Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PREPARAZIONE

ISTORICA E CRITICA

ALLA

NUOVA EDIZIONE DI DANTE.

TOMO II.

PREPARAZIONE

ISTORICA E CRITICA

ALLA

NUOVA EDIZIONE DI DANTE.

CAPO XXXIII.

I.

Epistola del Petrarca, che dà giudicio di Dante.

(1) fran. petrarcha joanni de CERTALDO. S.

(2) Purgatio ab invidis obiectæ calumniæ.

Multa sunt in literis tuis haudquaquam respon

sionis indigentia, ut quæ singula nuper viva voce transegimus. Duo ex omnibus, non prætereunda seposui. Ad hæc breviter, (3) qua se obtulerint, dicam. Primum ergo te mihi excusas, idque non otiose, quod in conterranei nostri,

(1) Familiarum Epistolarum lib. XII. epist. XII. ( Lugduni 1601.) (2) Titolo prefisso dall' Autore, quando raccolse e pubblicò le sue Epistole.

(3) Nella stampa, quàm.

popularis quidem quoad stilum attinet, quoad rem, haud dubie nobilis, poetæ laudibus multus fuisse videare: atque ita te purgas, quasi ego vel illius, vel cujusquam laudes meæ laudis detrimentum putem. Itaque quidquid de illo prædicas, totum, si pressius inspiciam, in meam gloriam

verti ais.

II. Inseris nominatim hanc hujus officii tui excusationem, quod ille tibi adolescentulo primus studiorum dux et prima fax fuerit. Juste quidem, grate, memoriter, et, ut proprie dicam, pie. Si enim genitoribus corporum nostrorum omnia, sed fortunarum auctoribus multa debemus, quid non ingeniorum parentibus ac formatoribus debeamus? Quanto enim melius de nobis meriti sint, qui animum nostrum excoluere, quam qui corpus, quisquis utrique justum pretium ponit, intelliget, et alterum immortale munus, alterum caducum et mortale fatebitur. Age ergo, non patiente, sed favente me, illam ingenii tui facem, qua tibi in hoc calle, quo magnis passibus ad clarissimum finem pergis, ardorem præbuit ac lucem, celebra et cole, ventosisque diu vulgi plausibus agitatam, atque, ut sic dicam, fatigatam tandem veris, teque, seque dignis laudibus ad cælum fer: in quibus omnia placuerunt. Nam et ille dignus hoc præconio, et tu, ut ais, huic officio obnoxius: ideoque Carmen illud tuum laudatorium amplector, et laudatum illic vatem ipse quoque collau

do.

III. In excusatoria autem epistola nihil est, quo moyear, nisi quod parum tibi nunc etiam notus sim, cui me plane notissimum arbitrabar. Ergo ego clarorum hominum laudibus non delecter, imo et glorier? Crede mihi, nihil a me longius, nulla mihi pestis ignotior invidiâ est. Quin potius

vide, quam procul inde absim: scrutatorem mentium Deum - testor, vix me aliud in vita gravius pati, quam quod benemeritos et gloriæ et præmii omnis expertes video. Non quod aut hinc damnum ipse proprium querar, aut contrario lucrum sperem; sed publicam sortem fleo, ad obscoenas artes honestarum præmia translata conspiciens: etsi non sim nescius, quod quamvis meritorum gloria ad merendi studium animos excitet, vera tamen virtus, ut Philosophis placet, ipsa sibi stimulus, ipsa est præmium, ipsa sibi cursus et bravium: proinde quia tu mihi materiam obtulisti, quam quæsiturus sponte non fueram, libet insistere, ut non tam falso, sicut de se ipso et Seneca, et Quintiliunus ait, sed insidiose etiam penitusque malivole apud multos de me vulgatum opinionem in judicio viri illius (1) apud te unum, et per te apud alios

expurgem.

IV. Dicunt enim qui me oderunt, me illum odisse atque contemnere, ut vel sic mihi odia vulgarium conflent, quibus acceptissimus est. Novum nequitiæ genus, et mirabilis ars nocendi. His pro me veritas ipsa respondeat. In primis quidem odii causa prorsus nulla est erga hominem numquam mihi, nisi semel, idque prima pueritia parte monstratum. Cum avo patreque meo vixit avo minor, patre autem natu major, cum quo simul uno die atque uno civili turbine patriis finibus pulsus fuit; quo tempore inter participes ærumnarum magna semper contrahuntur amicitiæ, idque vel maxime inter illos accidit, ut quibus esset præter similem fortunam, studiorum et ingenii multa similitudo; nisi quod exilio, cui

(1) Nella stampa: apud te unum ex parte etc.

« ÖncekiDevam »