Sayfadaki görseller
PDF
ePub

caveat, ne, aut voce, aut vultu, aut aliquo corporis motu, locum det circumstantibus suspicandi peccata confitentis. Poenitentem seduló hortetur, ut veram peccatorum suorum contritionem habeat, et ut ad novam vitam inchoandam strenuè satagat; congrua unicuique peccato remedia, et commendet et doceat; bene, ac Christiano more vivendi regulas, demonstret et tradat; et eos, qui per consuetudinem peccant, aut relapsos, non absolvat, donec signa satis probata veri doloris dederint. In poenitentia imponenda, adhibeat et prudentiam, et pietatem et justitiam; illud concilii Tridentini secum animo revolvens, scilicet; alienorum peccatorum participes fieri eos confessarios, qui, dum cum poenitentibus indulgentius agunt, levissima quædam opera pro gravissimis delictis, injungunt. Confessario semper cura incumbit inquirendi, utrum poenitens sit sufficienter instructus in rudimentis Fidei, et in præceptis Domini et Ecclesia. Curent vero sacerdotes, ne, dum confessiones excipiunt, interrogationibus inutilibus, aut coloquiis ad rem non pertinentibus, indulgeatur. Denique caveant omninò, ne verbo, aut signo, aut quovis alio modo, aliquatenus prodant pænitentem : sed si prudentiori consilio indiguerint, illud, absque ulla expressione personæ, cautè requirant.

Nullus sacerdos sub nostra jurisdictione constitutus, præsumat confessiones excipere, sinè expressa licentia Nostri, aut Vicarii Nostri Generalis; et quandocumque confessarius non est Parochus, hæc licentia vel approbatio, in posterum, pro certo tantum temporis spatio concedetur; quo tempore elapso, jurisdictio ejus omninò cessat, nisi verbo, aut scripto, explicitè renovetur.

Nullius confessio sacramentalis excipiatur, nisi in Ecclesia ; vel sacristia, vel in domo privata, dum statio confessionum ibidem celebratur. Excipitur ex hâc regula, casus, quo sacerdos sua confitetur peccata ; vel quo ægrotus, Ecclesiam, propter infirmitatem, adire nequit. Curent sacerdotes, ubi moris est apertis januis

E

pro Tribunali ipsos sedere, ut usus ille laudabilis servetur; ubi vero usus jam non viget, satagant enixè ut paulatim introducatur, ut omnis suspicio mali abigatur, et os obtrectatorum sanctissimi instituti secretò confitendi peccata, occludatur. Surdi, ad deponenda sua peccata accedentes, quocumque loco decenti exaudiri possunt.

Cum maximè optandum sit, populum ad hoc sacramentum semper accedere, cum illo spiritu devotæ attentionis, et seriæ considerationis, qui non semper obtineri potest, si plurimi in locum angustum et incommodum congregantur; enixè clerum nostrum hortamur, ut publicas stationes confessionum in Ecclesia constituant, ubicumque sine gravi incommodo fieri potest. Exemplo quorumdam, in hac etiam provincia, abundè probatur, hunc modum confessiones excipiendi induci posse, non solum sine ullo incommodo, sed etiam cum manifesto commodo tam sacerdotis quam populi, et cum magna decentia in administratione Sacramenti.

§ DE CASIBUS RESERVATIS.

Magnoperè ad Christiani populi disciplinam pertinere, sanctissimis Patribus nostris visum est, ut atrociora quædam, et graviora crimina, non á quibusvis, sed á summis duntaxat sacerdotibus, absolverentur; unde meritô Pontifices Max. pro summa potestate sibi in Ecclesia universa tradita, causas aliquas criminum graviores, suæ potuerunt peculiari jurisdictioni reser

Neque dubitandum est, quando omnia quæ á Deo sunt ordinata sunt; quin hoc idem Episcopis omnibus, in sua cuique Dioecesi, in ædificationem tamen, non in destructionem, liceat, pro illis in subditos tradita supra reliquos inferiores sacerdotes auctoritate, præsertim quoad illa, quibus excommunicationis censura annexa est. Hanc autem delictorum reservationem, consonum est divinæ auctoritati, non tantum in externa

vare.

66

politia, sed etiam coram Deo, vim habere. Verumtamen piè admodum, ne hac ipsa occasione aliquis pereat, in eadem Ecclesia Dei Custoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio in articulo mortis : atque ideò, omnes sacerdotes, quoslibet poenitentes, à quibusvis peccatis et censuris, absolvere possunt; extra quem articulum, sacerdotes cum nihil possint in casibus reservatis, id unum pænitentibus persuadere nitantur, ut ad superiores et legitimos judices, pro beneficio absolutionis accedant.”

