Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tiones in eamdem Beatissimam Virginem consuetas, nobilem sane locum obtinere laudabilem eam praxim, ut peculiari Corona Septem devote recolantur Gaudia, quibus Deipara in Annuntiatione, Visitatione, Partu, Adoratione Magorum, Inventione Filii, huius Resurrectione et ipius divinae Matris in Coelum Assumptione in Deo salutari suo mirabiliter exultavit. Hinc factum esse, ut Decessores Nostri Romani Pontifices, non modo speciale festum Septem Gaudiorum B. M. V. cum Officio ac Missa propria agendum plurimis in locis permiserint; verum etiam Fratribus et Sororibus Ordinum Seraphici Patris Francisci Assisiensis, quos inter ipsa devotio maius incrementum reperisse noscitur, indulgentiam plenariam, pluries vel eadem die lucrandam, benigne concesserint. Verum idem dilectus filius Procurator Generalis Minorum Fratrum animo perpendens devotionem erga Septem B. M. V. Gaudia nullo adhuc spirituali lucro cunctis fidelibus communi esse exornatam; probe autem noscens eamdem Gaudiorum Coronam publice in ecclesiis ipsiusmet Ordinis cum aliorum fidelium interventu recitari, Nos enixis precibus flagitavit, ut huic Septem Gaudiorum Virginis Coronae, prouti iam concessum fuit Coronae Septem Virginis eiusdem Dolorum, plenarias nonnullas ac partiales indulgentias vel ab omnibus fidelibus rite lucrandas adiungere de Apostolica Nostra benignitate dignaremur. Nos autem quibus nihil antiquius est neque mage gratum, quam ut per universum orbem fidelium pietas erga Virginem Immaculatam latius propagetur, et divina Mater in Gaudio non minus quam in Dolore admirabilis, pari a christiano populo recolatur obsequio, votis hisce piis ultro libenterque annuendum existimavimus. Quae cum ita sint, de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum Eius auctoritate confisi, omnibus et singulis fidelibus ex utroque sexu, qui publicae recitationi Coronae Septem Gaudiorum B. M. V. apud ecclesias ubique terrarum existentes trium Ordinum Seraphici Patris habendae, adstiterint, easdem

tribuimus indulgentias, quas Fratres et Sorores eiusdem Ordinis, quibuscum sunt in recitatione sociati, promerentur. Insuper iisdem fidelibus admissorum confessione rite expiatis et Angelorum sane refectis, qui Coronam eamdem quotannis tum festis cuiusque e Septem Gaudiis, cum potioribus B. M. V. festivitatibus, vel quovis die intra respectivi festi Octiduum, ad cuiusque eorum lubitum eligendo pie recitent, quo ex iis die id agant, plenariam; et iis, qui singulis anni sabbatis Coronam eamdem recitare consueverint, uno cuiusque mensis die, ad lubitum pariter eligendo, dummodo vere ut supra poenitentes et confessi ad S. Synaxim accedant, etiam plenariam; tandem iis qui memoratam Coronam retineant, illamque frequenter in vita percurrerint, in cuiuslibet eorum mortis articulo si vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti, vel quatenus id facere nequiverint, saltem contriti nomen Iesu ore, si potuerint, sin minus corde devote invocaverint, et mortem tanquam peccati stipendium de manu Domini patienti animo acceperint, similiter plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Praeterea ipsis fidelibus ex utroque sexu, ubique terrarum degentibus, qui contrito saltem corde, aliis per annum B. M. V. festis diebus Coronam eamdem recitent, de numero poenalium dierum in forma Ecclesiae solita trecentos annos; et iis qui id agant diebus de praecepto festivis, ducentos annos; quoties vero Coronam ipsam quocumque alio anni die persolverint, toties illis septuaginta annos totidemque quadragenas; iis tandem fidelibus, qui Coronam memoratam Septem Virginis Gaudiorum apud se fideliter retinentes, eamque frequenter recitantes, quodvis pietatis opus in Dei honorem, vel in spiritualem aut temporalem proximorum utilitatem item contrito corde exercuerint, sive in honorem Septem Deiparae Gaudiorum Angelicam Salutationem septies recitaverint, de numero similiter poenalium in forma Ecclesiae solita, quoties id agant, decem annos expungimus. Porro

largimur, ut excepta plenaria indulgentia in mortis articulo lucranda, fidelibus ipsis, si malint, liceat plenariis supradictis ac partialibus indulgentiis functorum vita labes poenasque expiare. Verum praecipimus, ut in omnibus supradictis pietatis operibus rite exercendis Coronae Gaudiorum Virginis a fidelibus adhibendae, sint a Ministro Generali pro tempore Ordinis Fratrum Minorum, vel ab alio sacerdote sive saeculari sive regulari, per ipsum deputando, in forma Ecclesiae solita, servatisque servandis, benedictae. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem presentium litterarum authenticum exemplar transmittatur ad Indulgentiarum Congregationis Secretariam, alioquin presentes nullae sint: utque item praesentium litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die xv Septembris мCмV, Pontificatus Nostri anno tertio.

