Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

Pro eo quòd probavit Daniel, Bel et Draconem non esse Deos, Babylonii congregati sunt adversùm regem, qui necessitate Compulsus tradidit eis Danielem ipsique miserunt eum in lacu m leonum, Dan. 14. 29. 30.

Ex bonis et veris sermonibus Eleazari, hi qui eum trahebant ad supplicium, et paulò antè fuerant mitiores, in iram conversi sunt. 2. Mach. 6. 29. Quia Joannes Baptista dicebat Herodi: Non licet tibi habere eam (scil. uxorem fratris tui), posuit eum Herodes in carcerem, et posteà decollavit. Matth. 14. 4. Vide Marc. 6. 18. Luc. 3. 19.

Et cùm audissent principes Sacerdotum, et Pharisæi parabolas ejus (Christi), cognoverunt quod de ipsis diceret. Et querentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. Ibid. 21. 45. 46. Vide Marc. 12. 12. Luc. 20. 19.

сое

Cum Dominus increpasset hypocritas et Pharisæos, cœperunt illi graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,

insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum. Luc. 11. 53. 54. Vide c. 4. 28.

Non potest mundus odisse vos (inquit Christus ad discipulos suos): me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quòd opera ejus mala sunt. Joan. 7. 7. Vide c. 15. 18. et seq. usq. ad fin. et c. 17. 14.

Pharisæi cæco nato, à Domino illuminato, maledixerunt, et extra Synagogam ejecerunt, eò quòd veritatem constantissimè fatebatur. Ibid. 9. 34.

Principes Sacerdotum, audientes verba Apostolorum, dissecabantur, et cogitabant interficere illos. Actor. 5. 33. Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt, ne omninò loquerentur in nomine Jesu, etc. v. 40.

Audientes autem hæc (Judæi beati Stephaniverba), dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. 1bid. 7. 54. Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant. v. 57.

Multos et magnos habuit adversarios beatus Paulus, pro verbis veritatis et fidei, quibus confundebat Judæos, qui habitabant Damasci, etc., quique proptereà consilium fecerunt in unum, ut eum interficerent. Ibid. 9. 22. 23.

Ergò inimicus vobis factus

sum(inquit Paulus), verum. tem unusquisque cum proximo dicens vobis? Galat. 4. 16.

Veritas commendatur.

Et facta est veritas in oblivionem : et qui recessit à malo, prædæ patuit; et vidit Dominus, et malum apparuibin oculis ejus, quia non est judicium. Isa. 59. 15.

Hæc sunt ergò verba, quæ facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem, et judicium pacis judicate in portis vestris. Zach. 8. 16.

Hæc dicit Dominus exercituum jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium, lætitiam, et in solemnitates præclaras veritatem tantum, el pacem diligite. Zach. 8. 19. Sit autem sermo vester, est, est non, non : quod autem his abundatius est, à malo est. Matth. 5. 37.

State ergo succinti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ. Ephes. 6. 14.

Antè omnia autem fratres mei nolite jurare, neque per cœlum, neque per terram, neque aliud quodcumque jura mentum. Sit autem sermo vester: est, est : non, non : ut non sub judicio decidatis. Jacob. 5. 12.

Propter quod deponentes mendacium, loquimini verita

suo: quoniam sumus invicem membra. Ephes. 4. 25. Vide 1. Petr. 2. 1.

Firmiter conservanda.

[blocks in formation]

Scuto circumdabit te veritas. ejus ( Dei). Psal. 90. 5. Vide Psal. 84. 11. 12.

Et veritas Domini manet in æternum. Psal. 116. 2. Vide Psal. 14.3.

Labium veritatis firmum erit in perpetuum. Prov. 12. 19.

adversùs veritatem, sed prove ritate. 2, Cor. 13, 8.

O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati? Galat. 3. 1. Vide 1. Joan. 3. 18. 19.

VESTIS.

Non contradicas verbo veri- Vestis virilis mulieri illicita,

tatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuæ confundere. Eccli. 4. 30.

Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Matth. 22. 16. Vide Marc. 12. 14. Luc. 20. 21.

Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Joan. 1. 17.

Veri adoratores adorabunt. Patrem in spiritu et veritate. Ibid. 4. 23. Vide v. 24.

Si vos manseritis in sermone meo, verè discipuli mei eritis: et cognoscelis veritatem, et ve ritas liberabit vos. Ibid. 8. 31. 32. Vide v. 40. 44. 45. 46.

Ego sum via, et veritas, et vita. Ibid. 14: 6.

[ocr errors]

Pater sancte, sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est. Ibid. 17. 17.

Ego in hoc natus sum (ait Jesus), et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam. Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Ibid. 18. 37. 38.