A Patribus ergo Tridentinis edocti, et eorum vestigiis inhærentes, declaramus, quod cum facultatem confessiones excipiendi concedimus, nullo modo intendimus includere potestatem absolvendi à casibus reservatis, nisi talis potestas explicitè concedatur. Sequentes casus Nobismetipsis reservantur. 1o. Homicidium:voluntarium. 2o. Procuratio abortûs voluntaria, effectu secuto ; vel consensus, consilium, aut co-operatio ad eundum. 3o. Cr. Cl. etiam attentatum, et spectat quoque ad complicem. 4o. Perjurium formale, coram judice sæculari sive Ecclesiastico. 5o. Hæresis Formalis. 6o. Apostasia à Fide. 7o. Communicatio cum Acatholicis in divinis. 8°. Matrimonium clandestinum ; et reservatione comprehenduntur, contrahentes, minister, et testes. 9o. Solicitatio ad turpia, ut explicatur in Bulla Sacramentum Pænitentiæ. 10o. Peccatum clerici, qui theatrorum publicorum quorumcumque spectaculis interfuerit, vel qui saltationes cum fæminis, aut publicè, aut privatim egerit. 11°. Incendium.

Notandum, quod in dubio juris vel facti, nulla sit reservatio ; et quandocumque confessarius necesse putat, sacramentum Extremæ Unctionis administrare facultatem babet absolvendi ab omnibus censuris et peccatis. Sacerdos, qui complicem in peccato turpi contra sex

i Conc. Trid. Sess. xiv. Cap. 7. 2 Similiter, reservatur facultas excipiendi confessiones Monialium.

66

tum Decalogi præceptem, tentaverit absolvere, ipso facto, Excommunicationem majorem, summo Pontificii reservatam, incurrit: et talis absolutio omnino nulla est, nisi in articulo mortis, et deficiente tunc quocumque alio confessario.

Sacerdos, qui aliquem Poenitentem quæcumque persona illa sit vel in actu sacramentalis confessionis, vel ante, vel immediatè post confessionem, vel occasione, aut prætextu confessionis, vel etiam extra occasionem confessionis, in Confessionali, sive in alio loco ad confessiones audiendas destinato, aut electo, cum simulatione ibidem confessionem audiendi, ad inhonesta et turpia solicitare, vel provocare, sivè verbis, sivè signis, sivè nutibus, sivé tactu, sivè per scripturam tunc aut postea legendam, tentaverit, aut cum illis, illicitos et inhonestos sermones vel tractatus, temerario ausu habuerit,” in Bulla Benedicti XIV. Sacramentum Pænitentia, in perpetuum suspendi jubetur; et idem Ben. XIV.? tales solicitantes perpetuô inhabiles ad missam celebrandam decernit.” Mandat præterea Pontifex: caveant insuper diligenter confessarii, ne, poenitentibus quos noverint jam ab alio solicitatos, sacramentalem absolutionem impertiant, nisi prius denunciationem ad effectum perducentes, delinquentem indicaverint competenti judici, vel saltem, se, cum primum potuerint, delaturos spondeant et promittant.”

§ DE CENSURIS.

Contra sequentis lata est sententia Excommunicationis, ipso facto, incurrenda; à qua nullus sacerdos, nisi per specialem delegationem, absolvere potest.

1o. Hæretici et apostatæ. 2o. Duellantes, et eorum Patrini; provocantes ad duellum; necnon adspicientes

' In Bulla quæ incip. In generali Congregati.

ex proposito. 3o. Liberi muratores.? 4o. Raptores faminarum, et omnes qui consilium, auxiliam, aut favorem præbuerint.3 5o. Percussores clericorum. 6o. Regulares, qui sacramentum Extremæ Unctionis, vel Matrimonii, vel Eucharistiæ per modum Viatici, administraverint, sine licentia Episcopi vel parochi.5 7o. Procurantes abortum fætûs animati; aut co-operantes, effectu secuto.. 8o. Contrahentes matrimonium clandestinum; et sacerdos, et testes, tali matrimonio adsistentes. 90. Scienter contrahentes matrimonium, intra gradus prohibitos consanguinitatis vel affinitatis, sine dispensatione obtenta necnon Sacerdos, et testes, tali matrimonio adsistentes, cum scientia impedimenti.8

Suspensio, ipso facto, absque ullà alià sententiâ, incurrenda, contra sequentes lata est.

1o. Contra Sacerdotem, qui scienter in Matrimonio conjungere attentaverit, alterius Parochiæ sponsos, sine proprii Parochi aut Episcopi licentia. 2o. Contra clericum, qui Theatrorum publicorum quorumcumque spectaculis adfuerit; vel qui venationi clamosæ, aut publico equorum cursui, interfuerit. 3o. Contra Sacerdotem, qui sine causa sufficienti, quæ nobis exprimi debet, bis in anno, à conferentiis abfuerit.

Præter causas suspensionis, in Jure Canonico decretas, censuram suspensionis, ferendæ sententiæ, decernimus; contra parochos, qui registrum Baptismorum et Matrimoniorium non habuerint; contra Presbyteros, qui, substractione ministerii, debita, sive oblata, exergerint ; contra Presbyteros, qui populum diebus Dominicis et Festis instruere neglexerint; contra Parochos, qui sine licentia Ordinarii, aut Vicarii Generalis, in Scriptis obtenta, per duodecim dies continuos, à Parochiis ab

i Conc. Trid. Sess. XXX. cap. 19.

2 Ben, XIV. 3 Conc. Trid. Sess, xxiv, de Ref. Matr. cap. 6. 4 Conc. Lat. can. 15.

5 Greg. XIV. “Sedes Apos." 6 Greg. XIV.

7 Constitut. cap. 11. 8 Clement, lib. iv. tit. unic. de consang, &c.

« ÖncekiDevam »