Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cordi suo, altè infixisse veritatem et valorem eorum, quæ populo annunciare proponit. In mente teneant Prædicatores, dicta splendentia, et humanam eloquentiam, rarò esse utilia, et nunquam necessaria: et è contrario reminiscantur, verba inculta, et inconditos sermones, non solum fructum non affere, sed et ignominiâ, ministerium verbi afficere. Sermo igitur Christiani Prædicatoris sit simplex, sed bene dispositus, et cum modestia et gravitate pronunciatus. Denique perpetuò recordentur Presbyteri, se ad prædicandum esse missos, non ut laudem et plausus consequantur, sed ut sancta et utilia monita salutis tradant; non ut auditoribus placeant, sed ut eos meliores et sanctiores efficiant.

Parum tamen per publicam prædicationem inter oves pietas promovebitur, nisi sedulò laboratur ut mentes et corda juventutis, ad virtutis amorem excolantur. Huic mandat Episcopis Conc. Trid. ut etiam censuris ecclesiasticis, si necessariæ sint, Clericos compellant ad juvenes erudiendos. "Iidem etiam saltem Dominicis et Festivis diebus, pueros, in singulis Parochiis, fidei rudimenta et obedientiam erga Deum et Parentes, diligenter ab iis, ad quos spectat, doceri curabunt: et si opus sit, etiam censuris ecclesiasticis compellant, non obstantibus privilegiis et consuetudinibus.”1

Ne relinquant igitur sacerdotes hoc tam necessarium munus, laicis præceptoribus, aut etiam Christianæ Doctrinæ sodalibus, unicè implendum; sed sui-ipsorum præsentiâ et exemplo, alios incitent, et ipsi videant, juventutem ritè et perfectè, in fide et moribus institui.

Parentes, tutores, et magistri, sæpe moneantur, ipsos sub gravi obligatione teneri, ad eorum institutioni providendum, qui ipsorum curæ mandantur; et illos, optimo modo huic obligationi satisfacturos, si liberos et famulos compellant adesse in Ecclesiis, dum catechismus edocetur Dominicis et Festivis diebus, et aliis temporibus

1 Sess. xxiv. cap. 4.

[ocr errors]

ad hoc destinatis. Quoad hos verò qui suorum et maximè domesticorum curam non habent," et qui mundanis curis ita sunt dediti, ut liberos et famulos, non solum ad Ecclesiam non mittunt, sed etiam eos ab eadem retrahunt, ut in laboribus domi velut infigantur, hi, juxta Apostolum, 2" fidem negârunt, et sunt infidelibus deteriores."

[blocks in formation]

CAPITULUM VIGESIMUM PRIMUM.

DE SODALITIIS, VOTIS, ET INDULGENTIIS.

ECCLESIA Catholica, Dei Spiritu ducta, spiritualia dona fidelibus largiri consuevit, qui piis et approbatis sodalitiis nomina dantes, ad pietatem promovendam et juventutem Christianis moribus erudiendam adlaborant. Ipse quidem Dominus docet, quòd, ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine ejus, ipse erit in medio eorum. Hinc divina ejus gratia in populum suum abundantius effunditur, cum multi eorum non solum in ejus nomine congregantur, sed ejus spiritu in unum corpus adunati, ad Dei gloriam prmoovendam, pietatis et charitatis operibus exercendis, assiduè connituntur.

[ocr errors]

Ne verò quod Religioni augmentum, et pietati decus, afferre debet, in Ecclesiæ dedecus, et populi scandalum vertatur, curent Parochi, ne quis de suis subditis, qui non est probatæ vitæ, sodalitium quodcumque ingrediatur. Prohibeant verò, ne multiplici oneri sodalitatum, rudes et indocti sese gravent.

Quoniam autem nihil est, quod fidelium pietatem fortiùs excitare potest, quam divina charitas in sanctissimo Eucharista sacramento exhibita, enixe confraternitatem Sanctissimæ Eucharistiæ curæ et protectioni omnium sacerdotum commendamus. Hortentur eos, qui in Dei

1 Matt. xviii. 20.

72

DE SODALITIIS, VOTIS, ET INDULGENTIIS. servitio fervore insignes sunt, ut in hoe sodalitium intrent: et ut sodales hujus et aliarum sodalitatum, indulgentias ab Ecclesia concessas lucrentur, habeant sacerdotes dies statutos et tempora, quibus confessiones sodalium excipiunt.

