Programma di diritto romano

Ön Kapak
N. Zanichelli, 1878 - 539 sayfa

Kitabın içinden

Seçilmiş sayfalar

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 417 - Testamentorum autem genera initio duo fuerunt: nam aut calatis comitiis testamentum faciebant, quae comitia bis in anno testamentis faciendis destinata erant, aut in procinctu, id est cum belli causa arma sumebant. procinctus est enim expeditus et armatus exercitus. alterum itaque in pace et in otio faciebant, V p. 78 alterum in proelium exituri.
Sayfa 401 - Furti actio sive dupli sive quadrupli tantum ad poenae persecutionem pertinet : nam ipsius rei persecutionem extrinsecus habet dominus, quam aut vindicando aut condicendo potest auferre.
Sayfa 181 - Cum in corpus quidem quod traditur consentiamus, in causis vero dissentiamus, non animadverto cur inefficax sit traditio ; veluti si ego credam me ex testamento tibi obligatum esse ut fundum tradam, tu existimes ex stipulatu tibi eum deberi. nam et si pecuniam numeratam tibi tradam donandi gratia, tu eam quasi creditam accipias, constat proprietatem ad te transire, nec impedimento esse quod circa causam dandi atque accipiendi dissenserimus.
Sayfa 199 - ... agendi vel vehiculum : actus est ius agendi vel iumentum vel vehiculum. itaque qui iter habet, actum non habet. qui actum habet, et iter habet eoque uti potest etiam sine iumento. via est ius eundi et agendi et ambulandi : nam et iter et actum in se via continet. aquae 1 ductus est ius aquae ducendae per fundum alienum.
Sayfa 87 - Actiones in personam ab actionibus in rem hoc differunt: quod cum eadem res ab eodem mihi debeatur, singulas obligationes singulae causae sequuntur, nee ulla earum alterius petitione vitiatur...
Sayfa 349 - Adeo autem familiaritatem aliquam habere videntur emptio et venditio, item locatio et conductio, ut in quibusdam quaeri soleat, utrum emptio et venditio sit an locatio et conductio. Ut ecce si cum aurifice mihi convenerit, ut is ex auro suo anulos mihi faceret certi ponderis certaeque formae et acceperit verbi gratia trecenta, utrum emptio et venditio sit an locatio et conductio ? Sed placet unum esse negotium et magis emptionem et venditionem esse. Quod si ego aurum dedero mercede pro opera constituta,...
Sayfa 85 - Juris civilis habet intentionein, postea ipso jure de eadem re agi non potest, et ob id exceptio supervacua est...
Sayfa 31 - L. 7 pr. de ventre in possess. (37, 9) : , — ut in omnibus partibus edicti pro superstite habeatur is qui in utero est«. L. 7 de statu homin. (l, 5): iQui in utero est, perinde, ac si in rebus humanis esset, custoditur, quotiens de commodis ipsius partus quaeritur; quamquam alii, antequam nascatur, nequaquam prosit«.
Sayfa 523 - ... legatum est. quod autem diximus -alienam rem posse legari, ita intellegendum est, si defunctus sciebat alienam rem esse, non et si ignorabat : forsitan enim, si scisset alienam, non legasset. et ita divus Pius rescripsit. et verius est ipsum qui agit, id est legatarium, probare oportere scisse alienam rem legare defunctum, non heredem probare oportere ignorasse alienam, quia semper nécessitas probandi incumbit illi qui agit.
Sayfa 531 - Si eadem res duobus legata sit sive coniunctim sive disiunctim, si ambo perveniant ad legatum, scinditur inter eos legatum : si alter deficiat, quia aut spreverit legatum aut vivo testatore deccsserit aut alio quolibet modo defecerit, totum ad collegatarium pertinet. coniunctim autem legatur, veluti si quis dicat ' Titio et Seio hominem Stichum do lego : ' disiunctim ita 'Titio hominem Stichum do lego, Seio Stichum do lego/ sed et si expresserit

Kaynakça bilgileri