Sayfadaki görseller
PDF
ePub

horas recitent, neque confabulentur, neque sese aliter distrahant.

Recordentur Clerici, se ea occasione vocari, non solum ad implorandum misericordiam pro defunctis, sed etiam ad præstandum consolationem et ædificationem vivis. Omnis ergo levitas et incuria vitetur, et talis sit gravitas, modestia, et pietas, ut circumstantes excitentur ad seriam considerationem mortis et ad teneram pietatem erga defunctos.

Memores quoque sint Presbyteri, se, hac occasione, conspici et notari non solûm à suis, sed sæpè ab iis etiam qui Catholici non sunt. Caveant igitur ne, officium festinanter, et sine reverentiâ rectitando, aut Missam solemnem velociter et negligenter cantando, locum præbeant suspicandi, se potius ad opus servile accessisse, quam ad officium Religionis et caritatis adimplendum. Illud ergo quod profertur ex ore, versetur in corde: fidelium enim reverentia erga divinum cultum, et eorum pietas in eos qui cum signo fidei decesserunt, mirificè excitantur, si officium et Missa Defunctorum, cum decore, et solemni cantu, et convenit, eorum ipsis celebrantur.

Psalmi igitur et lectiones, lentè et distinctè recitentur; ne incipiant Clerici, in una parte chori, donec in altera parte finitum erit; pausa in medio uniuscujusque versus accuratè servetur; et omnis festinatio et confusio sedulò evitentur.

Unusquisque ex nostris clericis accuratè ediscat Musicam, in Officio et Missa Defunctorum Cantandam. Si vero ex quodam naturali defectu, ob quem solum excusari potest, nequeat illam discere tam perfectè quam optandum esset: cantet tamen, sed submissa voce, ita ut, dum cæteris cantantibus quid adjumenti affert, chori harmoniam non purturbet. Dum in choro cantatur, omnes duci oportet, ab iis qui cantores constituentur. Vide Capitulum " De Officio Divino."

Dum in chorum intrant clerici, et dum ex eo regre

diuntur, bini et bini incedant, sine festinatione aut confusione: reverentiam debitam Altari nunquam prætermittant et semper sint memores se teneri decorem et reverentiam domus Dei in aliis, non solum verbo, sed et exemplo, augere.

In die depositionis defuncti, vel pridiè, non licet nostris sacerdotibus apud familiam defuncti, vel eorum impensis, prandere; sicut nec apud eos, in quorum domibus stationes confessionum, statutis temporibus habentur; nec in fraudem hujusce legis aliquid agatur.

Vigiliæ tumultuariæ exequiarum prohibeantur: imo paulatim aboleantur: et redarguantur, qui his favent. Suadeant sacerdotes ut preces et lectiones spirituales, quibus cumque ludis substituantur: Parochi pro sua auctoritate moneant, ne tabacum in vigiliis superditetur: ne impensæ inutiles fiant; quæ vertuntur in fomitem peccatorum: Suadeant verò, et si opus fuerit jubeant, ut cadaver ad sepulturam ante meridiem, vel summo manè deferatur.

Districtè prohibemus, ne juvenes, qui matrimonio non sunt conjuncti, vigiliis intersint ab occasu usque ad ortum solis: iis tantum exceptis qui in gradu propinquo defuncto, dum viveret, conjuncti fuerant. Clericis præcipua cura sit, ut omni quo possunt modo, hanc tam salutarem regulam servari.

Illam quoque funestam et populo Christiano exitiosam consuetudinem, potum inebriantem in funeribus suppeditandi, omninò improbamus et prohibemus; et clericis præcipimus, sæpe populo annunciare hanc nostram prohibitionem et (si necessarium videbitur) minitentur clerici, se sepulchrum non benedicturos, nisi hic tam probrosus abusus tollatur.

CAPITULUM VIGESIMUM SEPTIMUM.

DE STATUTIS OBSERVANDIS.

