Sayfadaki görseller
PDF
ePub

n. 26) et Reiffenstuel (Ius. Can., tit. eod., § 9, n. 267 et seqq.). Item observat defensor quod obiectum actionis a parocho intentatae est longe diversum a libello reconventionali Archisodalitatis pro iudicio petitorio; dum enim parochus institit pro redintegratione iurisdictionis parochialis usurpatae; e contra per actionem reconventionalem asseritur iurisdictio parochialis Archisodalitati intra hospitale et eidem domos adnexas: quam confusionem penitus abstulit iudex secundi gradus quaestionem coarctans tantum ad limites possessorii iudicii. Insuper procurator contendit iniuria per sententiam primi gradus declaratum fuisse Rectorem Archisodalitatis in praesens potiri parochiali iurisdictione in praefatis claustralibus domibus; privilegium enim hoc eatenus concessum fuit quatenus hospitale extiterat exemptum; at hospitale a saeculo non amplius extat; ergo cessata causa finali privilegii, et ipsum privilegium cessasse dicendum est. Neque diversa sequitur conclusio, etiamsi res expendatur in ratione contractus. Concordia enim, qua Rectori Archisodalitatis ius concedebatur parochialitatis super cunctis personis sive in hospitali sive in domibus claustralibus, subscripta fuit quatenus aedes respiciebant hospitale; at cum haec conditio non amplius existat, et ipse contractus natura sua rescissus intelligi debet.

Demum patronus loquitur de inoleta observantia, vi cuius parochus pristinam recuperavit iurisdictionem in dictis aedibus; sive quia, nemine contradicente, plura funera peregit ex. gr. a. 1850, 1862, 1866 et 1879 etc. sive quia dictae aedes ex cessatione hospitalis reductae fuerunt ad usum privatum imo et profanum ipsius mensae nummulariae hebraicae.

Dubium. An sententia Vicariatus Urbis diei 18 Augusti 1902 confirmanda sit vel infirmanda in casu.

Resolutio. S. Congregatio Concilii, omnibus hinc inde perpensis, die 25 Februarii 1905 respondendum duxit: Sententiam esse infirmandam.

Colliges. 1°. Associationes funebres defunctorum in loco

exempto, absque interventu aut consensu parochi, fieri debent recto tramite et sine pompa.

2o. Benedictiones domorum exemptarum in Sabbato Sancto cum superpelliceo et stola peragi valent, etiam pertranseundo per vias parochiali iurisdictioni subiectas.

3o. Deiectus per violentiam expulsivam a possessione rerum corporalium ante omnia restituendus est, nulla exceptione dominii admissa ex parte spoliatoris.

4o. Dum e contra spoliatus per violentiam tantum turbativam a quasi possessione iurium incorporalium restituendus quidem est, sed non ante omnia; unde admitti potest exceptio dominii in spoliante.

5°. Verum spoliatus agens in possessorio recuperandae possessionis tenetur excipere contra spoliatorem allegando privilegium spoliationis, antequam reus spoliator audiatur.

6o. Secus enim spoliato restitutio ante omnia facienda non est, quia expresse vel saltem tacite consentit iudicium petitorium cumulari cum possessorio.

7°. In casu ex una parte non agitur de vera spoliatione sed tantum de involuntario errore iam confesso, ac praeterea privilegium spoliationis a parocho allegatum non fuit; ex altera vero legitimum fuit ius Archisodalitatis exercendi iura parochialia quoad funera et quoad benedictionem domorum.

ALBAE POMPEIEN.

REMOTIONIS A PAROECIA

Decernitur remotio oeconomica parochi a propria paroecia ex odio plebis.

Compendium facti. Sacerdos N. N. usque ab a. 1884 parochi officium in quodam oppido Albensis dioecesis diligenter exercere videbatur, sed eiusdem aspera ac minus cauta indoles in suis iuribus tuendis graves iras atque offensiones

excitavit. Inter infensos expertus est eiusdem oppidi municipium, cui litem admoverit quaedam iura ad paroeciam spectantia vindicandi causa. Hinc a. 1896 recursus Episcopo oblatus est a pluribus parochianis subscriptus atque ab omnibus fere municipii consiliariis approbatus, quo expetebatur ut eo remoto, alter sacerdos eidem paroeciae sufficeretur; quinimo eo deventum est ut plures parochialem domum peterent, lapides in eam iacerent ipsumque parochum conviciis publice afficerent.

