Sayfadaki görseller
PDF
ePub

reverentiâ privetur; ne fideles, præcipuè qui inter eos pauperes sint, erubescere cogantur; aut ne omninò sacramentum reconciliationis deserant, aut non bene dispositi, ad Corpus Domini accedant.

Hucusque progressi sumus in definiendo summam debitorum quæ exigi possunt, regulamque statuimus, ab omnibus æqualiter servandam; non indè tamen munificentiæ, aut pietati eorum, limites apponimus, qui ultrò, et sine querelâ, plus offerre velint.

Animadvertant Clerici, Nos, in Schedula prædicta debitorum, nil egisse de quibusdam fortuitis emolumentis quæ quamvis quoad summum incerta, et quoad modum ea colligendi, valdè sint diversa, consuetudine tamen antiquâ, probantur, et firmantur. De his verò volumus ut eadem modestia, et charitas eadem omninò servetur. Denique invigilantes super istud Domini mandatum, "gratis accepistis gratis date," et providentes ne modo aut occasione ulla violetur, prohibemus, sub pœna suspensionis, ne in administrandis Sacramentis, aut benedictionibus quibuscumque impertiendis, quis ex nostris sacerdotibus, substratione ministerii, debita exigat; quod lege vel consuetudine, non à se introducta, sed legitimè probata, sancitur, requirat; caveat autem in omnibus ne paupertate laborantes, aut miseria oppressos, exigendo pecuniam, rubore afficiat; ne Evangelium iis venundari videatur, aut Christus vertatur in opprobrium.

Neque intempestivum erit, hac occasione, mentionem facere de antiqua consuetudine, frumentum apud domos fidelium colligendi; quæ consuetudo in illis temporibus ortum habuit, quibus voluntaria paupertas, nihil attulit dedecoris, aut ministerio ipsi, aut iis qui, ostiatim mendicando, vitam sustentabant. Mos tamen iste, in his temporibus, et in hac regione, ubi Catholici cum acotholicis admixti vivunt, non parvo multis offendiculo

Matt. x. 8.

est. Enixè ergo cupimus, ut hæc consuetudo, in aliam, moribus hujus regni magis consentaneam, mutetur. Interea tamen, omnes clericos, tam regulares quam sæculares in Domino hortamur, ut tales quæstus faciant, non per semetipsos, sed per aliquem probum et modestum famulum, ab iis in hoc opus, deputatum.

CAPITULUM VIGESIMUM QUINTUM.

DE VISITATIONE PAROCHIALI.

" ATTENDITE vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo;" virtute hujus Apostoloci præcepti, Episcopum oportet totam suam Dioecesim frequenter lustrare, ut cognoscat utrum universus grex, à Principe Pastorum suæ curæ commissus, et pro cujus salute, rationem posthàc redditurus est, in omnibus, ritè et fideliter pascatur et regatur. Et quoniam Ipsius est officii, omne malum ex grege tollere; omne opus bonum commendare et perficere; atque tam clericos quam laicos excitare ad ferventiûs laborandum, pro majori Dei gloria, et sui-ipsorum æterna salute; Ecclesia, diversis temporibus, maximè autem in Concilio Tridentino, Episcopis, Dioceses visitantibus, largiorem auctoritatem et jura concessit, et potestatem pleniorem ad abusus tollendos, et delicta punienda, in decursu visitationis, permisit.

Præcipui fines visitationis Episcopalis; ut in Pontificali Romano notantur, sunt sequentes:

1o. Sedulò inquirere, utrum Ecclesiæ, altaria, calices, pixides, vascula pro sanctis oleis servandis, vestes sacerdotis, et linteamina altaris, et, uno verbo, omnia

1 Acts xx. 28.

quæ ad Missæ sacrificium, Sacramentorum administrationem, et cultum divinum necessaria sunt, conserventur in illo ordine decenti, et congruo splendore, qui tam sanctis usibus conveniat.

2o. Investigare, utrûm singularum Parochiarum sacerdotes, populum, verbo et exemplo diligenter instruant et utrum zelo, et fidelitate, omnibus sacri ministerii muniis fungantur. Et si aliqua populi querela contra sacerdotem prolata et probata fuerit, ab Episcopo, reus aut increpandus, aut aliter puniendus est.

3o. Inquirere, utrûm in Parochia sint publici abusus, gravia scandala, aut notoria delicta, quæ auctoritatem Episcopalem exigerent, ut puniantur et tollantur.

4o. Casus reservatos et censuras inquirere; in cæteris quæ de jure aut consuetudine, ad jurisdictionem Episcopalem pertinent, judicare; et in quantum necessarium videbitur, omnibus consilia et monita in spiritualibus præbere.

5o. Sedulò et accuratè investigare statum sodalitatum et confraternitatum in parochia, et omnia quæ ad scholas, et juventutis institutionem, spectant.

6o. Sacramentum confirmationis administrare.

Pracipimus et mandamus, ut duabus ante Dominicis, in unaquaque Parochiæ Ecclesiâ, populo annuntietur dies, in quâ visitatio habenda est; eadem occasione, publici peccatores, et si quis à Communione Paschali abfuerit, moneantur, se sistere Episcopo, ut ab ipso congrua poenitentiæ opera imponantur, et ut qui digni habiti fuerint, Ecclesiæ reconcilientur.

Districtè quoque præcipimus, sub comminatione suspensionis, ut singuli Parochi, manè die visitationis aut pridiè ejusdem diei, nobis mittant vel tradant, schedulam, cujus exemplar in appendice quarta invenitur.

CAPITULUM VIGESIMUM SEXTUM.

DE EXIQUIIS DEFUNCTORUM.

CUM "sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare ut à peccatis solvantur," Pastores in Domino hortamur, ut paternam solicitudinem erga ipsos gerant, et æternam requiem pro eis, et præsertim pro suæ gregis defunctis, in Missæ sacrificio, pia mente exorent. Populum quoque assiduè instruant, magnam esse vim incruenti Sacrificii, eleemosynarum et suffragiorum fidelium ad liberandas animas, in Purgatorio detentas.

Caveant verò, dum de hoc fidei et pietatis dogmate, fideles instruunt, ne ullum scandali dent locum; quod quidem accideret, si lucri gratiâ, non charitatis affectu, se duci ansam suspicandi præbeant.

Cum pro publicis peccatoribus, qui è vita sine ullo poenitentiæ signo decedunt, Ecclesia nec preces nec sacrificia Deo offerat, mandamus, ut à nostris sacerdotibus hæc regula sanctè servetur.

Missam solemniter celebrari pro defunctis non licet, nisi saltem sex clerici, vel loco clericorum pueri musicæ periti, simul in choro canentes adsint.

Omnes sacerdotes monemus, ut dum officiis defunctorum intersunt, veste talari et superpelliceo sint induti dum officium verò et Missa peraguntur, neque

1 Mach. xii. 46.

« ÖncekiDevam »