoris perturbet, aut ne duris increpationibus ita terreat, ut peccata plenè et integrè confiteri vereatur.

[ocr errors]

Semper ante oculos mentis verba habeat B. Pauli: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris," + et si poenitens aliquod enorme delictum confiteatur, caveat sacerdos ne signa indignationis aut admirationis exhibeat, et ita peccatorem deterreat à plena sui criminis revelatione.

Audita confessione, et omnibus quæ scitu necessaria sunt prudenter investigatis et cognitis, tunc pœnitentem admoneat de gravitate peccatorum, sed dum hoc facit,

1 2 Cor. iii. 5. 2 Phil. iv. 13. 3 Ezek. xxxiii. 11. 4 Gal. vi. 1.

« ÖncekiDevam »