Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Unusquisque parochus, sub pœna suspensionis, tenetur servare Librum, in quo notanda sunt nomina omnium qui matrimonio junguntur, et nomina testium, cum die, mense, et anno, quibus celebratæ sunt nuptiæ. Si dispensatio concessa est, ibidem notetur.

Omnes et singulos, ipso facto, excommunicatos declaramus, qui matrimonium contrahere attentabunt, scientes se impedimento derimente irretitos esse. Presbyterum et testes, eidem excommunicationi subjicimus, si cur. scientia impedimenti, nuptiali ceremoniæ intersint.

Ob multa incommoda et pericula, qui ex matrimoniis Catholicorum cum acatholicis proveniunt, Presbyteros nostros districtè prohibemus á celebratione talium matrimoniorum, sine licentia Nostri, vel Vicarii nostri Generalis.

Placet hic subnectere Decretum Pontificium, de Matrimoniis mixtis.

PERILLUSTRIS ET REVSSME. DOMINE, UTI FRATER.

Exploratum est Amplitudini Vestræ nonnullos Hiberniæ Antistites, Sacram hanc congregationem de Propaganda fide, pluries postulasse, ut Sanctæ Sedis judicium ipsis innotesceret, circa validitatem Matrimoniorum, quæ, inter unam partem Catholicam, et alteram Hæreticam, non servatâ formâ concilii Tridentini, in isto Regno, contrahuntur. Cum itaque necessariæ ad resolvendum dubium notitiæ requisitæ fuerint, ac demum, sub die 3 Martio currentis, in maturum examen in Sacra Congregatione S. Officii, coram Sanctissimo Domino Nostro Pio PP. VI. revocatum fuerit; Sanctitas sua, auditis Eminentissimorum DD. DD. Cardinalium generalium Inquisitorum suffragiis, decrevit, Matrimonia mixta, in Hibernia contracta et contrahenda, non servatâ formâ Concilii Tridentini, iis in locis in quibus sive Concilium Tridentinum, sive etiam ejus Decretum Sess. xxiv. cap.

1. de Reform. forsan fuit promulgatum, alio non concurrente canonico impedimento, quamvis illicita, habenda tamen esse, uti valida. Quod, cûm ita sit, Sanctitas sua vult universos istius Regni Archiepiscopos et Episcopos, ut nihilominus curent retrahere Catholicos ab hujusmodi illicitis nuptiis. Dum itaque Amplitudinem Vestram, de Pontificio hoc Decreto, certiorem facimus, hortamur etiam, ut illud quantocitius omnibus Episcopis suffraganeis suis, pro eorum regimine ac norma, communicet. Deum Opt. Max. precamur, ut eamdem Amplitudinem Vestram sospitem diutissimè servet.

Amplitudinis Vestræ,

Romæ, 19 Martii, 1785,

Uti Frater Studiosissimus,

L. CARD. ANTONELLUS, Præftus.

Dno. Archiepiscopo Dubliniensi,

in Hibernia.

S. BORGIA, Secrius.

"Multi sunt," aiunt Patres Tridentini' " qui vagantur, et incertas habent sedes, et, ut improbi sunt ingenii, prima uxore relicta, aliam, et plerumque plures, illa vivente, diversis in locis ducunt. Cui morbo cupiens S. Synodus occurrere, omnes ad quos spectat, paternè monet, ne hoc genus vagantium facilè ad matrimonium recipiant. Parochis præcipit, ne illorum matrimoniis intersint, nisi prius diligentem inquisitionem fecerint, et re ad Ordinarium relata, ab eo licentiam id faciendi obtinuerint."

