Sayfadaki görseller
PDF
ePub

associant cadaver proprii filiani ad ianuam ecclesiae sive regularis sive saecularis sive etiam ipsius Cathedralis sed insuper cum cotta et stola exsequiis intersunt et Responsorium Libera me Domine intonant. Hoc autem confirmatur ab ipso Episcopo, qui huiusmodi consuetudinem perantiquam vocat.

Relate ad secundum dubium negative responderi potest, secus enim admitteretur principium quod dispositiones legesque ecclesiasticae pendere debeant a civili auctoritate vel privatorum arbitrio. Eadem responsio danda videtur tam ad tertium dubium, quia ius deferendi cadavera ad coemeterium est parochiale, nec in themate verificantur incommoda a Capuccinis praetensa; quam etiam ad quartum, quum personae associantes defunctum ita multiplicari possent ut solemnem pompam constituant.

Dubia. I. Possono i PP. Cappuccini di Pesaro accompagnare al cimitero comune con stola e Croce propria, e senza l'intervento del parroco del defunto, i cadaveri dei fedeli che si sono lasciati nella loro chiesa?

II. Possono i suddetti Religiosi accompagnare al cimitero i cadaveri esposti nella loro chiesa quando dai parenti o dalle autorità civili si determinasse la via che non fosse il recto tramite ?

III. Essendo per i PP. Cappuccini di Pesaro il recto tramite che conduce al cimitero, una via angusta che per buon tratto due carri incontrandosi non possono transitare senza che l'uno o l'altro retroceda, può il corteo accompagnato dai Religiosi suddetti, senza intervento del parroco, passare per una strada un po' più comoda?

IV. È contrario alla clausola sine pompa se taluni soci del defunto, lasciatosi nella suddetta chiesa, l'accompagnino al cimitero, cosicchè sia proibito ai PP. Cappuccini d'accompagnarlo senza l'intervento del parroco?

V. Può infine il Superiore dei PP. Cappuccini di Pesaro impedire al parroco del defunto, esposto nella chiesa dei Re

ligiosi, di tenere la stola nelle esequie ed intonare il Libera me Domine?

Resolutiones. Et S. C. Episcoporum et Regularium, omnibus mature perpensis, die 5 Maii 1905, rescripsit: Ad I. Affirmative.

Ad II. Negative.

Ad III. Attentis expositis, negative in casu.

Ad IV. Negative.

Ad V. Attenta immemorabili consuetudine in civitate Pisaurensi, negative in casu.

Colliges. 1°. Quum publica coemeteria sepulturis singularum ecclesiarum subrogata sint, omnis parochorum iurisdictio in defunctos filianos ad ianuas ecclesiae Regularium tumulantis etiam nunc desinat oportet.

2o. Huiusmodi proinde cadavera transeunt in Regularium iurisdictionem, quibus solis, absque parochi interventu vel licentia, officia omnia ac munia usque ad coemeterium peragere competit.

3o. Religiosi ad commune coemeterium deferentes feretrum etiam per alienas paroecias transire valent, dummodo recto tramite et sine solemni pompa.

4°. Pro recto tramite intelligitur via brevior, quae sit etiam commoda et decens, per quam nempe processio absque gravi difficultate et indecentia transire possit; quaeque arbitrio privatorum vel civilis auctoritatis mutari nequit.

5. Pomposa cadaveris delatio non censetur quae fit cum nonnullis defuncti sociis feretrum ad coemeterium 'associantibus.

6. Legitimae consuetudines necnon statuta particularia multum operantur in materiá funerum, adeo ut vel ipsi iuri communi aliquando derogent.

7°. In themate duo praesertim notanda sunt, quod nempe recognita non fuit indecentia et incommoditas viae, dum e

contra admissa fuit immemorabilis consuetudo, vi cuius parochi Pisaurenses ius acquisierunt interessendi exequiis defunctorum in ecclesiis Regularium.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

WRATISLAVIEN. ET ALIARUM

DE PAROCHO PROPRIO QUOAD MATRIMONIUM

Extenditur dioecesi Parisiensi indultum commorationis unius mensis in eadem paroecia ad validitatem matrimonii.

Supplices preces. Emus Card. Episcopus Wratislaviensis die 23 Iunii 1902 huic S. Congregationi sequentem transmisit supplicem libellum: « Omnibus ex Germaniae regionibus homines Berolinum confluunt, ut ibi, si omnia bene contingant, domicilium vel quasi-domicilium constituant, aliter autem saepe breve post tempus discedunt, ita ut civitas Berolinensis in singularissima mobilitate existat. Qua ex incolarum mobilitate magna exoritur difficultas ratione domicilii vel quasi-domicilii in ordine ad matrimonium. Saepe enim accidit, ut Berolini matrimonium ineant, qui iam in aliqua huius urbis parochia habitant, quin nec domicilium nec quasidomicilium acquirere intendant. Itaque cum facile inquisitio de animo permanendi omittatur, neque nupturientes sponte ullum hac de re verbum dicant, timendum est, ne matrimonia incompetente parocho assistente nulla atque invalida interdum contrahantur. Quam ob rem humillime rogo ut Sanctitas Vestra privilegium Parisiis iam die 9 Novembris 1898 concessum (1), etiam urbi Berolinensi benigne concedere

(1) Indultum hoc, reticito tamen dioecesis nomine, prostat in Actis S. Sedis, vol. 31, pag. 404 (N. R.).

velit, videlicet quod Berolini in ordine ad matrimonium quasidomicilium acquiratur, quin animus investigetur, dummodo ex alio loco vel parochia sese conferentes in urbem Berolinensem per sex menses et ibi in aliqua parochia commorati fuerint >.

Cum haec quaestio, utpote grave punctum ecclesiasticae disciplinae attingens iure merito delata fuerit ad H. S. C., quae in uno ex plenariis conventibus eiusdem anni mandavit votum consultoris (1) exquiri non tam super speciali casu proposito, quam potius in linea generali, scilicet pro norma in similibus casibus occurrentibus, stante actualis societatis conditione. Item quo tutius in re tam momentosa procederetur, per literas H. S. Congregationis sub die 15 Decembris 1902 rogatus est Assessor S. Officii« a voler significare se da detta Congregazione di S. Officio per rimediare a tale inconveniente siasi accolta mai la massima, che coloro i quali abbiano dimorato sei mesi in una parrocchia, possano essere uniti validamente in matrimonio dal parroco della loro residenza, senza investigare se abbiano o no l'animo di rimanervi. E se tale massima non è stata riconosciuta, si desidererebbe conoscere se siasi supplito con facoltà concesse temporaneamente agli Ordinarî » (2).

Hisce mandatis ea qua par est diligentia morem gerens Assessor S. Officii literis diei 26 Ianuarii 1903 ita rescripsit: << Presso questo Supremo Tribunale non è stata mai accolta la massima che coloro, i quali hanno dimorato sei mesi in

(1) Pretium operis ducimus hoc tanti momenti Votum ex integro referre in Appendice praesentis et subsequentium fasciculorum (N. R.).

(2) Rogatus est Assessor S. Officii«< ut referret utrum a dicta Congregatione S. Officii, ad huiusmodi inconveniens vitandum, receptum unquam sit principium, iuxta quod illi, qui sex menses morati fuerint in aliqua paroecia, valide contrahere queant nuptias coram parocho propriae residentiae, quin investigetur num animum ibidem permanendi habuerint necne. Quod si hoc principium recognitum non fuit, cognoscendi in votis esset, an suppletum sit per facultates Ordinariis ad tempus concessas » (V. R.).

Acta S. Sedis, Vol. XXXVIII, fasc. 4.

14

una parrocchia, possano unirsi validamente in matrimonio senza la esplorazione dell'animo permanendi, e che le disposizioni emanate per un caso di Parigi furono e devono ritenersi come disposizioni particolari » (1).

Praeterea die 9 Novembris 1903 Emus Archiepiscopus Parisiensis huic S. C. exposuit: « se iam pluries ad Sanctam Sedem detulisse gravissimas anxietates quibus premitur Curia archiepiscopalis quoad matrimonia quae in civitate imo et in tota dioecesi Parisiensi contrahuntur, quaeque dubia aut nulla evadunt ratione incerti domicilii aut quasi-domicilii; unde etiam non infrequentes sententiae nullitatis prolatae, non sine magno scandalo. Ut tot et tantis incommodis ex parte saltem remedium afferatur, Sanctitatem Vestram enixe deprecatur ut civitati et dioecesi Parisiensi extendere dignetur, iisdem in terminis et ad eumdem effectum, declarationem pro Foederatis Statibus Americae Septentrionalis datam sub die 6 Maii 1886, de sufficienti commoratione unius mensis ad validitatem matrimonii, nempe: se conferentes e loco ubi viget caput Tametsi in alium locum, dummodo ibi continuo commorati fuerint per spatium saltem unius integri mensis, censendos esse ibidem habere quasi domicilium in ordine ad matrimonium, quin inquisitio facienda sit de animo ibi permanendi per maiorem anni partem.

Responsum. Emi Patres Sacrae Congregationi Concilii praepositi, re mature perpensa, in plenariis Comitiis diei 20 Maii 1905 rescribendum censuerunt:

Pro gratia iuxta petita ab Emo Archiepiscopo Parisiensi, facto verbo cum SSmo, et ad mentem (2).

(1) Assessor S. Officii rescripsit: « Apud hoc Supremum Tribunal nunquam receptum esse principium, iuxta quod illi, qui sex menses morati fuerint in aliqua paroecia, valide nuptias contrahere queant omissa investigatione de animo permanendi, atque indultas dispositiones pro quodam Parisiensi casu tamquam particulares habendas omnino esse >> (V. R.).

(2) Sacra Congregatio in sua responsione, uti patet, nullam mentionem facit de postulato Emi Cardinalis Wratislaviensis, sed gratiam tantummodo con

« ÖncekiDevam »