Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPITULUM VIGESIMUM TERTIUM.

DE SCHOLIS.

JUVENTUTIS institutio quàm magnoperè æstimanda est! Quis enim nescit, ex eâ præcipuè pendere non solum ejus in virtute profectum, sed et in hujusce vitæ decursu, progressum felicem, faustumque exitum ? Radix enim amara, ex qua multa vitia nascuntur, est ignorantia ; et dum ea aufertur, juvenes non solum meliores cives efficiuntur, sed et mentes eorum aptiores, ad scientiam Religionis, majori cum fructu, recipiendam redduntur. Constat præterea, mentes et corda teneræ ætatis infantium, soepe et multum periclitari, et interdum omnino corrumpi, dum scholas, ubi nec literarum scientia, nec pietas viget, discendi causâ, frequentent. Ob has causas omnium Presbyterorum curam animarum habentium, et præcipuè Pastorum, officium est, sedulò invigilare institutioni juventutis, et moribus eorum qui scholis præfecti sunt.

Imprimis igitur cura sit Pastoris, erigere, aut aliter comparare, scholas tantæ magnitudinis quantæ sufficiat, ut pueri rectè in classes distributi, commodè, modoque probato, edoceantur. Difficile est, pueros rectè erudiri in Scholis istis augustis, ubi nec ordo, nec disciplina servari potest : et multum temporis infructuosè territur in illis scholis, ubi vetus et imperfectus modus decendi, à rudioribus magistris adhuc retinetur. Jus suum ergo, et auctoritatem, Parochus exerat, ut, talibus scholis eliminatis, eis tantum patrocinetur, in quibus modus docendi, nuper inductus, et omnium plausu exceptus, introduci potest atque servari.

Omnibus Pastoribus et Vicariis præcipimus, ut scholas sæpe visitent: et dum ibi morentur, tal consilia magistris, et monita scholaribus tradant, quæ maximè opportuna et utilia videbuntur. Inquirant utrum Sancti Domini Evangelii doctrinâ, pueri imbuantur? utrum juramenta, mendacia, turpiloquia, et rixæ præcaveantur? aut cum commissa fuerint condignè puniantur? et utrum Parentes filios et filias ad scholas mittere negligant? Attentè libros scrutentur, et si aliquos deprehenderint, in quibus Religio sancta oppugnatur, aut ex quibus mores scholarium periclitari possint, Magistrum severè increpent, et libros istos amoveri curent.

Sacerdotibus insuper incumbit officium invigilandi, moribus et vitæ eorum qui scholis præsunt. Neminem vero ad hoc officium deputent, nisi probata testimonia, morum honestatis, vitæ integritatis, et scientiæ sufficientis, protulerit. Nec docendi munere fungi sinant eos, qui id officium negligunt, aut qui bonæ vitæ exemplum, juventuti haud præbent.

CAPITULUM VIGESIMUM QUARTUM.

DE DEBITIS COLLIGENDIS.

Cum in Procemio horum statutorum, memoraverimus illa Apostoli verba, quibus admonemur, “pascere qui in nob est gregem Dei, non coactè sed spontaneè, non turpis lucri gratia, sed voluntariè,” et quoniam nunc dicere oportet de collationibus fidelium, seu, ut vocantur, debitis, quibus vita Clericorum sustentatur, et de summa eorum, ac modo pro iis colligendis aptissimo ? profundè cogitantes, quàm verè difficile sit, conciliare jus debitæ compensationis, quam cleri justè sibi vindicant, cum animo proprii emolumenti posthabendi, quo omni tempore, et in omni rerum eventu, Presbyteros duci decet ; expedire judicavimus dilectos Nobis in Christo sacerdotes hortari, ut summa fiducia semper fidant, illo coelesti Patri,“ qui præstat nobis omnia abundè ad fruendum,”? et ut nunquam hominum malitiâ aut injustitiâ devicti, discedant ab illa charitate, “quæ omnia sustinet, et quæ sua sunt non quærit”3 sed ut in colligendis justè debitis, ita agere studeant, ut iniqui etiam et perversi confiteri cogantur, nos non dominari ratione fidei aut officii, quo fungimur, sed adjutores esse spei ipsorum ; et dum de coelestibus thesauris illis ministramus veracitur unicuique nostrum liceat dicere; non quæro vestra sunt sed vos.

