Sayfadaki görseller
PDF
ePub

omnes, ad quos pertinebit Summo Pontifici commendare tres dignos ecclesiastici ordinis viros, quorum unus a Summo Pontifici Dioecesi vacanti præficiatur. Qui sint ii qui convocari debent, quæ forma in convocando et regendo conventu servanda sit, habetur ex sequenti expositione.

Qui in Hibernia nuncupantur Parochi, scilicet clerici ad ordinem Sacerdotalem evecti, censurarum immunes, qui parochiæ, seu parochiarum unitarum, actuali, at pacifica possessione gaudeant, ad comitia convocandi sunt. Ubi vero adest capitulum convocabuntur cum Parochis etiam Canonici: Vicarius, edicto Metropolitani accepto, intra octo dies, singulos Presbyteros supra designatos, literis scriptis, admonebit, ut loco quodam opportuno, in eadem monitione nominatim exprimendo, adsint, die, in edicto Metropolitani statuto, ad tractandum de negotio ibidem descripto. Metropolitanus ipse, vel unus Suffragancis ejus Episcopis ab ipso delegatus, comitiis præsidebit, et nulla prorsus, et invalida habenda sunt ibidem acta, et statuta, non servata forma supra definita, sive in convocando, sive in moderando conventu. Parochis ceterisque de quibus supra, die et loco statutis, mane in unum congregatis, Missa solemnis de Spiritu Sancto celebretur: Missaque finita, Præses super sedile in medio ecclesiæ ascendet, omnibusque quorum nihil interest exire jussis, foribusque ecclesiæ clausis, Vicarius catalogum nominum omnium Parochorum et Canonicorum si adsit ibi capitulum, diœcesis vacantis Præsidi tradet, qui eorumdem nomina, clara ac distincta voce, a Secretario suo recitari mandabit, et unicuique eorum, postquam nomini responderit, sedem propriam assignabit. Si unus aut plures parochi absint, Præses à Vicario probationem exquiret, absentibus sine fraude edictum fuisse, et tali probatione admissa absentia cujusvis numeri modo quarta pars totius Parochorum numeri adsit, nihil obstabit quoquominus rata et valida sint, qua in comitiis gerantur.

Idem servandum erit circa Canonicorum numerum, in dioecesi in qua capitulum adest. Parochis ac Canonicis qui Vicarii monitioni, sive propter adversam valitudinem aliamve ob causam parere non valeant, liberum erit, suffragia sua propria ipsorum manu scripta, involucro sigillato inclusa, et extincsecus ad Præsidem directa, cuivis alii Parocho vel Canonico ejusdem diœcesis confidere et suffragio sic habito, et probato, eadem inerit vis, ac si Parochus aut canonicus ipse presens adesset; modo literæ certificatoriæ de adversa ejus valitudine a duobus artis medicinæ peritis subscriptæ, ad Præsidem transmittantur. Insuper Parochus iste vel Canonicus priusquam suffragium, modo supra descripto ferat, eamdem declarationem emittet, quam ceteri Parochi ac Canonici inter comitia emittere coram Præside debebunt: ejusque declarationis coram duobis Parochis vel canonicis emissæ probatio, in medium erit proferenda coram Præside antequam suffragium admittatur. Comitiis ita compositis, ac Præside tractanda proponente, duo scrutatores juxta consuetas canonum formas, eligantur. Deinde Suffragatores tactis simul manu pectoribus, coram Deo pro se quisque affirment, se neque gratia, neque favore inductos ei suffragaturos quem dignum judicent, qui Dioecesi vacanti præficiatur. Postea suffragio in urnam immisso, singuli ad propriam sedem recedent.

His peractis, clara altaque voce a scrutatoribus ad Præsidem, et a Præside ad conventum, renuntianda sunt nomina trium eorum Sacerdotum, in quos major Suffragiorum numerus convenerit. Tunc Præses narrationem authenticam in scriptis redactam parari coram comitiis, ejusdemque duo exemplaria à se ipso et secretario atque scrutatoribus subsignanda, exscribi curabit. Ex istis exemplaribus alterum Vicario tradendum, qui idem ad sedem Apostolicum transmittat; alterum vero ad Metropolitanum, cujus munus erit idem ad suffraganeos suos Episcopos in unum congregatos referre. Quæcumque

jura, privilegia, et munera supra recensentur tanquam Præsidi conventus propria, eadem, Sede Métropolitana vacante, Seniori Provinciæ Suffraganeo Communicari volumus.

Episcopis Provinciæ, Præside Metropolitano aut ipsius defectu Seniorè Provinciæ Suffraganeo in unum congregatis, et narratione authentica supra memorata coram ipsis prolata, de eadem coram Deo judicium sententiamque ferent. Præses, Episcoporum Suffraganeorum sententiam de meritis trium Sacerdotum qui Sedi Apostolicæ commendatur, literis consignatam, uniuscujusque Episcopi et Præsidis manu subscriptam, sigilloque munitam, ad Sedem Apostolicam transmittet. Semel peracta commendatione, si Episcopi judicaverint tres illos commendatos minus dignos esse, quorum unus ad episcopatum promoveatur, tunc quin detur novæ commendationi locus, Summus Pontifex pro sua sapientià, viduatæ ecclesiæ providebit.

Si agatur de Episcopo Co-adjutore, cum jure successionis cuivis Episcopo assignando, eadem quæ, sede vacante, commendandi forma servanda est, cauto tamen varia privilegia, jura et munera Metropolitano aut Seniori Episcopo Suffraganeo jam attributa, ad Archiepiscopum, aut Episcopum cui co-adjutor assignandus est, unice pertinere, illæso tamen servato jure Metropolitani quando suffraganei ejus Episcopi ad ferendum Suffragum convenerint. Tandem quicumque Sedis Apostolicæ approbationi commendentur, cives sint indigenæ Hiberniæ, Serenissimo Imperii Britannici Regi fidelitate incorrupta obstricti, morum integritate, pietate, doctrina, ceterisque quæ Episcopum decent, dotibus insigniti.

Hæc sunt, quæ in commendandis Sedi Apostolicæ Sacerdotibus pro episcoporum Hiberniæ electione, Sacra Congregatio servanda præscripsit. Ea vero decernens significari omnibus voluit, in documentis de hac re pertractantibus ad sanctam Sedem transmittendis, nihil inveniri debere, quod electionem, postulationem, nomi

nationem innuat, sed simplicem commendationem: memorata præterea documenta esse debere jussit, in forma supplicis libelli ita concepti, ut inde pateat nullam in Sanctam Sedem inferri obligationem eligendi unum ex commendatis.

Declaravit denique Sacra Congregatio, salvam semper atque illæsam manere debere, sedis Apostolica libertatem in eligendis Episcopis, ita ut commendationes, lumen tantum, et cognitionem Sacræ congregationi, nunquam tamen obligationem sint allaturæ.

Datum Romæ ex Aedibus dic. Sac. Congregationis die 17 Octobris, 1829.

Gratis sine ulla omnino solutione quocumque titulo D. M. CARD. CAPPELLARI,

Præfectus.

C. CASTRACANE, Secretarius.

(Verum Exemplar.)

FINIS.

L. AND G. SEELEY,

PRINTERS,

THAMES DITTON, SURREY.

« ÖncekiDevam »