Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CALAGURITAN. ET CALCEATEN.

CONCESSIONIS INSIGNIUM ECCLESIASTICARUM

Insignia ecclesiastica indulgentur Canonicis ecclesiae Cathedralis Calaguritanae.

Calaguritanae ecclesiae Cathedralis Canonici, litteris ad Apostolicam Sedem die 18 Ianuarii hoc anno datis, exposuerunt, ecclesiam ipsam non uno nomine inter Hispanici Regni Cathedrales ecclesias excellere. Eam siquidem, retule- runt, inter antiquiores antiquissimam haberi, ita sane ut ceterarum omnium Hispanici Regni ecclesiarum mater praedicetur. Calaguritanum vero Capitulum a remotissima aetate catholicae Religionis studio praesertim in fidei christianae veritate adversus haereses strenue vindicanda emicuisse, uti praeclara testantur monumenta. Nihilominus dum plura ex Cathedralibus Capitulis in Hispania insignibus varii generis ecclesiasticis ex Apostolico indulto fruuntur, se quolibet ex ipsis esse destitutos. Hisce itaque expositis, oratores SSmo Dño Nostro Pio PP. X humiles obtulerunt preces, quas R. P. D. Gregorius Aguirre et Garcia Archiepiscopus Burgensis atque Calaguritanae dioecesis Administrator Apostolicus commendavit, ut usum sibi flocculi viridis coloris in pileo et birreto, simulque facultatem induendi vestem talarem nigram oris et globulis violaceis ornatam cum collari et caligis coloris eiusdem benigne tribuere dignaretur.

Sanctitas Sua, me referente infrascripto Sacrae Congñis consistorialibus negotiis expediendis praepositae Substituto, cunctis quae consideranda erant matura deliberatione perpensis, attenta Calaguritanae ecclesiae Cathedralis praestantia, et Burgensis Archiepiscopi commendatione, ad splendorem divini cultus augendum, atque ad stimulos adiiciendos Calaguritani Capituli Canonicis, quo iidem in sacris ministeriis obeundis alacriores in dies fiant, oblatis precibus benigne adnuendum censuit. De Apostolicae itaque potestatis pleni

tudine Beatitudo Sua omnes et singulos Calaguritanae ecclesiae Cathedralis Canonicos actu existentes a quibusvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis poenis, a iure vel ab homine quovis modo vel quavis de causa latis, si quas fortasse incurrerint, huius tantum rei gratia absolvens et absolutos fore censens, iisdem eorumque legitimis successoribus in perpetuum indulsit, ut intra limites Calaguritanae dioecesis, vestem talarem nigram cum oris, globulis, collari et caligis coloris violacei licite ac valide gestare possint et valeant, itemque in pileo et bireto flocculum viridis. coloris, servatis Apostolicis Constitutionibus, ritualibus dispositionibus, aliisque de iure servandis, in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Hisce autem super rebus eadem Sanctitas Sua praesens edi iussit decretum consistoriale, perinde valiturum ac si super praemissis litterae Apostolicae in forma Brevis expeditae fuissent, cuius executionem cum facultatibus opportunis et necessariis etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quamcumque aliam personam in ecclesiastica dignitate constitutam, commisit Burgensi Archiepiscopo, et decretum ipsum inter Acta Sacrae huius Congñis referri mandavit.

Datum Romae hac die 15 Maii anno Dñi 1905.

L. + S.

Pro R. P. D. Secretario Iulius Grazioli, Substitutus.

EX S. C. INDULGENTIARUM ET SS. RELIQUIARUM

URBIS ET ORBIS

Decretum quo Indulgentiae largiuntur adolescentibus primae Communionis et eorum consanguineis aliisque fidelibus adstantibus.

Adolescentes, ad augustissimum Eucharistiae Sacramentum primitus accessuros, validis oportet augeri auxiliis, qui

bus ferventiori pietatis affectu Illud suscipere, uberioresque ex eo fructus percipere valeant. Quare humillimae delatae sunt preces SSmo Dño nostro Pio Papae X, ut adolescentibus ipsis, prima vice sacra mensa refectis, Indulgentiarum thesaurum reserare dignaretur.

Quum vero, uti fere ubique fert consuetudo, eorundem adolescentium parentes, imo et non pauci inter Christifideles, ad piam primae Communionis caeremoniam convenire et etiam sancta libare soleant, ne tam laudabilis excidat consuetudo, quae maxime confert, ut eiusdem primae Communionis caeremonia solemnior evadat, eiusque memoria in adolescentium animis satius altiusque indelebilis perseveret, ab eodem SSmo Dño nostro expostulatum est, ut iis etiam, qui primae Communionis solemniis intersunt, aliquam Indulgentiam benigne tribueret.

