Sayfadaki görseller
PDF
ePub

§ DE INDULGENTIIS.

Quoniam aliqui ex rudioribus nostris, et multi ex iis qui orthodoxam fidem non profitentur, in errores, de natura et usu Indulgentiarum, non raro labuntur; Presbyteros omnes curam animarum habentes, admonemus et hortamur, et populum sibi commissum, sedulò doceant omnia quæ scire oportet, circa naturam et utilitatem Indulgentiarum; et de conditionibus quæ necessariæ sunt ad hos cælestes thesauros lucrandos. Præcipuè doceant, quod ad Plenariam Indulgentiam consequendam, plerumque necessarium esse, validè confiteri; eucharistiam devotè suscipere; et intento animo orare, pro veræ fidei propagatione, pro infidelium, hæreticorum et peccatorum conversione, et pro pace conservanda inter Christianos Principes et nationes.

Necesse non judicavimus hic enumerare multas indulgentias, quæ, aut in Festis solemnioribus, aut propter opera pietatis vel Charitatis, obtineri possunt. Clericis nostris satis sunt notæ, et ipsorum est officium, congruis temporibus, populo annunciare. Sed expedire judicavimus declarare, Nos, ex auctoritate nobis concessa, tenore præsentium, concedere, omnibus Presbyteris curam animarum quoquo modo habentibus, facultatem impertiendi, juxta formam in calce Ritualis Romani notatam, indulgentiam plenariam, fidelibus, qui in articulo mortis versantur.

Quæ sequuntur, excerpta sunt ex Decretis concilii Tridentini de usu indulgentiarum, et ea accuratè observari ab omnibus Presbyteris enixè volumus.

"Cum potestas conferendi indulgentias á Christo Ecclesiæ concessa sit, atque hujusmodi potestate sibi divinitus tradita, antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit, S. Synodus, indulgentiarum usum, Christiano populo maximè salutarem et sacrorum Conciliorum auctoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse, docet

et præcipit; eosque anathemate damnat, qui, aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in Ecclesia potestatem esse negant. In his tamen concedendis moderationem, juxta veterem et probatam in Ecclesia consuetudinem, abhiberi cupit: ne nimia facilitate, ecclesiastica disciplina enervetur. Abusus verô qui in his irrepserunt, et quorum occasione, insigne hoc indulgentiarum nomen, ab hæreticis blasphematur, emendatos et correctos cupiens præsenti decreto generaliter statuit, pravos quæstus omnes, pro his consequendis unde plurima in Christiano populo abusuum causa fluxit, omninò abolendos esse, ut ita sanctarum indulgentiarum munus, piè, sancte, et incorruptè, omnibus Fidelibus dispensetur."

1 Sess. ultim. Decr. de Indulg.

CAPITULUM VIGESIMUM SECUNDUM.

DE ECCLESIIS PAROCHIALIBUS.

NIHIL est fortasse, quo magis elucet zelus Presbyteri, quam decore domus Dei, et honore cultûs ejus, promovendo; è contrario autem, nihil est quò clarius manifestatur, sacerdotes animam in spiritualibus defecisse, quam domum ejus propriam nitidam habere, dum in illo templo, quo Deus coeli colitur, non solum ornatus et decor desiderantur, sed et squalor et sordes non rarò fastidium generant. "Interdum accidit," ait auctor 'Regulæ Cleri,'" ut privata domus Parochorum et aliorum clericorum, eorumque vestes reluceant; dum interea, proh pudor! domus Dei, purificatoria et alia linteamina sacra, et vestes, quæ sacrificio divino inserviunt, sint pannosa, lacerata, et incuriâ sordescunt."

