Sayfadaki görseller
PDF
ePub

fuerint ; contra eos. Presbyteros, qui absque nostra licentia, à sacro secessu, præscripto tempore, abfuerint; contra eos, qui Missam celebrare ausi fuerint, in laceris vel sordidis vestimentis aut cum linteolis non mundis ; contra Parochos qui schedulam præscriptam, episcopo non præsentaverint, occasione visitationis; contra Parochos, qui in posterum plusquam quindecim agri jugera conduxerint; contra Sacerdotes, qui “ Visitationem Infirmorum," aut alias preces, ad sanitatem corporis obtinendam, legerint, pro persona quacumque, suæ curæ spirituali non commissa; et generaliter, contra omnes clericos, qui in materia gravi, statuta dioecesana, violaverint.

Notandum, quod si sacerdos, actum ordinis exercendo, censuram violaverit, fit, ipso facto, irregularis : et si violaverit irregularitatem, excommunicandus est. Ad irregularitatem incurrendam, nulla requiritur admonitio, vel denunciatio, nec excusat ignorantia. Neque tollitur irregularitas, nisi dispensatione Episcopi, si ex occulto delicto orta est; si verò ex delicto publico ortum habuerit tunc Summi Pontificis dispensatio requiritur. Casus, Summo Pontifici reservati, semper habent censuram

annexam.

Meminerint sacerdotes, illis nunquam sub ullo prætextu licere, excommunicationem, aut alias censuras, contra aliquem ferre, aut etiam comminari: et multò minus licere, maledictos aut imprecationes invocare. Nonnunquam quidem necesse videtur, quosdam obduratos et contumaces peccatores, durè increpare ; sed hoc, ut palam fiat, omninò vetatur, nisi delicta eorum sint notoria : et tunc etiam districtè prohibemus, ne sacerdos ullus audeat, eos, aut nomine, aut aliquo indicio, vel circumlocutione designare, sine expressa licentia Episcopi aut Vicarii Generalis. Quandocumque expedire videbitur aliquem corripere, recordetur sacerdos, Christi monitionis : “Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum ; si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non adierit, adhibe tecum unum aut duos, ut in ore duorum vel trium testium, stet omne verbum. Quod si non audierit eos dic Ecclesiæ."

Servetur ergo hic ordo charitatis ; et meminerint sacerdotes, duras, increpationes raro emendationem producere, et sermones opprobriis plenos, ad nihil inservire, nisi ut peccatorem contumacem faciant, et dedecus in Sacerdotem et Sacrum Christi ministerium, inducant. Imprimis autem caveant, ne ex illo altari, ubi Hostia pro peccatis offertur, et Evangelium salutis prædicatur, increpationes aut opprobria efferre, propter debita, aut quæcumque alia, quæ lucrum mundanum sapere videantur.

Quando quis ex populo in censuram incurrerit, non est absolvendus sine licentia ordinarii: et hac licentia non concedetur, donec reus, injuriam Deo, vel proximo illatam, plene reparaverit, et congruam poenitentiam impleverit, aut saltem susceperit. Qui in censuras publicè incurrunt, publicè, in Ecclesia, absolvantur.

1 Matt. xviii, 15–17.

CAPITULUM DECIMUM SEPTIMUM.

DE SACRAMENTO EXTREMÆ UNCTIONIS.

cursu

Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, et qui alia sacramenta donavit, ut, per ea, fidelibus impertiantur gratiæ quibus indigent, ad justè, et piè in vitæ

vivendum, Sacramentum Extremæ unctionis benignè instituit, ut in hora mortis, contra spiritualis inimici impetus, protegamur. Quam necessaria sit gratia specialis, ut in Domino moriamur, abundè patet; nam ut docet Concilium Tridentinum: “ Etsi adversarius noster, occasiones per omnem vitam quærat et captet, ut devorare animas nostras quoquo modo possit; nullum tamen tempus est, quo vehementius ille omnes suæ versutiæ nervos intendat, ad perdendos nos penitùs ; et à fiducia, etiam si possit, divinæ misericordiæ deturbandos, quam cum impendere nobis vitæ exitum, perspicit."

