Sayfadaki görseller
PDF
ePub

pater in alias curas versus et familiæ sollicitus cessit ; ille obstitit; et cum vehementius cœpto incubuit, omnium negligens, soliusque fama (1) cupidus. In quo illum satis mirari et laudare vix valeam, quem non civium injuria, non exilium, non paupertas, non simultatum aculei, non amor conjugis, non natorum pietas arrepto semel calle distraxerit: cum multi quam magni, tam delicati ingenii (2) sint, ut ab intentione animi leve illos murmur avertat; quod his familiariu: evenit, qui numeris stilum stringunt, quibus præter sententias, præter verba, juncturæ etiam intentis et quiete ante alios, et silentio opus est. Odiosum ergo, simulque ridiculum intelligis odium meum erga illum nescio quos finxisse, cum, ut vides, odii materia nulla sit, amoris autem plurima; et patria scilicet, et paterna amicitia, et ingenium, et stilus in suo genere optimus, qui illum a contemptu late præstat im

munem.

V. Ea vero mihi objectæ calumniæ pars altera fuerat; cujus in argumentum trahitur, quod a prima ætate, quæ talium cupidissima esse solet, ego librorum varia inquisitione delectatus numquam librum illius habuerim; et ardentissimus semper in reliquis, quorum pene nulla spes supererat, in hoc uno sine difficultate parabili novo quodam nec meo more tepuerim. Factum fateor, sed eo, quo isti volunt, animo factum, nego. Idem tunc solo deditus vulgari eloquio ingenium exercebam. Nihil rebar elegantius, nec dum

(1) Pare debba supplirsi cupidus fuit: manca certo il verbo. (2) Ho fatto sint in vece di fuit, ch'è nella stampa. Ne' mss. facilissimo lo scambio di queste due voci per la simiglianza dell's con l'f, e dell' in con l'ui.

altius aspirare didiceram: sed verebar, ne si hujus aut alterius dictis imbuerer, ut est ætas illa flexibilis et miratrix omnium, vel invitus et nescius imitator evaderem. Quod, ut erat animus annis audentior, indignabar; tantumque fiducia seu elationis indueram, ut sine cujusquam mortalis auxilio in eo genere ad meum et proprium quendam modum suffecturum mihi ingenium arbitrarer. Quod quam vere crediderim, alii judicent.

tur,

VI. Hoc unum non dissimulo, quoniam si quid in eo sermone a me dictum illius aut alterius cujusquam dicto simile, sive idem forte cum aliquo sit inventum, non id furtim, aut imitandi proposito, quæ duo semper in his maxime vulgaribus, ut scopulos declinavi, sed vel casu fortuito factum esse, vel similitudine ingeniorum, ut Tullio videiisdem vestigiis ab ignorante concursum. Hoc autem ita esse, si quid unquam mihi crediturus es, crede. Nihil est verius. Quod si mihi nec pudor, ut credi debeat, nec modestia præstitisset, juvenilis animi tumor præstat. Hodie enim ab his curis longe sum, et postquam totus inde abii, sublatusque, quo tenebar, metus est, et alios omnes, et hunc ante alios tota mente suscipio. Jam, qui me aliis judicandum dabam, nunc de aliis in silentio judicans, varie quidem in reliquis, in hoc ita ut facile sibi vulgaris eloquentiæ palmam dem.

VII. Mentiuntur igitur me illius famam carpere, cum unus ego forte melius, quam multi ex his insulsis et immodicis laudatoribus sciam, quid id est eis ipsis incognitum, quod illorum aures mulcet, sed obstructis ingenii tramitibus in animum non descendit. Sunt enim ex illo grege, quem Cicero in Rhetoricis notat, cum inquit: Legunt orationes bonas aut

poemata, probant oratores aut poetas, neque intelligunt quare commoti probent, quod scire non possunt ubi sit, nec quid sit, nec quomodo factum sit id, quod eos maxime delectet. Id si in Demosthene et Tullio, inque Homero et Virgilio inter literatos homines et in scholis accidit, quid in hoc nostro inter idiotas in tabernis et in foro posse putas accidere? Quod ad me attinet miror ego illum et diligo, non contemno: et id forte jure meo dixerim; si ad hanc ætatem pervenire illi datum esset, paucos habiturum, quibus esset amicicior, quam mihi: ita dico, si quantum delectat ingenio, tantum moribus delectaret: sicut ex diverso nullos, quibus esset infestior, quam hos ineptissimos laudatores, qui omnino quid laudent, quidve improbent ex æquo nesciunt; et, qua nulla poetæ præsertim gravior injuria, scripta ejus pronuntiando lacerant atque corrumpunt: quæ ego forsitan, nisi me meorum cura vocaret alio, pro virili parte ab hoc ludibrio vindicarem.