[ocr errors]

De Nostro Clero, meliora speramus: multum enim in Domino confidimus, ipsos, cum Psalte Regio dicere posse: "Domine delexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloria tuæ." Confidimus ipsos in memoria semper retenturos, inter præcipua eorum officia esse, non obstante quacumque paupertate aut socordiâ populi, ut nitor et decor in Dei cultu et domo, omnium oculis ac menti appareant. Presbyteri, ait Hieronymus,2 diligere debent decorem domus Dei. "Qua

1 Psalm xxv. 8.

2 Ep. 3. ad Heliod.

propter soliciti sint, si niteat altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si sacrarium mundum, si vasa luculenta, et in omnes ceremonias pia solicitudo disposita."

"Ab Ecclesiis," aiunt patres Tridentini, sæculares omnes actiones, vana, atque adeò profana colloquia, deambulationes, strepitus, clamores, arceantur; ut domus orationis esse videatur, et dici potest." Sanam hanc et salutarem regulam, in omnibus servari maximè cupientes, districtè prohibemus, ne quis ex nostris Presbyteris, sub ullo prætextu, ullius ecclesiæ, vel sacelli, usum concedat, ad cætus publicos laicorum celebrandos, nisi cum hi cœtus, de rebus ad religionem aut Charitatem pertinentibus, omninò aguntur. Prohibemus quoque, ne ullæ proclamationes, ex altari, aut etiam intra ecclesiam fiant, exceptis tantum Bannorum publicatione, Jejuniorum et Festorum annunciatione, stationum pro confessionibus excipiendis promulgatione, pro infirmis et defunctis precum petitione, et aliis hujusmodi, quæ divinum cultum immediatè attingunt. Clericis quoque præcipimus, ut nihil eujuscumque generis sit, in area Ecclesiæ vendi sinant; et ut omni quo possunt modo, prohibeant venditionem liquorum quibus homines inebriare possint, in vicinio Ecclesiæ. Seriò et strenuè improbent clerici tum eos, qui tabernas velut in atrio Ecclesiæ constituunt, quum eos, qui spreto Domini timore, etiam diebus Dominicis, talia loca frequentant.

"Placuit igitur" (ait Concilium Chalcedonense) nemenem aut ædificare, aut construere monasteria, aut oratorii domum, sine conscientia ipsius civitatis episcopi," similiter loquuntur Patres Tridentini: ne patiantur Episcopi, privatis in domibus, atque omninò extra Ecclesiam, atque, ad divinum tantum cultum dedicata, oratoria, ab iisdem Ordinariis designanda et

1 Sess. xxii. Decr. Quanta cura. 2 Gratian. Decr. C. xvii). Q 2. c. x.

visitanda, sanctum hoc Sacrificium á sæcularibus, aut Regularibus quibuscumque peragi." Ex his decretis, manifestè patet, nullum sacerdotem jus habere, aut in domo privata, oratorium instituere, aut alicubi sacellum vel Ecclesiam, aut stationem pro Missa in Ecclesia, erigere, sine expressa licentia Ordinarii. Notum proinde facimus, Nos, posthac nullam ad ecclesiam vel sacellum erigendum licentiam daturos, nisi hac conditione, ut, unà cum ecclesia vel sacello, sacristia, erigatur; et Clericis præcipimus ut ubicumque jam non sit erecta sacristia unicuique ecclesiæ et sacello, adjiciatur.

66

'Populi," inquit S. Augustinus," confluunt ad Ecclesias casta celebritate, honesta utriusque sexus discretione." Soliciti sint Presbyteri, hanc tam antiquam et salutarem consuetudinem accuratè servari, viros à mulieribus in Ecclesiis segregando, quantum commodè fieri potest.

Præcipimus quoque, ut, ubicumque præviè factum non fuerit, sanctuarium repagulis validis sepiatur, quò sic populus omnino ab accessu ad ipsum altare removeatur. Insuper, mandamus, ut, nullus in posterum laicus, sub quocumque prætextu, in sanctuario, dum missa celebratur, aut sancta quæcumque aguntur, manere permittatur. Excipiuntur hi qui Missæ inserviunt.

1 Sess. xxii. Decr. Quanta cura.

« ÖncekiDevam »