Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cantum gregorianum S. R. Ecclesiae proprium continentium, prout ab ipsomet Pontifice restitutus fuit, Commissio Pontificia, mandata et desideria eiusdem Pontificis adimplens, ipsam editionem summo studio ac diligentia paravit, atque perfecit.

Haec vero S. Rituum Congregatio, hanc ipsam editionem uti typicam ab omnibus habendam esse declarat atque decernit; ita ut in posterum melodiae gregorianae, in futuris huiusmodi librorum editionibus contentae, praedictae typicae editioni, nihil prorsus addito, dempto vel mutato, adamussim sint conformandae, etiamsi agatur de excerptis ex libris iisdem. Nulli tamen fas erit librorum cantus gregoriani sic restituti in totum vel ex parte editionem suscipere aut evulgare, nisi prius a S. Sede facultatem obtinuerit, normis servatis et instructionibus, quae in Decreto S. R. C. diei x1 Augusti мCMV continentur.

Denique haec eadem S. Rituum Congregatio de mandato SSmi declarat vivissimum esse eiusdem Sanctitatis Suae desiderium, quod ubique locorum Ordinarii curent, ut quilibet libri hucusque editi cantum liturgicum referentes, etiamsi quocumque pontificio privilegio muniti, aut quavis adprobatione commendati, sensim sine sensu, quamprimum tamen, ab ecclesiis, etiam Regularium, romanum ritum sectantibus amoveantur, ita ut libri liturgici gregorianos concentus continentes i tantummodo adhibeantur, qui, iuxta normas supradictas compositi, huic typicae editioni plane fuerint conformes. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Die 14 Augusti 1905.

L. S.

A. Card. TRIPEPI, Pro-Praefectus.

† D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

Acta S. Sedis, Vol. XXXVIII, fasc. 4.

16

BURDIGALEN.

Decretum canonizationis B. Ioannae De Lestonnac Viduae, fundatricis Ordinis Filiarum B. Mariae Virginis.

Burdigalensis civitas seu dioecesis aeque ac religiosa Filiarum B. Mariae Virginis Familia quarum prima veluti filiam dilectam instar aurorae e suo sinu egressam, et altera uti matrem egregiam gloriosamque institutricem Beatam Ioannam De Lestonnac agnoscunt et venerantur, uno fere sensu Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae X humillimas enixasque preces porrexerunt, ut huiusmodi Causa penes Sacrorum Rituum Congregationem ad tramites iuris introducta, progressa atque solemniis beatificationis in Patriarchali Basilica Vaticana anno 1900 peractis feliciter coronata, novis nunc aucta signis atque prodigiis quae post indultam eidem Beatae venerationem, ipsa interveniente, divinitus patrata feruntur, de Apostolica benignitate per signaturam Commissionis resumi valeat. Hinc instante Rmo Dño Raphaele Maria Virili Episcopo tit. Troadensi et huius Causae Postulatore, attentisque litteris postulatoriis plurium Rmorum Archiepiscoporum et Episcoporum Galliae, praeeuntibus Emis et Rmis Dñis Cardinalibus Victore Luciano Lécot Archiepiscopo Burdigalensi et Francisco Richard Archiepiscopo Parisiensi, necnon universi Ordinis Filiarum B. Mariae Virginis per suas moderatrices e diversis domibus communia vota depromentis, Emus et Rmus Dñus Cardinalis Dominicus Ferrata eiusdem Causae Ponens seu Relator, in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis Comitiis subsignata die ad Vaticanum habitis, sequens dubium discutiendum proposuit: An signanda sit Commissio Reassumptionis Causae in casu et ad effectum de quo agitur? Porro Emi ac Rmi Patres Sacris tuendis Ritibus praepositi post relationem ipsius Emi Cardinalis Ponentis, audito etiam R. P. D. Alexandro Verde Sanctae Fidei Promotore, reque sedulo perpensa rescribendum censuerunt:

Affirmative seu Commissionem esse signandam si Sanctissimo placuerit. Die 8 Augusti 1905.

Quibus omnibus Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae X per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Pro-Praefectum relatis, Sanctitas Sua Rescriptum eiusdem Sacri Consilii ratum habens, Commissionem Reassumptionis Causae Canonizationis Beatae Ioannae De Lestonnac Viduae, Fundatricis Ordinis Filiarum B. M. V. propria manu signare dignata est, die 23, eisdem mense et anno.

L. S.

A. Card. TRIPEPI, Pro-Praefectus.

† D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

EX S.C.INDULGENTIARUM ET SS. RELIQUIARUM

ORDINIS MINORUM CAPUCCINORUM

Superior Regularis Absolutionem generalem propriae Communitati impertiens et sibi impertit.

Fr. Iucundus a Montonio, Ordinis Minorum Capuccinorum Procurator Generalis, Sacrae Congregationi Indulgentiarum sequentia dubia solvenda proposuit:

I. Quaenam sit formula adhibenda ad impertiendam Absolutionem generalem Regularibus modo privato, id est immediate post sacramentalem Confessionem?

II. Utrum Superior Regularis, aut eius delegatus, cum Absolutionem generalem propriae Communitati impertit, et ipsemet eamdem recipiat, an alius sacerdos ei impertire debeat? S. Congregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita respondendum censuit :

Ad I. Ad S. Rituum Congregationem (1).

Ad II. Affirmative ad 1am partem; Negative ad 2am.
Datum Romae, e Secretaria eiusdem S. C., die 1 Febr. 1905.
A. Card. TRIPEPI, Praefectus.