Supra memoravimus Pastores teneri gregem suum docere naturam et effectus hujus Sacramenti: oportet insuper ut aliquando populo explicent illa ex impedimentis dirimentibus, quæ sine scandalo publicè explicari possunt. Præcipuè verò curent, ut populos distinctè intelligat, quod, quamvis impedimento aliquo celato

1 Sess. xxiv. cap. 7.

F

efficerint ut nuptiales ceremoniæ celebrarentur, tale matrimonium omninò fore nullum et invalidum, nisi dispensatio antea obtenta fuerit. Sæpe quoque moneantur Fideles, ipsis vetitum esse, Matrimoniis, Baptismis, aut aliis ceremoniis, adesse, eorum qui fidem Catholicam non profitentur.

N. B. Decretum Concilii Tridentini irritans matrimonia clandestina, publicatum fuit in omnibus Parochiis Provinciæ Dubliniensis, die 2 Decemb. an. 1827.

CAPITULUM VIGESIMUM.

DE VERBI DEI PRÆDICATIONE.

OMNIUM sacerdotum curam animarum habentium, præcipuum et maximè necessarium est officium, pascere qui in iis est gregem Dei, verbum vitæ annuntiantes, et monita salutis sedulò tradentes: nisi enim primarium hoc munus dignè impleverint, fructus æternæ vitæ ex aliis sacri ministerii functionibus, nequaquam afferent. Hinc apertè docet Apostolus: "Si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit. Væ enim mihi est, si non evangelizavero!" Quibis verbis sacra Scriptura nos docet: Prædicationem verbi, Presbyteris non esse opus electionis sed necessitatis: et eos, qui tam magni momenti munus, suâ culpâ neglexerint, divinæ se subjicere ultioni.

De hoc ita decrevit Concilium Tridentinum. 2" Archipresbyteri quoque, Plebani, et quicumque Parochiales, vel alias curam animarum habentes Ecclesias, quoquo modo obtineat, per se, vel alios idoneos si legitimè impediti fuerint, diebus saltem Dominicis et Festis solemnibus, plebes sibi commissas, pro sua et earum capicitate, pascant salutaribus verbis: docendo quæ scire omnibus necessaria sunt ad salutem, annuntiandoque iis cum brevitate et facilitate sermonis, vitia quæ eos declinare,

1 1 Cor. ix. 16.

2 Sess. v. cap. 2.

et virtutes quas sectari oportet, ut poenam æternam evadere, et coelestem gloriam consequi valeant. Id verò, si quis eorum præstare neglexerit, per censuras ecclesiasticas, seu alias, ad Episcopi arbitrium cogantur." "Mandat præterea Sancta Synodus, ut Parochi inter missarum solemnia, aut divinorum celebrationem, sacra eloquia, et salutis monita, lingua vernacula, singulis diebus festis vel solemnibus explanent: eademque in omnium cordibus, postpositis inutilibus quæstionibus, inserere, atque eos in lege Domini erudire studeant." 1

Cupientes itaque in omnibus Christi ei Ecclesiæ spiritui conformes fieri, prædicta decreta, nostri cleri oculis, ultrò subjicimus; et tenore præsentium, omnibus Presbyteris, curam animarum habentibus, districtè præcipimus, ut, singulis Dominicis et Festivis diebus, inter missarum solemnia populo explicent Evangelium, aut aliquam partem Doctrinæ Christianæ, sub pœna Ecclesiasticorum suppliciorum, quæ contra eos denuntiantur, qui hoc munus adimplere neglexerint.

De iis verò, quæ ex Evangelio, populo sunt enuncianda, et de modo divini verbi prædicandi, audiamus Apostolum Paulum: 2

"Et ego cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis aut sapientiæ, annuncians vobis testimonium Christi: Et Sermo meus, et prædicatio mea, non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis." In prædicatione igitur explicet Pastor, non fucatis verbis, sed omnium captui accommodatis, dogmata Fidei, quæ omnibus scitu necessaria sunt: et regulas morum ita planas faciat, ut uniuscujusque status homines, quæ ab iis agenda, quæque fugienda sint, sinè labore ediscant. Recordentur clerici, primum esse gradum ad rectè et fructuosè prædicandum, Prædicatorem, seria consideratione, et diuturna divinorum contemplatione, menti et

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »