Sayfadaki görseller
PDF
ePub

questo testo sarà obligatorio per l'insegnamento pubblico e privato nella Diocesi di Roma e in tutte le altre della Provincia Romana; e confidiamo che anche le altre Diocesi vorranno adottarlo per arrivare così a quel testo unico, almeno per tutta l'Italia, che è nell'universale desiderio.

Con questa dolce speranza impartiamo di tutto cuore a Lei, Signor Cardinale, l'Apostolica benedizione. Dal Vaticano, li 14 Giugno 1905.

PIUS PP. X

LITTERAE

Pii PP. X ad Praesidem Conventus LII catholicorum Germaniae, eorumdem alacritatem in religione commendantis.

DILECTO FILIO

BURGUBURN, DOCTORI, AC PRAESIDI COETUS CONVENTUI LII CATHOLICORUM GERMANIAE APPARANDO. ARGENTORATUM.

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Habiti quotannis coetus catholicorum Germaniae in eam Nos opinionem adduci quotidie magis iusserunt, congressiones easdem, quo plures numero ac successione recensentur, eo etiam digniores et prae se ferre apparatus et edere fructus. Huius sane solatium rei communes nunc confirmavere litterae, Nobis a te datae atque a praesidibus ceteris, quum proximo adornando coetui studeretis: vestrarum enim curarum ea potissima fuit, aperire ex ordine omnia quaecumque erunt disceptanda congressui, sensusque declarare simul, quorum ductu convenietis. Neque modica ista est Nobis gaudendi, et gratulandi opportunitas: quid enim quam fecundam Germanorum alacritatem expetere possimus amplius ad inserendam propagandamque religionem? Caussae equidem in disputatione versabuntur graves salubresque, atque eaedem ad multiplicem christianae vitae necessitatem peridoneae. Nam

quibus maxime, pro conditione temporum, expediat viis fidei nostrae et Apostolicae Sedis cultum provehere, proximorum sententias, catholica praelucente doctrina, humane ac rite vereri, expeditiones adiuvare sacras, integritati morum prospicere, tenuium fortunam sublevare, locupletum alere inopumque amicam conspirationem, sacri denique civilisque principatus concordiae consulere, in hisce, quemadmodum nunciasti, maximi momenti rebus vestra debet se prudentia probare. Quod autem decretum vobis sit accedere ad disserendum eo animo, ut hinc Nostra Decessorisque Nostri Leonis XIII fel. rec. prae oculis documenta habeatis, inde hortamenta Pauli deducatis ad usum, qui, spiritu actus ac repletus Dei, omnia nostra iussit in caritate fieri, vehementis haec Nobis origo voluptatis est; compertum namque et exploratum habemus quam multum emolumenti consueverint qui haec sequi lumina et praecepta studeant, e collatis consiliis percipere. Nec minus oblectat coire vos in civitatem nobilem, antiquam et piam: cui gloriae est et Episcopatui Romano Pontificem dedisse insignem, et coelo Sanctissimam peperisse sobolem, et artibus monumenta illustria suppeditasse. Spem ideo firmam fovemus, auspiciis Praesulis Argentinensis vestrâque diligentiâ prosperam apparando felicemque celebrando coetui debere operam impendi. Quoniam vero a summae clementiae Deo, quippe ipse est consilii boni largitor, implorandam censetis in primis opem, eius in vos atque in labores vestros devocamus ardentes gratiam, testemque votorum animi Nostri Apostolicam benedictionem tum vobis praesidibus, tum singulis e conventu sodalibus peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae die 14 Augusti 1905.

PIUS PP. X

EX SECRETARIA BREVIUM

Breve solemnis Beatificationis Ven. Servi Dei Ioannis Mariae Baptistae Vianney, parochi vici “Ars „,.

PIUS PP. X

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Divinae semper fuit Providentiae consilium, ut in Ecclesial sancti viri nulla aetate deessent, quibus et praeclara ad imitandum extarent exempla, et catholicae fidei veritas non minus quam virtus summopere confirmaretur. Inter hos apprime recensendi sunt religiosorum ordinum sodales, saeculares presbyteri et ii quidem, qui pastorali munere sanctissime functi, vitam pro sibi concredito grege strenue profuderunt. Singularem ab his postremis gloriam sibi comparavit Venerabilis Dei Servus Ioannes Maria Baptista Vianney, parochi d'Ars vulgo nomine pernotus, qui licet in humili et quasi abdita sede maneret, adeo tamen sanctitatis fama inclaruit, ut omnium non animis modo, sed prope oculis adhuc quasi vivus obversetur. Ortus in pago vulgo Dardilly nuncupato dioeceseos Lugdunensis VIII idus Maias anno MDCCLXXXVI, quum eodem die sacro baptismate ablueretur, auspicata loannis ac Mariae nomina accepit. Parentes fuerunt Matthaeus et Maria Beluse, domesticis copiis instructis agricolae, qui eximia religione pariter atque effusa in pauperes praestantes caritate, Ioannem ad assiduas preces, horrorem peccati et suavissimum in Deiparam Virginem amorem usque a puero instituerunt. Pecoris custos naturam attento animo intuetur, Deum Creatorem omnium adorat, et ante parvum Mariae simulacrum, a matre sibi donatum, preces effundens, alios pastores, ut idem faciant, verbo atque exemplo excitat atque movet. Pro viribus nititur ut sacrosancto Missae sacrificio adsit quotidie, et cum propter temporum iniuriam Sacrum in suo pago fieri nequeat, longum pedibus iter ad proximum