L.

S.

Iosephus M. Can. Coselli, Substitutus.

(1) Cfr. responsio S. R. C. relata in Actis S. Sedis, vol. 38, pag. 236 (N. R.).

[blocks in formation]

Doctissimus Canonista, qui hac in re de suo voto exquisitus fuit, nempe Rmus P. Pius a Langonio, praemisso postulato Emi Cardinalis Kopp (quod retulimus in Actis S. Sedis, vol. 38, pag. 208), addit quod in civitate Berolinensi, matrimonia invalida ex capite clandestinitatis erunt praecise matrimonia catholica, non autem haeretica, nec mixta, quia ibi Tridentina lex solos afficit catholicos (De Becker, edit. 1903, pag. 133). Deinde relatis sub n. 1 et 2 altero postulato Emi Archiepiscopi Parisiensis et relativa responsione S. C. S. Officii, subdit:

3. De ista responsione, paulo fusius infra; heic tantum videtur adnotandum quod Emus Wratislaviensis attenta sedulitate preces exaravit iuxta textum Parisiensis indulti praecitatum, allegans nimirum eamdem causam nempe frequentissimum advenarum concursum in civitatem Berolinensem, easdemque praevias conditiones, scilicet primo anteriorem de facto permanentiam semestrem, secundo permanentiam in aliqua paroecia civitatis Berolinensis, tertio dispensationem super exploratione animi: e quibus plane infertur eumdem pariter esse finem intentum, procul dubio tutiorem contra catholicorum invalida connubia securitatem, ut supra legitur. Quare, quum haec Sacra Congregatio Concilii sit competens, ut puto, in elargiendis indultis huiusmodi, nihil prorsus obesse videtur quominus Emi Patres, ita si placitum fuerit, hic et nunc, id est nequaquam expectata decisione generali seu resolutione, ut dicitur, di massima, concedant exoptatum indultum in terminis suprarelatis servataque finali clausula facto verbo cum SSmo, quae etsi forte non absolute necessaria, opportune tamen et absque ullo damno, ni fallor, addi poterit.

4. Verum enim vero supplex libellus Emi Kopp plagam veterem, ita si loqui liceat, magis ac magis exacerbavit, id est in aprico posuit evidentius difficultatem iam dudum observatam, quae nostris hisce temporibus oritur ex hodierna iurisprudentia circa matrimonia quae contrahuntur ab advenis coram parocho quasi-domicilii, rite vel non acquisiti.

Quum igitur de venmo mandato D. Secretarii H. S. Congñis, illo de themate scribere debeam, omnia quae non tam dicturus sum quam tentaturus, triplici quaesito constringi posse censeo, nimirum:

I. Qualis hodie sit iurisprudentia canonica circa quasi-domicilium et simplicem commorationem respectu matrimoniorum iuxta formam Tridentinam ineundorum?

II. An, et quibus de causis, expediat dictam iurisprudentiam tantisper immutare seu, rectius, moderare?

III. Quonam opportuniori sive securiori modo statui posset dicta moderatio?

I.

Qualis sit hodie iurisprudentia canonica

de quasi-domicilio et commoratione.

Ut propositae quaestioni plenius aptiusque respondeatur, haud inopportunum erit praevie inquirere qualis antea fuerit haec iurisprudentia, seu (quod idem est) breviter exponere progressivam evolutionem iuridicae notionis quasi-domicilii; deindeque dictae notionis elementa substantialia paulo intimius perscrutari.

§ 1. Conspectus historicus circa progressivam iurisprudentiam.

5. Supervacaneum foret adnotare quod ius canonicum a iure romano substantialem ipsius domicilii notionem desumpserit et, ut ita dicam, canonizaverit, inquantum scilicet domicilium importat commorationem in loco cum voluntate ibidem perpetuo remanendi, si nihil inde avocet. Pronum utique fuit, et adhuc nunc permanet iuristis et casuistis per longum et latum disceptare de conditionibus in concreto translatae commorationis, necnon de voluntate satis vel non satis comprobata, tali talive loco, perpetuo vel obiter tantum inhabitandi; sed in iure speculativo tum romano tum canonico, ubi adest factum commorationis et voluntas perpetuo commorandi, ibi habetur certe domicilium.

At vero non sic de quasi-domicilio. « Leges romanae quasi-domicilium ignorant, ait d' Annibale (Summula, part. 1, tract. 1, n. 84, nota 23); et quidem meritissime, quum una alterave lex romani codicis, in qua pauci canonistae fundamentum vel saltem vestigium quasi-domicilii reperire volunt, loquatur tantum de felegatis aut de militibus in praesidiis stabilibus aut aliis huiusmodi personis, quibus non quasi-domicilium agnoscitur, sed domicilium imponitur necessarium, coactum, quod plerumque domicilium imperfectum audit, per oppositionem ad perfectum et verum, minime vero per similitudinem cum illo, quamvis etiam imperfecto, quod dicimus hodie quasi-domicilium. Istud ultimum a iure canonico, eoque solo, fuisse inductum ambigi non posse videtur.

Haud tamen excogitare debet quod in iure ecclesiastico quasi-domicilium inductum fuerit immediate, ex abrupto, per modum v. g. cuiusdam legis seu canonis peculiaris: e contra notio quasi-domicilii nonnisi pedetentim (et hodiedum incomplete) stabilita fuit, per modum exege

« ÖncekiDevam »