21 Tim. vi. 17. 3 i Cor. xiii. 5, 7. 4 2 Cor. xii. 14,

11 Pet. v. 2.

G

Vestigiis ergo Christi, et Apostoli ejus insistentes, et maximè soliciti tam à clericis amovere, omnem errandi locum, quam eorum providere justæ compensationi, eo modo quo penuria plebis in hoc tempore egestatis, non gravior fiat; minimê autem cupientes, munificientiam fidelium erga

clericos quacumque occasione cohibere, sed hoc solum intuentes, ut quæ ex lege divina supra memoravimus, non prætergrediantur clerici, præcipimus, ut in debitis colligendis, quæ sequuntur regulæ, accurate serventur.

De divitibus haud necessum esse judicavimus, certam de debitis regulam statuere. Speramus enim eos, pro suâ pietate, quæ suo ordini atque ampliori fortunæ, sunt consentanea, suorum respectivè Parochorum congruæ sustentationi, collaturos.

Illi qui, negotiationi, agrive culturæ dediti, abundantia quadam bonorum, optimaque fama et æstimatione inter suos concives gaudent; Debita, quæ infrà notantur, soldere teneantur, occasione sacramenta suscipiendi, aut dum pro ipsis officium aliquod Religionis aut Pietatis à suo Pastore exercetur; scilicet:

Post celebratum Baptismum, quinque solidi solvantur: post solemnizatum Matrimonium, quadraginta solidi : Testimonio libertatis ad Matrimonium contrahendum dato, decem solidi ; occasione Missæ pro defunctis, præsente cadavere, et quando officium et Missa non cantantur, decem solidi. Quando verò officium et Missa cantantur, Parocho solvantur quindecim solidi, et singulis aliis Presbyteris decem solidi, nisi in iis locis, ub, consuetudo, minorem summam solvendi, vigeat.

Si verò sacerdos quisquam, quamvis officio divino intersit, Missam non celebraverit, eodem die, in domo defuncti, aut in loco ubi officium cantatur, quinque solidos recipiat. Pro missis privatis stipendium sit duo solidi nec minûs. Extremæ Unctionis Sacramento collato, nihil à Sacerdote petatur; si quid vero ultrò fuerit oblatum, accipi potest. Ubi consuetum est, collationes post matri

monium facere, præcipimus, ut liberæ et spontaneæ sint: et districtè mandamus, ut nihil, sub quocumque prætextu, in Tribunali Poenitentiæ accipiatur.

Quoad eos, qui sibi, suisque, magna cum industria et labore, tenuiorem victum comparant, debita quæ sequuntur solvant; scilicet:

Post collatum Baptismum, duos solidos et dimidium ; post solemnizatum Matrimonium, viginti solidos ; Testimonio libertatis ad contrahendum dato, quinque solidos : post Missam pro defunctis, præsente cadavere, quinque solidos.

Ab iis vero qui omnino pauperes esse videntur, nihil exigatur; sed si spontè aliquid offerant, accipi potest.

Quoniam mos est, apud stationes confessionum colligere debita, quibus præcipuè vita sacerdotum sustentatur; et quoniam hæc consuetudo, pecuniam conquirendi, in ipso tempore quo animi omnium qui astant divinis solûm rebus occupari debent, non parùm incommodi affert; enixe clericos hortamur, ut in ejus locum substituant consuetudinem, in aliqua parte hujus Provinciæ jam vigentem, et quam nos omninò probamus, et clero commendamus. Secundum illum morem, unus vel duo probi homines, ex unoquoque pago ruralium Parochiarum, à Pastore eliguntur, qui post Festa Epiphaniæ et Ascensionis Domini, singulis annis, colligant ex omnibus qui solvere valent, debita, quæ apud stationes consuetum est recipere, et ea Pastori tradant. Sed ubicumque mos iste laudabilis adhuc non viget, præcipimus, ut debita, apud stationes, modo sequenti colligantur.

Post Missam celebratam, (et districtè præcipimus, ut apud stationes Missa nunquam omittatur,) et cum celebrans gratias post Missam de more egerit, Parochus, aut qui ejus vices gerit, invitet astantes, debita consueta super altare offerre, sed neque dum collationes fiunt, neque ante, neque post, ullus, ob non soluta debita, ibidem increpetur aut verecundiâ officiatur, ne sancta nostra Religio, vel ejus Mysteria aut Minister, congruà

« ÖncekiDevam »