Jam antea hortati sumus clericos curam animarum habentes, ut omni quo possunt modo, foveant et adjuvent Christianæ Doctrinæ Societatem. Hæc sodalitas, non solum à summis pontificibus commendatur, sed et ab omnibus sacerdotibus æstimari debet tanquam præcipuum eorum subsidium, sicut revera est, ad juventutem piè erudiendam, et ad bonam disciplinam in parochiis singulis promovendam. Strictè ergo præcipimus et mandamus, ut intra primum annum post promulgationem horum statutorum, prædicta sodalitas, in singulis hujus Dioeceseos Ecclesiis instituatur, ubi non fuerit prius introducta. Invigilat insuper parochus ejus augmento, ut quod benè inceptum fuerit, indies ejus ope, crescat, ac magis magisque stabiliatur. In appendice 2da, invenientur quædam regulæ, ad hanc societatem instituendam et provendam, utiles.

Quo profectui rudium, et in vita Christiana institutioni, melius consulatur, præcipitur etiam, ut in singulis supradictis. Ecclesiis, Bibliotheca constituatur; ex quá, libri, præcipuè diebus dominicis, juxta regulas in appendice 3a, insertas, populo commendentur, ut lectione illorum et meditatione, suis respectivè domibus, hyberno præsertim tempore, fideles Christi, sui ipsorum officia erga Deum et proximum ediscant. Quinetiam, ut qui fide orthodoxa a Deo sunt ditati, ejusdem fidei, et spei, quæ in illis est, omnibus quærentibus, rationem reddere valeant.

§ DE VOTIS.

Votum perficiendi aliquod opus pietatis, aut erga

proximos caritatis, non solum ex natura sua, coram Deo maximè acceptabile est, sed et omnia opera, causâ adimplendi tale votum facta, peculiare meritum è virtute religionis dimanans, annexum habent. Pensantes tamen, eos, qui notabiliter votum, aut juramentum violant, gravis admodum delicti reos esse; et memores infirmitatis humanæ, in hac vita peccato et tentationibus adeo obnoxiæ; necesse judicavimus, Presbyteros monere, ut nunquam sinant eos, qui sub eorum cura constituuntur, vota emittere, nisi seria deliberatione prius habita; sæpe et enixè divino auxilio implorato; et proprii confessoris consilio et licentia impetratis. Juramenta promissoria nunquam emittantur, nisi ex gravissima causa, et post multam deliberationem, et districtè sacerdotibus præcipimus, ut nullos, aut ad confessionem, aut ad eucharistiam recipiant, causâ, vel prætextu ipsorum innocentiam probandi.

[ocr errors]

Paulus Apostolus in prima ad Corinthios Epistola, cap. vii. apprimè depingit, quam perfectè ex hujus sæculi curis segregentur, et quam plenè ad Dei servitium expediantur, illi, qui vitam cælibem amplectuntur ; et ideò Christi vestigia secutus, tam verbo quam exemplo, perpetuæ castitatis vitam, magnoperè commendat. Salvator tamen ipse docet, non omnes capere verbum istud;' et eos solos, ad perpetuæ castitatis vitam esse idoneos, quibus Deus admirabile et coeleste domum continentiæ concedit. Quoniam ergo thesaurum hunc in vasis fictilibus portamus, multis tentationibus et periculis obnoxium; et quoniam ob penuriam cænobiorum, ubi vita coelebs tutius ducitur, magna incommoda exoriri possint iis, qui Deo virginitatem voverent, si inter sæculi pericula versari cogantur; hinc statuimus, et nullus posthac ex nostris sacerdotibus, ullum personam ex sibi sudutis, votum perpetuæ castitatis emittere, inconsulto Episcopo, permittat; quod idem observari volumus, ab iis omnibus qui confessiones fidelium in hac Dioecesi excipiunt.

« ÖncekiDevam »