Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Cleri, Seminariorum publice assignent: iidem operam suam cum Episcopis conferant ad scholas pueris, domos ́ altrices pupillis comparandas, aliaque pie instituenda, quae vel christianorum saluti prodesse, vel tollere ethnicorum superstitionem posse videantur.-His de caussis cum animorum concordiam in christianis ex India populis tranquillam ac firmam fore non iniuria confidamus, idcirco maturitatem venisse censemus rei catholicae in universa cis Gangem peninsula constituendae, ut illae gentes ad montem domus Domini praeparatum accedentes, stabilis beneque ordinati regiminis beneficia sentiant.

Septentrionalis Indiarum tractus tres excipit Vicariatus, quod antiqua missio Indostana a Gregorio XVI in duas partes an. MDCCCXLV divisa1, et a Nobis his postremis annis tripartita, Agrae, Patnae et Punjabii veluti ecclesiasticas regiones separatas modo complectitur. Prior veteri territorio constat, exceptis partibus alteri assignatis: altera constat regionibus, quae appellantur Nepal, Behar, parva provincia Sikkim, vetus regnum Ayadhya, Bundelkand; aliisque principatibus finitimis. Tertia vero Punjabensi regione continetur, cui regnum Cashmire deinde additum est.

His subiacet ad Indum Missio Bombayensis, quam Pius IX an. MDCCCLIV bifariam dispertiens, regionem australem, seu Poonensem, a boreali seiunxit. Haec vero, praeter insulas Bombay et Salsette, habet provincias et regna Broack, Ahmedabad, Baroda, Guzerate, Marwar, Catch, Sindhi, Beluchistan usque ad Cabul et Punjab: australis autem regna et provincias Konkan, Kandeish et Dekkan usque ad terminos regnorum Nizam, Maissour et Canara Septentrionalis, exceptis ex utraque territoriis et provinciis Archidioecesi Goanensi nec non Archidioecesi Damanensi seu Cranganoris nuper assignatis. Subsequuntur per oram Kanarensem et Malabaricam praeter Archidioecesim Goanam Vicariatus tres inter montes Ghates et mare Occiduum siti, nempe Mangalorensis,

1 Litt. Apost. Pastoralis officii, die 7 Febr. 1845. 2 Litt. Apost. Intendentes, 21 Sept. 1880.

anno MDCCCLIII a Verapolitano seu Malabarico separatus 1, per provinciam Kanarae ad flumen Ponany; Verapolitanus ab eo flumine ad terminos Dioecesis Cochinensis nuper a Nobis restitutae, et Quilonensis ab eiusdem Dioecesis finibus ad meridiem sitis ad promontorium Comorinum usque pertingens, exceptis paroeciis Dioecesi Cochinensi assignatis.

Ad plagam peninsulae orientalem decem pertinent Missiones. In sinu Bengalico tres ad ostia fluminis Ganges: nimirum Vicariatus occidentalis in Calcuttae urbe constitutus, et orientalis, ambo anno MDCCCL ab unico Bengalensi derivati2. Qui autem ad iurisdictionem Episcopi Meliaporensis pertinere dicti sunt, ex numero subditorum utriusque Vicariatus excipiendi. His accedit in centro provinciae civilis Bengalensis Praefectura Apostolica anno MDCCCLV erecta. Finitima est Vicariatui occidentali Bengalico missio vastissima de Vizagapatam nuncupata, quae universum territorium inter fines Vicariatus Bombayensis et mare Bengalicum usque ad flumen Godavery ad austrum comprehendit, et anno MDCCCL a Madraspatana divisa est3. Hyderabadensis proxima missio per regnum Nizam et provinciam Masulipatam ad flumen Krichna protenditur, quam a Gregorio XVI designatam, Pius IX anno MDCCCLI' ad dignitatem Vicariatus evexit.

In ora Coromandelica praecipua extat Madraspatana civitas quae ab anno MDCCCXXXIV Vicarium Apostolicum obtinuit, cuius iurisdictio a flumine Krichna ad Palar inter fines missionis Bombayensis et mare extenditur, eo praerepto tractu qui nuper a Nobis Meliaporensi Dioecesi assignatus est. Ad australes vero eius fines antiquus Vicariatus orae Coromandelicae in tres quoque missiones anno MDCCCL divisus fuit5, nempe Pondicherianam inter flumen Palar ad septentrionem et flumen Cavery ad meridiem: Mayssourensem ad regionem occiduam, huius nominis regnum et provincias Coorg, Colle

1 Litt. Apt. Ex debito, 15 Mart. 1853.

2 Litt. Ap. Exponendum Nobis, 15 Febr. 1850.

3 Litt. Ap. Ex Pastoralis officio muneris, 3 April. 1850.
Litt. Ap. Ad universalis Ecclesine, 20 Maii 1851.
Litt. Ap. Pastorale ministerium, 3 April. 1850.

gal, et partem Winaad et Salem complectens: demum Coimbatourensem quae inter Missiones Verapolitanam, Mangalorensem et Madurae ad orientem montium Ghates continetur. Extrema iacet ad austrum peninsulae magna Madurensis Missio quae mari Coromandelico, montibus Ghates et fluminibus Cavery et Vettar clauditur, iis sublatis regionibus et locis quae Episcopo Meliaporensi tribuimus: eamque anno MDCCCXLVI paucis ante obitum diebus Gregorius XVI in Vicariatum constituit1.

