Sayfadaki görseller
PDF
ePub

S. Carolus ' “ memores perpetuo estote vocationis quâ vos dignatus est Dominus noster. Quâ assidua recordatione, memoriaque excitati, eam vos virtutem induite, ut videant alii quasi lumen aliquod, vestram sanctitatem elucere. Quæ si magna, in aliis vitæ Christianiæ insti. tutis requiritur, certè in vobis, qui mysteriorum Dei ministri, divinæque gratiæ dispensatores estis, major inesse debet. Et sicut ordine sacro à reliquis hominibus sejuncti estis, ita et à communis fidelium vitæ usu sejuncti, præcipuum quoddam, atque hoc præstantius vivendi genus sequimini, quo ordinis dignitate præcellitis.

“ Cælestem in terris vitam, tanquam angeli Dei, moribus vestris exprimere usque adeo studete, ut a vobis, divinarum virtutum exempla ad cæteros emanent. Una animi contentione, unoque spiritu in iis elaborate, ut divino cultui, et coelestium rerum meditationibus, et orationi, et sacrarum ecclesiasticarumque literarum studiis vacetis ; tum depositis sæcularibus vanisque solicitudinibus, ab omni vitio alieni, in via Domini recte ambuletis.

“ Caritatem imprimis, quæ seminarium est omnium virtutum, omni studio amplectimini ; humilitatem, mansuetudinem, patientiam, justitiam, temperantiam, officiaque Christianæ pietatis reliqua, colite. Quæcumque denique vera, quæcumque pudica, quæcumque sancta ac religiosa, ea cogitate, eaque agite. Virtutes sanctorum patrum, quas præcipuas, et quasi hæreditarias vobis ad imitationem reliquerunt, non adumbrare solum, sed, omninò exprimere certatim contendite. Utque illi, sic vos, abstinentiæ et jejuniis dediti, clericalis disciplinæ ac vitæ castissimæ studiosi, tum patriæ coelestis sitientes, Deo servire assiduis divinarum laudum officiis et in Ecclesia quasi in perpetua vestra sacerdotali clericalique statione, constanter versamini.

I Mod. Conc Med. iv.

“ Ab omni splendido apparatu, pompaque sæculari abstinete. Imagines, domi, non profanas, sed eas habete, quæ pietatis et religionis argumentum et adjumentum præbeant. In omni vita, a fastu, luxu, ambitu, ambitioneve, et a vanitate, longe refugite. Ne verbis quidem præscriptum vitæ modum pervertite. Nihil seurriliter, nihil indecorum, nihil turpiter loquamini. Absint a vobis maledicta, obtrectationes, curiositas, levitas, adulationes, et nugæ. Temperantiæ clericalis disciplinam vobis præscriptam in reliquis etiam omnino tenete. Commesationes, compotationes, convivia publica, laicaliave tum maximè in quibus mulieres intersint, evitate. Arma abjicite; sæcularibus negotiis ne vos implicate. A cujusvis generis mercatura questuosa, omni negotiatione, prædiorum conductione prorsus ca. vete. Ne pecuniæ, lucrive avidi sitis, nemo enim potest Deo servire et Mammonæ.”

“ De mundo non estis," ait Christus Apostolis, “sed ego elegi vos de mundo.” Clerici igitur cum de mundo in sortem Domini sint vocati, et ejus servitio speciali modo addicti, semper ante oculos habere debent, præceptum Apostoli, qui non sinit eos

qui Deo militant implicare se negotiis sæcularibus."? Eodem spiritu ducti, rectores Ecclesiæ omnem speciem mercaturæ quæstuosæ, clericis interdixere, ideoque nos amovere cupientes á Presbyteris illam speciem mundani quæstus cui quidam ex iis sunt obnoxii, prohibemus, ne quis parochus in posterum conducat plusquam quindecim agri jugera, sub poena suspensionis ab officio. Vicariis vero non licet conducere domum quæ annexum habet quidquid terræ præter hortum, et si nequeant habitare cum pastore, necesse erit ut domus in qua habitare velint, ab Ordinario aut Vicario Generali approbetur. Omnibus clericis (exceptis Presbyteris tantum parochiæ in qua nundinæ habentur) prohibetur

[ocr errors]

1 Joan xv. 19.

2 2 Tim. ii. 4.

nundinis publicis adesse, sine expressa licentia Ordinarii, vel Vicarii, pro unaquaque vice obtinenda.

Præcipimus etiam clericis, ut abstineant ab omni loco ubi ludi publici fiunt, præcipuè verò, á venatione clamosa ; à cursu publico equorum ; a theatorum publicorum spectaculis ; et a publicis choreis. Publicis laicorum conviviis non intersint, nisi aliquod opus charitatis, aut aliqua functio ministerii id requirat: et cum ob hujusmodi causam adsint, memores sint verborum Apostoli? “ exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate,” nec longius quam necesse sit ibidem morentur.

De conviviis hujusmodi haud inutile erit hic memorare quæ mandat Conc. iv. Later. 2 A crapulâ. et ebrietate omnes clerici diligenter abstineant, unde vinum sibi temperent, et se vino ; nec ad bibendum quispiam incitetur, cum ebrietas et mentis inducat exilium, et libidines provocet incentivum. Si quis autem super his culpabilem se exhibuerit, nisi, a superiore admonitus, satisfecerit competenter, à beneficio vel officio suspendatur.”