ACCEPISTIS nunc, Adm. Rev. et dilectissimi Fratres, statuta illa Diocesana, quæ, implorato divino auxilio, post sedulam et maturam deliberationem, summâ curâ paravimus. Hunc non modicum laborem libenter suscepimus quoniam "in hoc positi sumus," ," ut gloria Domini amplius in terra augeatur ; ut disciplina Ecclesiastica ad amussim servetur; ut clerus nobis in Deo dilectissimus, in omni opere bono perficiatur ; et ut fidelis ille populus. Apostulatui nostro commissus, ad vitam æternam consequendam, perfectiûs edoceatur et adjuvetur. Memores tamen, quod, quamvis homini conceditur plantare et rigare, Dei est incrementum dare; totam fiduciam nostram, in Eo reponimus, deprecantes et sperantes, ut opus quod pro ejus honore inceptum est, per ejus omnipotentem gratiam, perficiatur.

In his constitutionibus parandis cordi nobis erat, salutarem disciplinam ita in omnibus temperare, ut quàm maximè accommodata sit, tam præsenti statui Ecclesiæ in hoc regno, quam sanctitati et perfectioni officii sacerdotalis. Nihil ergo districtè præcepimus nisi ea, quæ

1 1 Thess. iii. 3.

necessaria esse, experientia docuerat; et nihil enixè commendavimus, nisi quæ ad salutem animarum, multum proficere judicavimus. Nunc, itaque, virtute auctoritatis à Christo nobis concessæ, abrogata fore decernimus à die quo hæc nova statuta executioni incipiunt mandari, et ex nunc, et pro tunc abrogamus, omnia statuta Diocesana, in nostra Diœcesi hactenus publicata ; et ordinamus, præcipimus, et mandamus, et hæc statuta Diocesana, ab omnibus, nostro spirituali regimini subjectis, præcipuè verò ab omnibus Presbyteris, tam regularibus quam sæcularibus, a die Epiphaniæ Domini. An. Red. Sal. 1832, semper et accuratè custodiantur et observentur; sub pœna gravis inobedientiæ et censurarum, quæ, vel ipso facto latæ sunt, vel à nobis, aut à Vicario Nostro Generali, sunt ferendæ.

Volumus quoque, ut hæc statuta semel in anno, a singulis sacerdotibus attente perlegantur: et ut in unaquaque hebdomada, singuli sacerdotes, curam animarum unoquoque modo habentes, unum capitulum perlegant. Vicariorum Foraneorum conscientias graviter oneramus, ut horum statutorum observationi, assiduè invigilent, et si alicubi, et incuriâ vel malitiâ hominum, eadem negligi vel pessumdari, ad eorum notitiam pervenerit, mandamus, ut statim transgressores aut ipsi corripiant, et corrigant, aut ad Nos, vel ad nostrum Vicarium Generalem remittant, ut condignè puniantur; et ita facientes cum apparuerit Princeps Pastorum percipiant immarcescibilem gloriæ coronam." 1

"2

66

Et nunc Adm. Rev. et dilectissimi Fratres, quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei;' "Et Deus pacis aptet vos in omni bono, ut faciates ejus voluntatim, faciens in vobis quod placeat eorum se, per Jesum Christum, cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen."

1 1 Pet. v. 4.

2 Gal. iv. 16.

3 Heb. xiii. 21.

APPENDIX I.

Rules for conducting Ecclesiastical Conferences in the Province of Dublin.

CONFERENCES in moral and dogmatic theology, and, on the rites and ceremonies of the Church, are to be held from within the first week of July to October, both inclusive, in each year. The places where they shall be held are to be determined by the Ordinaries respectively. The Archbishop, Bishop, or master of Conference, will preside.

All the Clergy are to attend the Conferences of their respective districts or deaneries, unless any of them be exempted therefrom by special license of the Ordinary, which license, however, shall not exempt them from the fines to be paid by absent clergymen; which fines are hereafter specified. All and each of the Clergy are equally bound to act as respondents, when called on in conference; but Parish Priests, when three years collated, are exempted from preaching at conference. Whoever presides at conference, is, whilst presiding, vested with the authority of the Ordinary, in all that regards the office he then fills, and his authority is accordingly to be reverenced and obeyed. The subject matter, for the conference in each year, will be published in the directory.

« ÖncekiDevam »