Populum itaque doceat sacerdos, de necessitate divini auxilii in hoc sacramento impertiendi, ut à fidelibus, vitæ cursus, sanctè et feliciter consummetur; et effectus Sacramenti annunciet, ut à Patribus Tridentinis explicantur. “ Res porro et effectus hujus sacramenti, illis verbis explicatur: ' Et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei;' res etenim hæc gratia est Spiritus Sancti, cujus unctio, delicta, si quæ sint adhuc expianda, ac peccati reliquias, abstergit; et ægroti animam alleviat, et confirmat, magnam in eo divinæ misericordiæ fiduciam excitando, quo infirmus sublevatur, et morbi incommoda, et labores levius fert, et tentationibus dæmonis calcaneo insidiantis ; facilius resistit, et sanitatem corporis interdum, ubi saluti animæ expedierit, consequitur.”

1 Sess. 14.

2 Sess. 14. cap. 2.

Cum manifesté constet, multò facilius esse, se digne ad hoc sacramentum suscipiendum præparare, in initio morbi, quam cum vires tam animi quam corporis deficere incipiunt; sæpe moneatur populus, se districtè teneri sacerdotem accersere, statim ac morbus ingravescere videatur. Ipsos quoque clericos hortamur, ut etiam non rogati, cum primum in periculo aliquem versari audierint, ad ipsum invisendum accedant: invitati autem, nullo modo se invitos exhibeant, nec pergere morentur; sed

neque putent satis esse semel tantùm ægrotum visitare, sed quandocumque commodè fieri potest, iterum atque iterum, fratrem morti proximum, adjuvent et consolentur.

Priusquam animæ vires diminutæ fuerint, sacerdos ægrotum hortetur, res temporales disponere; testamentum condere; aliena restituere, si ad hoc eum teneri contingat; et aliquid pauperibus et Religiosis usibus largiri, si etiam ad id, res satis suppetant; sed dum hoc consilium, tradat, maximè caveat, ne suspicioni avaritiæ locum præbeat; ne quoque modo insinuet ut aliquid sibi detur, vel testamento relinquatur; et sub nullo prætextu testamentum scribat sacerdos, si alius, ad hoc satis peritus, inveniri poterit.

Multa cura allaborandum ut ægrotus inducatur ad rite peccata confitenda. Si in vitæ cursu sine regulari Religionis observantia vixisset ; si frequenter in peccatum lethale, post confessionem relapsus esset; si ob aliquam causam timeatur, ne confessiones ejus præteritæ validæ fuissent; et si morbus talis sit, ut satis supersit

temporis ad confessionem generalem instituendam, hortetur sacerdos, ut totius vitæ peccata confiteatur. Si autem sperare liceat, confessiones præteritas validas fuisse, et si vereatur ne solicitudo et labor confessionis generalis, vires ægroti superarent, talis confessio, non est suadenda. Iterum atque iterum sacerdotes in Domino hortamur, ut quæcumque à Patre amantissimo, dilecto filio in extremis laboranti debentur; ea, ægroto morienti, fideliter subministrent; quam multi enim salutis jacturam forsan fecerunt, eo quod, à Pastoribus in hora mortis derelicti, aut non qua oportuit solicitudine adjuti, animæ hostes, mundique impedimenta, dimicando, defecerunt.

Si quis Extremæ Unctionis sacramentum indignè susceperit, non potest iterum, in eodem morbo, inungi; sed peccati facta confessione, et absolutione percepta, Eucharistia ei detur ; et Indulgentia plenaria, quæ in ar• ticulo mortis conceditur, postea impertiatur.

Recordetur sacerdos, communem esse Theologorum opinionem, quòd unusquisque rationis capax, teneatur in mortis articulo, Actus Fidei, Spei et Charitatis eli

Hortetur igitur et adjuvet infirmum, ad hos actus eliciendos.

Quandocumque rogatur Sacerdos, ut pro infirmis oret, utrum infantes sint, vel adulti; utrum insaniâ, aut epilepsi aut aliquocumque morbo laborent; ne audeat ullis precum formulis uti, præter eas quæ in Rituali Romano præscribuntur. Et quoniam aliquando accidit quosdam, animi aut corporis morbo laborantes, de loco in locum vagantes, ad varios Presbyteros accedere ; districtè prohibimus, sub poena suspensionis á nobis, aut Vicario Nostro Generali ferendæ, ne quis sacerdos, preces pro ullo recitet, qui suæ jurisdictioni spirituali, non sit subditus.

cere.

« ÖncekiDevam »