Quoniam (ut meminit Conc. Trid.) res ipsa, et communis fidelium omnium offensio, et summum clericalis militiæ dedecus testantur, quam turpe et clericorum nomine indignum sit, in impudicitiæ sordibus versari, clerici, speciali ratione obligantur evitare non solum peccatum ipsum, sed omnem ejus occasionem, et quidquid suspicioni ulli tam exitiosæ culpæ locum daret. Semper itaque Ecclesia, ab omni periculo adeo deflendi delicti, clericos servare solicita, omnem inutilem cum foeminis conversationem, et multo magis omne familiare consortium clericis vetat. Nec pietas mulierum illarum quæ nobis amicitiæ sint conjunctæ, excusationem afferre potest, nam, ut notat Sanctus Augustinus, quamvis castitas servari potest, fama tamen in tali commercio non raro læditur. Recté etiam addit, Ven. Pater, sacerdotem, qui ex imprudentia solum, etiamsi innocens criminis sit, suspicioni locum præbet, idem omninò malum in populo efficere, ac si verè reus esset. Clericus cujus castitas in suspicionem incidit, inhabilis ad sacra munia digne implenda efficitur. Immunditiæ peccatum nimis frequentur in grege grassatur, et “si sal evanuerit,” si ille per quem populus corrigendus et sanandus sit, si ipse sacerdos, aut reus credatur, aut quod pejus est, reus revera sit, nec fiduciam ad alios admonendos, nec auctoritatem ad plebem corrigendam, habere poterit.

11 Tim. iv. 12.

2 Can. 15.

3 Sess. 25. de Ref. c. 14.

Quamvis igitur merito gloriamur de antiqua et bene nota castitate clericorum nostrorum, in omnibus tamen conformes esse sententiæ Ven. Augustini cupientes, præcipimus, ut foemina quæ curam habeat domus et familiæ sacerdotis, semper sit provectæ ætatis et probatæ virtutis.

Quoniam clericis aliquando expedit, sæculares, visitandi gratia, adire, et eos domi recipere consilia SS. Hieronymi et Gregorii Magni perpetuo ante oculos habeant.

' Hospitium tuum aut rarò aut numquam mulierum pedes atterant; omnes puellas ac virgines Christi, aut æqualiter ignora, aut æqualiter dilige. Ne sub eodem tecto cum illis mansites, nec in propria castitate confidas. Nec Davide sanctior, nec Sampsone fortior, nec Salamone potes esse sapientior.” !

“Viduarum ac virginum domos, nisi visitandi gratia, non est opus adire, et hoc cum senioribus, vel si gravior est causa, cum presbyteris. Quid necesse est, ut demus sæcularibus obtrectandi locum? Quid necesse est ut illæ quoque visitationes crebræ accipiant auctoritatem ? Quid si aliqua illarum forte labatur? Cur alieni lapsus subeas invidiam ? Quam multos etiam fortes, illecebra

[ocr errors]

I S. Hier. Ep. ad Nepot.

decepit? Quanti non dederunt errori locum, et dederunt suspicioni? Cur non illa tempora, quibus ab ecclesia vacas, lectioni impendas ? Cur non Christum revisas, Christum alloquaris, Christum audias ? Illum alloquimur dum oramus. Illum audimus dum divina legimus oracula. Quid nobis cum domibus alienis ? Una domus est quæ omnibus capit. Illi potius ad nos veniant, qui nos requirant. Quid nobis cum fabulis ? Ministerium altaribus Christi, non obsequium hominibus recipimus."?

Numquam obliviscantur clerici, se non solum esse discipulos, verum etiam Ministros ejus, “qui cum esset dives, propter nos egenus factus est,”? et maximam curam adhibeant, ne aut mundano fastu, aut turpi avaritia, populum compellant ex diverso conferre actus et mores nostros, cum doctrina et exemplo Christi et Apostolorum. Justum quidem est, ut “qui altari deserviunt, cum altari participent," et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de “evangelio vivere.": Sed neque Dominus ordinavit, neque justum est, ut Ministri ejus plus requirant quam victum decentem et convenientem. “ Habentes alimenta et quibus tegamur, his," ait Apostolus • “contenti simus.” Nec unquam oblivisci delemus, populum nobis commissum gravari magnis oneribus multaque deprimi egestate ; et charitati Christianæ omnino repugnare, ut Ministri ejus, qui non habuit ubi caput reclinaret, viverent in deliciis, aut etiam commoda hujus vitæ compararent, ex incommodis eorum qui misera paupertate demerguntur. Notandum etiam oblationes á populo factas pro sustentatione clericorum, ex natura sua voluntarias esse debere; et sacerdotem, qui eas tanquam stricto jure debitas, rigide exigeret, non percipere ea quæ sunt spiritus Dei, nec paupertatem Christi æmulari.

Iterum atque iterum pensanda sunt verba apostoli. “Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in

i S. Greg. Lib, I. Dial. 3 1 Cor. ix. 13, 44. 41 Tim. vi. 8,

2 2 Cor. viii. 9.

5 1 Tim. vi. 9-11.

« ÖncekiDevam »