Caritas non gaudet super iniquitate congaudet autem veritati. 1. Cor. 13. 6.

:

Non enim possumus aliquid

et contrà.

Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste femineâ: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc. Deut. 22. 5.

Vestiendi sunt nudi, Vide

et Eleemosyna.

Tobias esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat etc. Tob. 1. 20. Vide c. 4. 17.

Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cùm videris nudum, operi eum, ei carnem tuam ne despexeris. Isa. 58. 7.

Qui hominem non contristat verit: pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento, etc. Esech. 18. 7. Item repetitur v. 16.

Nudus (fui) et cooperuistis me: infirmus, et visitâstis me: in carcere eram, et venistis ad me, etc. Matth. 25, 36. Vide v.43.

[ocr errors]

Qui habet duas tunicas, det non habenti, etc. Luc. 3. 11,

Si autem frater et soror nudi

sint, et indigeant victu quotidiano, dicat autem aliquis ex vobis illis Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? Jacob. 2. 15. 16.

Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab éo quomodò caritas Dei manet in eo? 1. Joan. 3. 17.

que pulverem super capita sua : et dixit Josue : Heu Domine Deus ! quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes? Josue 7. 6. 7. 6.7.

7

Revertente autem Jephte (à cæde Ammonitarum) in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris : non enim habebat alios liberos. Quâ visâ, scidit (Jephte) vestimenta sua, et

Vestium abusus. Vide Abusus ait: Heu me, filia mea! dece

vestium.

pisti me, et ipsa decepta es:

Vestes varias ob causas scin- aperui enim os meum ad Domi

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Jacob scissisque vestibus indutus est cilicio, lugens filium suum (Joseph) multo tempore. Ibid. v. 34.

Cum scyphus de industria occultatus, inventus est in sacco Benjamin, fratres Joseph scissis vestibus, reversi sunt in oppidum. Ibid. 44. 13. Josue et Caleb sciderunt ves timenta sua propter murmur populi. Num. 14. 6.

Josué verò scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usquè ad vesperam, tàm ipse quàm omnes senes Israël; miserunt

num, et aliud facere non potero (scilicet, nisi ut te sacrificem Domino, pro victoriâ obtentâ contra hostes). Judic. 11. 34. 35.

Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illâ (scilicet quâ capta est arca Dei), scissâ veste, et conspersus pulvere caput. 1. Reg. 4. 12.

Accepto nuntio de morte Saül, David vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usquè ad vesperam, super Saül, et super Jonatham filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eò quòd corruissent gladio. 2. Reg. 1. 11. 12. Vide v. 2.

Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum: Scindite vestimenta vestra, et

accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porrò rex David sequebatur feretrum. Ibid. 3. 31.

Thamar aspergens cinerem capiti suo, scissâ talari tunicâ, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans. Ibid. 13. 19. Surrexit itaque rex (David), et scidit vestimenta sua (cùm audisset, Absalom omnes regis filios percussisse), et cecidit super terram, et omnes servi illius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua. Ibid. v. 31.

Cùmque ascenderet David summitatem montis, in quo adoraturus erat Dominum, eccè occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terrâ pleno capite. Ibid. 15. 32.

Itaque cùm audisset Achab sermones istos (scilicet Elia comminantis sibi mala), scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque, et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. 3. Reg. 21. 27.

Scindit rex Israël vestimenta sua, eò quòdjussisset ei rex Syriæ ut Naaman leprosum curaret, quem Eliseus septenâ in Jordane lotione mundat à leprâ. 4. Reg. 3. 7. 8.

Quod cùm audisset rex (Syriæ, scilicet quòd mulier comedisset filium suum in obsidione Samaria), scidit vestimenta sua, et transibat per

murum. Viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecùs. Ibid. 6. 30. Vide cap. 11. v. 14. etc. 18: v. 37.

Quæ cùm audisset Ezechias rex (scil. verba Rabsacis) scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini (ut deprecaretur pro liberatione ab rege Assyriorum). Ib. 19. 1. Vide C. 22. 11. 19. Item 1. Esdr.9. 3. 5. Isa. 37. 1.

Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro eo quòd audîsti verba voluminis (loquitur Josiæ regi), et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores ejus, quòd videlicet fierent in stuporem, et in maledictum : et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus: idcircò colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, etc. Ibid. 22. 18. et seq. Vide v. 11. Item 2. Paral. 34. 19. 27. et Jerem. 36. 24.

Quæ cùm Mardochæus (scilicet quòd Aman impetrâsset interitum Judæornm omnium ab Assuero), scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in plateâ media civitatis voce magnâ clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, et hoc ejulatu usquè ad fores palatii gradiens. Esther. 4. 1. 2.

« ÖncekiDevam »