Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPITULUM DECIMUM OCTAVUM.

DE SACRAMENTO ORDINIS.

Quo sanctiora sunt officia quibus fungi debent, qui Sacramento Ordinis insigniuntur; et quò magis prodest hominum saluti, et Ecclesiæ decori, ut eadem dignè adimpleantur; eò frequentiùs et ferventiùs ordinatis omnibus incumbit, “ ut resuscitent gratiam Dei quæ est in ipsis per impositionem manuum; ” eòque diligentiori cura seligenda sunt ac instituendi, qui ad Sacrosancta illa munia obeunda, designentur.

Onus quidem sustinere debent, vel angelicis humeris formidandum. Quo. non oporteat eum esse puriorem, qui mirantibus ac tremebundis angelis circumdatus, incruentum offere Sacrificium ? Quo solari radio non splendidiorem manum Carnem Domini dividentem; linguam quæ tremendo nimis sanguine rubescit ? Quanto divinæ gloriæ studio, quanto, lucrandi Christo animas, desiderio flagrare debet is, cui concreditum est Dominicæ Passionis fructus dispensare! Quot debet donis coelestibus augeri, quot quamque eximiis virtutibus clarescere, cujus est aliis in via perfectionis prælucere ; lapsos erigere; et inter hujus sæculi procellas, periclitantes sustinere, ac in portum æternæ vitæ, salvos perducere.

Talem tantumque honorem nemo sibi sumit “sed qui

[blocks in formation]

"1

vocatur à Deo tanquam Aaron.” Vocatus verò laborem haud recuset; sed corde magno, et animo volenti, se accingere festinet, ad ea omnia comparanda, quibus instructus, vineam Domini ritè excolere possit, in opere tam divino “impendere et superimpendi,'

»2 et vitam ipsam, si opus esset, profundere paratus.

A pastore moneantur parentes, eos graviter peccare, qui mundanis affectibus adducti, liberos suos impellere nituntur, ad statum clericalem eligendum aut fugiendum. Doceat insuper illos omnes, in maximo salutis periculo versari, qui statum hunc, nisi à Deo sint vocati, amplectuntur.

Populum quoque moneat, ut si contingat scire aliquam gravem culpam, in iis qui ad ordines sacros aspirant, aut aliquam in eorum familià infamiam illos coram Deo obstrictos esse, talem culpam vel infamiam tempestivè notam facere, ut sancta sanctè serventur, et ab Ecclesiæ ministerio, indigni arceantur.

Pastoris insuper est, diligenter erudire eos qui ordines suscipere volunt, ut distinctè intelligant, quam magni momenti, et quam gravis periculi sit officium sacerdotale ; et quam puram opporteat esse propositum et quam sanctam vitam eorum, qui ministri Christi, et dispensatores mysteriorum Dei, constituentur. Admoneant eos, omnem clericum teneri, Apostolum audire dicentem : “ habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus,” et si in ovile Christi intrent, ad proprium commodum assequendum, vel ad res familiares augendas, vel ad propinquorum emolumentum promovendum, ipsos divinæ ordinationi oppositos esse et Christi ministerio indignos.

Clericis omnibus, sub gravi conscientiæ obligatione præcipimus. Nobis aut Vicario Nostro Generali, notum facere, non solum aliquod impedimentum, defectum, vel pravos mores, quos in iis ipsis, qui ad ordines aspirant

1 Hebr. v. 4.

2 2 Cor. xii. 15.

3 1 Tim. vi. 8.

cognoverint; sed etiam ea omnia, quæ ad familiam aut propinquos eorum spectant, quæ ipsos minus idoneos ad ordines suscipiendos reddere videantur. Si fieri potest, hæc omnia nuntiari oportet, priusquam juvenes in seminarium intraverint, ut eò faciliùs à ministerio arceantur, omnes, quorum mores, aut familia, vel minimam labem in sanctum sacerdotium inferre posset.

Candidati omnes severo examini sunt subjiciendi, priusquam studia Ecclesiastica inceperint. Quinimmo notandum, esse de jure Episcopi, subditum quemcumque ad examen revocare, si justa de causa, necessarium videbitur.

CAPITULUM DECIMUM NONUM.

DE SACRAMENTO MATRIMONII.

“ Hæc est voluntas Dei sanctificatio vestra,” ait Apostolus, et ut hæc divina voluntas perfectiùs impleatur, misericors Deus, diversis hominum conditionibus, suas gratias largitus est, ut earum adjutorio, singulorum respective statuum muniis expletis, omnia pro iis, qui secundum ejus propositum vocati sunt sancti, in bonum co-operentur. Benignus ideò Salvator, Matrimonii contractum in dignitatem Sacramenti evehere dignatus est: ut qui rectè ad illud suscipiendum sunt dispositi, copiosa gratià adjuventur, ad mutuum amorem indesinenter præstandum, ad sedulò laborandum pro sui-ipsorum salute, et ad prolem in Dei timore, et virtutis amore, instituendam. Gregi itaque suo prædicent Pastores, Divinæ misericordiæ, benignitatisque abundantiam, in hoc Sacramento pro eorum salute instituendo : et hortentur eos, qui illud suscepturi sunt, non carnali cupidine, aut turpi avaritià ducendos, sed pio potius desiderio Divinam voluntatem et ordinationem implenni. Curent insuper Presbyteri, ne Matrimonium, sine debita reverentia, et solemnitate celebrando, populi devotiò erga tam salubre institutum minuatur, ad quam promovendam, non parum conducit ipsius Ministri compta et pia conversatio ; obstat vero strepitus verborum, joci, et quærendi quæ sua sunt nimius et intempestivus amor.

11 Thess. iv. 3.

Ecclesiæ regula et decreta circa matrimonium, tot, tantique momenti sunt, ut Presbyteris necessaria sit accurata et plena eorum cognitio : præsertim verò eos oportet intelligere omnia impedimenta, quæ prohibent, aut nullum faciunt connubialem contractum.

Nullum, quocumque sub prætextu, Matrimonium celebretur, sine publicatione Bannorum, vel dispensatione in eorum publicatione prius obtenta. Declaramus omnes dispensationes, sivè in publicatione Bannorum sive in impedimentis Matrimonii, ad duos tantum menses valere; et si, elapso boc temporis spatio, dispensatio ad effectum non perducatur, necesse erit illam renovare, si partes adhuc contrahere voluer

Decreto concilii Tridentini inhærentes, jubemus, ut hi, qui Matrimonium inire proponunt, ad tribunal Poenitentiæ accedant, tertio ad ultimum, die, antequam nuptiæ celebranda sunt.

Clero nostro notum facimus, nullam posthæc dispensationem nos concessuros, nisi aut, propria persona, aut in scriptis petita fuerit, ab illo sacerdote, cujus est officii Matrimonium celebrare. In dispensatione petenda, necesse erit sacerdoti distinctè explicare causas, ob quas, dispensatio postulatur; et clericos admonemus, sedulò inquirere, utrum causæ allegatæ, veritate nitantur. Si enim falsæ causæ in favorem dispensationis proponantur, aut veræ causæ contra dispensationem reticeantur, dispensatio omnino nulla et invalida erit. Quandocumque dispensatio necessaria erit, sub nullo prætextu publicentur Banni, donec dispensatio obtenta fuerit.

Sub poena suspensionis prohibemus, ne quis ex nostris sacerdotibus Matrimonium cujuscumque scienter celebret, qui ex suis parochianis non est, sine consueto testimonio libertatis á proprio parocho obtento.

« ÖncekiDevam »