Sayfadaki görseller
PDF
ePub

HISTORIARUM PHILIPPICARUM

EX TROGO POMPEIO

LIBROS XLIV

QUOS NOTIS ET INDICE ILLUSTRAVERUNT

EL. JOHANNEAU ET FRID. DUBNER

VOLUMEN PRIMUM

PARISIIS

EXCUDIT C. L. F. PANCKOUCKE

EQUES LEGIONI HONORIS ADSCRIPTUS

M DCCC XXXIII.

D57 78

1833

DE JUSTINO

EX J. G. VOSSIO ET J. A. FABRICIO.

JUSTINUS, qui Trogi epitomen fecit, in Antonii Arnoldi

libro nominabatur JUSTINUS FRONTINUS. At in codice bibliothecæ Medicea dicitur M. JUNIANUS JUSTINUS. Atque hoc verius censeo ob libri ejus antiquitatem : cujus argumentum non leve est, quod litteris Langobardicis scriptus sit. Quis fuerit et quando vixerit non satis compertum est, etsi Romæ, ante imperatores christianos, scripsisse non dubitem, ipsum a Christi sacris alienum. Itaque non assentior iis, qui ad Theodosii tempora rejiciunt, nescio quibus argumentis moti.

Ut vero hoc loco a me commemoretur, facit, quod in editionibus quibusdam antiquioribus libros suos dicitur inscripsisse Imp. ANTONINO ΡΙο : quanquam προσφώνησιν hanc in nullo codice scripto reperisse se testatur Jac. Bongarsius, qui putat additum nomen Antonini ab iis qui Justinum falso eumdem putarent cum celebri ejus nominis philosopho, christiano et martyre, in quo errore versati sunt Isidorus, Jornandes, Jo. Sarisberius et alii

297935

recentiores. Neque verisimile videtur, Justinum emendandi causa opus suum ad imperatorem mittere voluisse, quod in præfatione innuit, si eam non potius ad virum aliquem doctum illius ætatis, sibique amicum, quam ad Cæsarem direxit.

Non magis certum est, quod Martinus Polonus, et Gualterus Burlei Anglicus, libro De vitis philosophorum (qui anno 1274 editus fuit ab A. Terffornen), cap. cxiv affirmant Trogi discipulum fuisse. Justinum libenter sequitur Orosius, imitatur Saxo Grammaticus, ut in notis ad hunc Stephanius passim notat. Parum credibile est, quod in codice Magliabequiano, teste Abr. Gronovio, traditur Justinum philosophum celeberrimum et Trogi fuisse discipulum, multo minus, quod Gualterius Burleus scripsit, filium.

Justinum sub Antonino vixisse Philippus Bergamas, ac Jo. Aventinus, in iis quæ de scriptoribus primo Annalium libro præmittit, tradidere: imo idem jam ante annos quadringentos in Chronico suo scripsit Martinus Polonus; sed quod idem Justinum hunc cum Justino martyre confudit, fœdus error est, quum hic qui epitomen scripsit, in iis, quæ libro xxxvi de Mose, Josepho, et Israelitis tradit, plane scripturis adversetur: unde liquet fuisse gentilem, aperteque inter eos ab Orosio numeratur ut de eo nihil dicam, quod beatus Martyr nihil latine scripsisse videtur: item quod Eusebius, Hieronymus, Photius, nusquam hanc epitomen inter mar

« ÖncekiDevam »