VIII. Nunc, quod unum restat, queror et stomacho illius egregiam stili frontem inertibus horum linguis conspui fœdarique: ubi unum, quod locus exigit, non silebo, fuisse mihi non ultimam causam hanc stili ejus deserendi, cui adolescens (1) incubueram. Timui enim in meis quod in aliorum scriptis, præcipueque hujus, de quo loquimur, videbam, neque volubiliores vulgi linguas, aut spiritus molliores meis in rebus speravi, quam illorum essent, quos vetustas et præscriptus favor theatris ac compitis urbium celebrassent. Meque non frustra timuisse res indicat, quando in his ipsis pau

(1) In vece d'incubuerat: poichè il Petrarca ciò dice di se.

cis, quæ mihi juveniliter per id tempus elapsa sunt, vulgi linguis assidue (1) lacèror; indignans quod, quæ olim amaveram, perosus, quotidie nolens et ingenio iratus meo in porticibus versor, ubique (2) indoctorum acies, ubique Dameta meus in triviis solitus

Stridenti miscrum stipula disperdere carmen.

Sed jam satis multa de re modica nunquam mihi tam serio agitanda, cum hanc ipsam horam minime amplius redituram curis aliis deberem: nisi quia excusatio tua horum accusationi nescio quid simile sapere visa est. Solent enim plerique mihi odium, ut dixi, alii contemptum viri hujus objicere, cujus hodie nomine scienter abstinui, ne illud infamari clamitans, cuncta audiens, nihil intelligens vulgus obstreperet:

IX. Alii autem invidiam objectant: hi scilicet qui mihi meoque nomini invident. Nam etsi magnopere invidiosus non sum; tamen quod aliquando non credidi, quodque sero admodum adverti, certe sine invidis non sum. Atqui ante multos annos, quando equidem in me magis affectibus licebat, non verbo aut scripto quolibet, sed carmine ad insignem quendam virum misso conscientiæ fidens profiteri ausus sum, me nihil ulli hominum invidere. Sed esto, non sim dignus, cui credatur: quam tandem veri faciem habet, ut invideam illi, qui in his ætatem totam posuit, in quibus ego vix adolescentiæ meæ florem primitiasque posuerim, ut quod illi artificium, nescio an unicum, sed profecto supremum fuit, mihi jocus atque so

(1) Nella stampa: laceror. Indignans, quodque olim amaveram perosus quotidie etc.

(2) Sta nella stampa separatamente scritto, in doctorum.

latium fuerit ingenii rudimentum? Quis hic, precor, invidiæ locus? Quæve suspicio est?

X. Nam quod inter laudes dixisti, potuisse illum, si voluisset, alio stilo uti (1); credo ædepol (magna enim mihi de ingenio ejus opinio est) potuisse (2) eum omnia, quibus intendisset: nunc quibus intenderit palam est. Et esto iterum, intenderit, potuerit, impleverit, quid tandem? Ideoque ne inde mihi invidiæ, et non potius gaudii materia (3)? At cui tandem invideat, qui Virgilio non invidet? Nisi forte sibi fullonum, et cauponum, lanistarum, ceterorumve, qui, quos volunt laudare, vituperant, plausum et raucum murmur invideam; quibus cum ipso Virgilio, cumque Homero carere me gratulor; novi enim quanti sit apud doctos indoctorum laus: vel, nisi Mantuanus Florentino cive mihi carior credendus, quod origo per se ipsam, nisi quid aliud accesserit, non meretur: quamvis illud non inficier, inter vicinos potissimum invidiam regnare. Sed suspicionem hanc (+), præter multa, quæ di

(1) La stampa: Credo ædepol. Magna enim mihi de ingenio ejus opinia est: potuisse enim omnia, quibus intendisset, nunc, etc.

(2) Anche Benvenuto da Imola nel suo Comento ( Inf. II. 1o. ) legge qui: eum invece di enim; e insieme comprova, che questa Epistola è del Petrarca, e che vi si tratta di Dante. » Alii aliter, ct multi communiter dicunt, quod Auctor cognovit stilum suum literalem non attingere ad tam arduum thema. quod et ego crederem, nisi me moverct auctoritas novissimi poetæ Petrarchæ, qui loquens de Dante scribit ad venerabilem præceptorem meum Boccatium de Certaldo: magna mihi de ejus ingenio opinio est, potuisse eum omnia, quibus intendisset ". Non s'accorse però costui, che 'l Petrarca volge poi in dubbio la cosa, soggiungendo; nunc quibus intenderit palam est.

(3) M'è piaciuto At in vece di aut. Lo scambio di queste particelle ne mss. è frequente.

(4) Nella stampa, precor, multa quam diximus etc.

« ÖncekiDevam »