L. + S.

Pro Dño Card. MACCHI Nicolaus Marini, Substitutus.

Praesentium litterarum authenticum exemplar transmissum fuit ad hanc Secretariam S. C. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae. In quorum fidem etc.

Datum Romae ex eadem Secretaria, die 18 Septembris 1905.

L. S.

† D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

EX S. CONGR. EPISCOPORUM ET REGULARIUM

MEDIOLANEN.

EXEMPTIONIS

Nosocomium, tribus tantum Religiosis Ordinis S. Ioannis de Deo concreditum, privilegio exemptionis gaudet.

Facti species. In paroecia S. Ambrosii loci Giubbiano, archidioecesis Mediolanensis, testamentaria dispositione cuiusdam Philippi Del Ponte parvum hospitale a. 1869 erectum fuit, atque curae et regimini Religiosorum Ordinis S. Ioannis de Deo vulgo Fatebenefratelli commissum, sub dependentia tamen Commissionis laicae. Ibidem tres Religiosi laici morabantur, quorum unus et novitius saepe erat; deinde a. 1900 quaedam conventio inter Curiam Metropolitanam et Superiorem nosocomii inita est, vi cuius sacerdos saecularis nominabatur ipsius hospitalis cappellanus, qui, praeter spiritualem infirmorum ibi degentium adsistentiam, localem parochum coadiuvare teneretur. Modo autem, cum actualis Superior sit et ipse sacerdos, innixus privilegio exemptionis quo fruitur proprius Ordo, spiritualem infirmorum curam sibi avocare intendit; dum e contra parochus oppidi Giubbiano ius parochialitatis in praefatum nosocomium ipsi soli competere praesumit. Quare Curia Mediolanensis huic S. C. quaestionem dirimendam proponit.

Informatio Curiae. Archiepiscopus tribus potissimum de rationibus movetur ad favendum parocho; videlicet tum quia nosocomium in casu iuxta fundationis tabulas a Commissione laica moderari et administrari, et dumtaxat quoad infirmorum curam a praedictis Religiosis pendere debet; tum quia ipsa hospitalis cura a tribus solis Religiosis laicis, quorum unus est saepe novitius, sustinetur; tum quia nosocomium quoad spiritualia parocho semper subiectum mansit.

Deductiones Religiosorum. Ipsi ex adverso affirmant se praesto esse hospitali tamquam veram communitatem religiosam efformantes, idque ex eadem fundatoris voluntate, qui mandavit ut cura et regimen hospitalis Ordini S. Ioannis de Deo committeretur. Parochus vero oppidi Giubbiano non omnia, quae ad spiritualia se referebant, in nosocomio semper explevit, quum ipse Religiosorum oppositionem pluries sit expertus, quumque religiosus sacerdos semel extiterit. Hinc conventio a. 1900 nullius valoris est, quippe quae voluntati testatoris contraria.

Ostendunt praeterea exemptionis privilegium proprio ipsorum Ordini concessum fuisse a Pio V Bullis Salvatoris 8 August. 1571 et In supereminenti 28 Apr. 1576, deinde confirmatum a Gregorio XIII Brevi Provisionis nostrae 10 Iunii 1585, a Gregorio XIV Brevi Cum romanum 19 Aug. 1591 et a Clemente VIII Brevi Romani Pontificis 9 Sept. 1596. Imo Urbanus VIII Bulla Sacrosanctum 20 Iunii 1624 etiam privilegia Ordinum Mendicantium ipsis communicavit, et Brevi Cum sicut 9 Iulii 1638 exempta ab Ordinariis declaravit parva monasteria parvaque ipsorum hospitalia, decernens: << ut quoad dictae Congregationis (S. Ioannis de Deo) conventus et hospitalia, in quibus erunt duodecim Religiosi, Episcopi nullatenus se ingerant; et quoad illos conventus seu hospitalia, in quibus erit minor Religiosorum numerus, iidem Episcopi possint insimul cum Provinciali, vel alio maiori eiusdem Congregationis Superiore, ad revisionem computorum administrationis eorumdem hospitalium procedere, ita tamen ut contra personas in nihilo prorsus se immisceant ». Hoc confirmatum postea fuit ab Innocentio X Brevi Exponi nobis 26 Ian. 1649, a Benedicto XIII Brevi Iniuncti nobis 13 Sept. 1724 et a Benedicto XIV Brevi Quam in procurandam 27 Martii 1747, necnon ab aliis subsequentibus decisionibus.

Acta S. Sedis, Vol. XXXVIII, fasc. 3.

10

« ÖncekiDevam »