vicum, quem Ecully vocant crebro conficit, ne tanto careat solatio. Ibi pariter tertium ac decimum annum suae aetatis agens ardentissimum animi desiderium explevit, omnibus enim angelicam ipsius pietatem et innocentiam mirantibus, Sancta de altari primum libavit. Incredibile est dictu quam multos Ioannes e coelestibus epulis fructus perciperet; in laborando mente Deum orat, precarium sertum simul ac potest, omnium in conspectu recitat, seque a quolibet piaculo sartum tectumque servans, omnigenae virtutis exemplum aliis praebet. Publica autem in Galliis reddita religioni dignitate, Ioannes septendecim annos natus almo Chrismate a Cardinali Fesch Antistite Lugdunensi inunctus est, primo suo nomini illud Baptistae addidit, ac sacerdotium inire constituit. Magnas ac pene invictas in studiis difficultates expertus, piam eas exsuperaturus ad S. Francisci Regis sepulcrum peregrinationem suscepit, victum quaeritans, et quocumque iter faceret, probris maledictisque vexatus. Verum ex eo die, ac si Deus praemio ob tantam animi demissionem eum afficere voluerit, visus est disciplinas facilius addiscere, et cum gravia sibi eo tempore obiecta impedimenta mira constantia devicisset, magnum ipsi tamen Lugdunense seminarium ingredi licuit. Ibi, divina fretus ope, quam assidue flagitabat, summa se scientiis voluntate excolendum tradidit, atque in eis, periculo facto, satis idoneus habitus fuit, qui sacerdotio initiaretur. Dignum suis laboribus pretium! Nam cum se aetate progressum variisque disciplinis minus excultum animadverteret, totis viribus contendebat, precibus potissimum et opera, ne sibi negaretur divinae maiestati hostiam immolare. Ardentis huiusmodi voti compote facto, tum manifesto apparuit Ioannis anima sacerdotalis; in peccatores, enim et in egenos caritas, plurimum studii et curae in poenitentium confessionibus excipiendis diu noctuque collocatum, prudentiae denique ac sapientiae omnibus tradita consilia universam in eum admirationem statim concitarunt. Sed campus ubi Venerabili Dei Servo

duo et quadraginta annos aeternae vitae colligendi fructus erant, ille pagus extitit qui in dioecesi Bellicensi positus vulgo Ars audit, et quo Ioannes triennio post sacros susceptos ordines, quasi angelus e coelo missus fuit. Duo primum sibi Dei Famulus animo molitur, religionis cultum instaurare, ac fidelibus peramanter adesse, et haec quidem non minus pro suggestu, quam Tribunali admissis expiandis obtinere. Enimvero Sacramentum augustum novis honoribus colit, ac teneram et filialem in Mariam Virginem pietatem simul cum Dei et Ecclesiae legibus observandis altius in animis defigit, ex quo protinus factum est, ut Sacro nunc plures adstarent profestis diebus quam antea festis. Parochialis aedis decorem auget, ac dum se vel necessariis orbat, omnes suas opes, interdum sibi divinitus traditas, ad illam extruendam exornandamque decernit. Neque id satis habuit fecisse, nam tria pericula, quibus aeterna incolarum salus in discrimen adducebatur, propulsare sibi proponit; violatum idest Domini diem, insolentem chorearum usum, et in cauponis frequentiam. Quae ad rem ex aequo et bono iudicandam et animos conciendos facere potuerint, ut sanctum hunc finem assequeretur, omnia Dei Servus effectui dedit, et nec laboribus nec lacrymis parcens, tandem a fidelibus suo magno gaudio exoravit ut a pravis huiusmodi consuetudinibus discederent. Tunc vicus munitissimum oppidum videbatur contra errores in tanta temporum calamitate undique irrepentes, non minus quam contra effraenatam morum licentiam. Quin etiam fidelium erga coelites religio quibus sanctus vir sui templi altaria dedicaverat, magis magisque in dies crevit, et sive ob pias ab ipso instistitutas Sodalitates, sive ob Sacramenta frequenter excepta, viculus ille felix virtutum asilum ab omnibus ducebatur. Tanti viri sanctimonia diutius occultari non quita est, sed longe lateque pervulgata id brevi effecit ut homo Dei ad alias regiones invitaretur de rebus divinis ad populum dicturus. Multifariam igitur Ioannes concionari aggressus, hic dolorem

« ÖncekiDevam »