Ceylanensis vero insula in triplicem Vicariatum distinguitur, Columbensem, Jaffnensem, et Kandyensem: quorum priores ex unico antea extante, assignatis alteri provinciis occidentali et meridionale, alteri vero reliquis insulae territoriis, anno MDCCCXLIX2 a Pio IX erecti sunt: tertius a Nobis, anno MDCCCLXXXI3, separato ex primis in centro insulae territorio constitutus est.

Cum igitur in universis Indiae missionibus, quas commemoravimus, Evangelicorum nuntiorum studio et laboribus, eo iam res christiana provecta sit, ut non modo Salvatoris Nostri nomen summa cum libertate invocetur, sed Ecclesiae plures numerentur, eaedemque multis sapienter et utiliter institutis floreant, Nos quidem primum omnium Deo Optimo Maximo pro parta catholico nomini prosperitate singulares gratias et agimus et habemus. Deinde vero quod decessoribus Nostris diu in optatis fuit ut ecclesiastica hierarchia in India atque in insula Ceylanensi constitueretur, id Nos. ad efficiendum aggredimur. Quo facto consequutura bona, Deo iuvante, confidimus non pauca nec exigua, nominatim concordiae caritatisque incrementum, similitudinem et firmitatem disciplinae, populorum cum Episcopis maximeque cum Romano Pontifice stabiliorem coniunctionem, expeditiorem catholici nominis propagationem una cum ampliore virtutum christianarum cultu.

1 Litt. Ap. Exponendum Nobis, 19 Maii 1846.
2 Litt. Ap. Exponendum Nobis, 13 April. 1849.
3 Litt. Ap. Quo satius, 20 April. 1883.

Itaque rogata, ut negotii gravitas postulabat, Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium sacro consilio christiano nomini propagando praepositorum sententia, fusis in humilitate cordis Nostri ad Omnipotentem Deum precibus, implorataque ope Immaculatae Dei Matris, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Sanctorum Thomae Apostoli ac Francisci Xaverii, qui eas gentes sicut olim ad Evangelii lucem traduxere, ita nunc patrocinio caelesti tuentur ac tegunt; motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, de Apostolicae potestatis plenitudine, ad maiorem divini nominis gloriam fideique catholicae incrementum, harum Litterarum auctoritate, in universis Indiae Orientalis Missionibus Episcopalem hierarchiam ad canonicarum legum praescripta instituimus.

Porro decessorum Nostrorum vestigiis inhaerentes, qui primum Archidioecesim Goanam eique suffraganeas sedes Cochinensem, Meliaporensem et Cranganorensem erexerunt, easdem iuxta eam rationem quae in recenti conventione cum illustri Portugalliae et Algarbiorum Rege Fidelissimo inita significatur, confirmamus et in unam ecclesiasticam provinciam iterum coalescere volumus.

Praeterea omnes totius peninsulae atque insulae Ceylan Vicariatus Apostolicos, uti a Nobis supra descripti sunt, nec non Praefecturam in centro Bengalicae provinciae sitam, in Episcopales Ecclesias, auctoritate Nostra Apostolica, tenore praesentium erigimus et constituimus. Ex novarum vero Dioecesium numero quae sequuntur, nempe Ecclesiam Agraensem, Bombayensem, Verapolitanam, Calcuttensem, Madraspatanam, Pondicherianam et Columbensem ad Archiepiscopalis dignitatis honorem evehimus. Quod autem pertinet ad provinciales seu suffraganeas ecclesias designandas, integrum Nobis erit quod magis expedire videatur statuere.

Archiepiscopi vero et Episcopi de suarum singuli Ecclesiarum statu, iustis temporibus, ad Nostram Congregationem de Propaganda Fide referant: quae peculiarem de iis regionibus curam, uti hactenus gessit, ita in posterum geret, co

gnoscetque de iis omnibus quae sacrorum Antistites muneris sui caussa proposuerint.

Archiepiscopus vero Goanensis eiusque Suffraganei Episcopi de statu ecclesiarum ad sacram Congregationem negotiis Ecclesiae extraordinariis pertractandis referant. Iidem summa cura studeant res pie atque utiliter, iuxta memoratam conventionem instituere, fidemque catholicam in finibus iurisdictionis quisque suae omni ratione tueri et amplificare.

Universis vero Indiae Episcopis integrum erit sensim ea decernere, quae ad inducendum commune ius, prout tempora siverint, conferre queant, quaeque ex generali Ecclesiae disciplina Episcoporum auctoritati permissa sunt. Nostrae autem et huius Apostolicae Sedis partes erunt, Episcopis in perfunctione munerum suorum operâ, auctoritate, consilio adesse, et quaecumque ad animorum salutem utilia et opportuna videantur omni qua fieri poterit ratione adiuvare.

Reliquum est ut Clerus populusque universus, id quod vehementer hortamur, retineant voluntatum concordiam, inviolate servent caritatem, Episcopis atque in primis huic Apostolicae Sedi libentes atque alacres in omni vita pareant, virtutibusque christianis ita se ornatos atque auctos impertiant, ut qui adhuc a veritate misere deerrant, eos ipsi vel exemplo suo vocent ad admirabile Christi lumen et regnum.

Decernimus tandem has Nostras Litteras nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis vitio, sive intentionis Nostrae alioque quovis defectu notari vel impugnari posse, et semper validas ac firmas fore, suosque effectus in omnibus obtinere ac inviolabiliter observari debere, non obstantibus Apostolicis atque in Synodalibus, Provincialibus et universalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus sanctionibus, ceterisque contrariis quibuscumque, peculiari etiam mentione dignis: quibus omnibus, quatenus supra dictis obstant, expresse derogamus. Irritum quoque et inane decernimus si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Volumus autem ut

« ÖncekiDevam »