Has porro preces, relatas in audientia habita die 12 Iulii 1905 ab infrascripto Cardinali Praefecto S. C. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, eadem Sanctitas Sua peramanter excipiens, Indulgentias, defunctis quoque applicabiles, uti infra, clementer elargita est, nempe : Plenariam I°. adolescentibus confessis et ad mentem eiusdem Sanctitatis Suae pie orantibus, die quo primum S. Synaxim celebraverint; II. eorumdem adolescentium consanguineis ad tertium usque gradum, piis caeremoniis primae Communionis adstantibus, si pariter Sacramentali Confessione rite abluti sacram Synaxim susceperint, et uti supra oraverint; Septem vero annorum totidemque quadragenarum Christifidelibus, qui corde saltem contrito eisdem caeremoniis interfuerint.

Praesenti in perpetuum valituro. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae, ex Secretaria eiusdem S. Congregationis, die 12 Iulii 1905.

L. S.

A. Card. TRIPEPI, Praefectus.

+ D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

Indulgentiae conceduntur recitantibus quamdam invocationem ad SS. Cor Iesu.

Cœur Sacré de Jesus, j'ai confiance en vous.

A tutti i fedeli, che reciteranno tutti i giorni, col cuore specialmente, questa invocazione, accordiamo 300 giorni di Indulgenza per ogni giorno, e l'Indulgenza Plenaria in ogni mese, purchè sieno confessati e comunicati, e preghino per la conversione dei poveri peccatori.

Dal Vaticano li 27 Maggio 1905.

PIUS PP. X

Praesens exemplar, quod cum originali concordat, exhibitum fuit S. Congregationi Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae. In quorum fidem etc.

Datum Romae, e Secretaria eiusdem S. Congregationis, die 19 Augusti 1905.

L. + S.

Iosephus M. Can. Coselli, Substitutus.

EX COMMISSIONE BIBLICA

De narrationibus specietenus tantum historicis in S. Scripturae libris qui pro historicis habentur.

Proposito sequenti dubio Consilium Pontificium pro studiis de re biblica provehendis respondendum censuit prout sequitur.

Dubium. Utrum admitti possit tamquam principium rectae exegeseos sententia quae tenet S. Scripturae Libros, qui pro historicis habentur, sive totaliter, sive ex parte, non historiam proprie dictam et obiective veram quandoque narrare, sed speciem tantum historiae prae se ferre ad aliquid significandum a proprie litterali seu historica verborum significatione alienum?

Resp. Negative, excepto tamen casu, non facile nec te

mere admittendo, in quo, Ecclesiae sensu non refragante, eiusque salvo iudicio, solidis argumentis probetur Hagiographum voluisse non veram et proprie dictam historiam tradere, sed, sub specie et forma historiae, parabolam, allegoriam, vel sensum aliquem a proprie litterali seu historica verborum significatione remotum proponere.

Die autem 23 Iunii a. c. in Audientia ambobus Rmis Consultoribus ab Actis benigne concessa, Sanctissimus praedictum Responsum ratum habuit ac publici iuris fieri mandavit.

Fr. David Fleming O. M., Consultor ab Actis.

APPENDIX

Usum throni aut baculi

Vicarius Capitularis Episcopis concedere nequit.

Iuxta Caeremoniale Episcoporum (lib. 1, cap. xvII, n. 5) dioecesanus Episcopus concedere quidem potest Episcopo extraneo usum baculi pastoralis, non autem throni, uti pluries decretum ac declaratum fuerat a S. R. C., n. 236, 996, 1700, 2163, 2946, 29763 et 3047; et ita docuerunt omnes liturgici auctores, ex. gr. Martinucci, De Herdt, et Le Vavasseur, usque ad annum 1899, quo, sub die 9 Maii, S. R. Congregatio hoc Decretum edidit, a Leone XIII adprobatum die 12 Iunii, n. 4023: « Episcopus dioecesanus gaudet iure cedendi thronum suum alteri Episcopo, cum Reverendissimorum Canonicorum adsistentia sibi debita, dummodo Episcopus invitatus non sit ipsius dioecesani Coadiutor, aut Au-. xiliaris, aut Vicarius Generalis, aut etiam Dignitas seu Canonicus in illius ecclesiis» (1).

Hoc Decretum per se patet omnino; Sacra enim Congre

(1) Cfr. Acta S. Sedis, vol. 31, pag. 753.

« ÖncekiDevam »