Exinde Episcopus, cum duodecim sacerdotes, quos percontatus est, de alieno parochianorum animo testati sint et de parochi indole ad odium sibi pariendum idonea, hanc S. C. certiorem reddit; quae a. 1896 eidem praecipit ut pro tunc idem parochus relicta residentia alio discederet, posito in paroecia substituto, qui res componere valeret. Sed quum et hic modus incassum processisset, eadem S. C. a. 1897 iterum Episcopo rescripsit, ut eidem Praeposito renuntiationem paroeciae suadere curaret, et translationem ad paroeciam eiusdem vel parum inferioris momenti proponeret. Parochus autem dictam renuntiationem peragendam renuit, aliamque paroeciam ab Episcopo ei oblatam inferioris quidem redditus, pensione tamen adaugendam, accipere detrectavit. Unde eadem S. C. statuit ut, praevia renuntiatione paroeciae, annua ei pensio lib. 400 reservaretur supra reditibus paroeciae, donec ipse de congruo beneficio provideretur. Id etiam posthabuit dictus parochus, qui insuper a. 1901 in paroeciam rediit, ubi plures parochiani domum paroecialem lapidibus impeterunt conviciaque in ipsum parochum iterum protulerunt, adeo ut postero mane protinus discedere coactus fuerit. Quapropter Episcopus, ut eiusdem parochi remotionem decerneretur, apud H. S. C. institit, quae a. 1902 eidem Episcopo rescripsit ut offerret Praeposito congruam pensionem, vel beneficium aut aliam provisionem quae non habeat curam animarum. Hinc cum Ordinarius quandam eidem cappellaniam

obtulisset, hanc minus sibi convenire idem parochus ratus est, addens se quidem ad renuntiationem parochiae peragendam paratum esse, dummodo pensio lib. 1200 ei assignaretur. Quod quidem, cum in damnum eiusdem paroeciae nimis vergeret, pensio lib. 500, quarum 300 ex reditibus beneficii parochialis et 200 ex reditibus pii Operis dioecesani pro parochis, ipsi ab Episcopo proposita fuit. Verum cum idem differret, et dictae paroeciae providere necesse esset, Episcopus processu super odium plebis, prout H. S. C. antea iusserat, expleto, rem detulit ad S. Sedem.

Animadversiones parochi. Patronus duo probare nititur, videlicet in casu odium erga eumdem parochum haud existere, et quamvis detur ut subsistat, minime ipsius parochi culpa fuisse excitatum paucosque tantum e plebe fovisse. Petitionem, qua parochi remotionem efflagitabatur, ad examen revocat, et ostendit eam prouti certam odii significationem parochianorum haberi non posse; origo enim huius petitionis iuxta advocatum repetenda est ex nimia propensione qua fideles ferebantur erga Vice-curatum. Hinc abrepta fuit occasio colligendi subscriptiones, quae ex fraude extortae fuerunt. Patronus non diffitetur quidem parochum conviciis fuisse affectum et lapides in parochialem domum coniectos esse; verum ratio habenda est non de iis qui seditiosae turbae interfuerint, sed de numero eorum qui revera vel hostiles clamores emiserint vel lapides proiecerint, cum notum sit plures saepe turbis commisceri curiositate potiusquam adverso animo motos. Quare in irritum caderet ipsa parochorum inamovibilitas, si paucorum aversio aegre ferentium parochum, prouti totius populi vel saltem maioris partis esset spectanda.

Deinde advocatus probare satagit odium plebis, si existat, non fuisse culpa parochi excitatum, quum ipse nullam dederit causam aversionis, subscriptionum et turbarum. Dum e contra aestimatione et laude dignus est, quia in sacro mi

nisterio zelum ac diligentiam adhibuit, sive pias consuetudines instituendo sive administrando sacramenta, sive proprio aere Vice-parochum alendo atque pauperes sublevando: quod si lites adversus aliquos intenderit, hoc fecit pro tuendis iuribus ecclesiae et paroeciae. Item munus Vice-parochi in aliis paroeciis gessit, nunquam querelis locum dedit, et in ipsa sua paroecia usque ad a. 1896 concordiam servavit. Ipse potius fuit victima odii plebis, eo vel magis quod fuit quolibet praesidio destitutus, etiam Vice-parochorum qui res componere non sategerunt. Accusationes autem contra bonos mores non sunt attendendae, sive quia plures testes negant parochum nimia usum fuisse libertate cum mulieribus, sive quia hac in re processus instructus non fuit.

Quare concludit, etsi plebis odium in eodem parocho adesse iudicaretur, hoc tamen cum eidem haud vitio verti possit, ipsius remotio non in poenam sed ex quodam prudentiae temperamento ea lege foret decernenda, ut non antea esset removendus e sua paroecia, quam alia eiusdem gradus eiusdemque reditus ei offeratur; prout factum esse recolit in Eystettensi 22 Sept. 1742, in Limburgensi 19 Dec. 1857, in Herbipolensi 21 Dec. 1860, in Cantonis Ticini 1901 etc. Animadversiones ex officio. Promotor fiscalis in processu habito diei 4 Dec. 1902 deducit: << clare constare odium plebis contra dictum Praepositum, quod publice prodiit tum supplici libello a pluribus subscripto, quo parochi remotio poscebatur, tum iteratis tumultibus; eiusmodi odium a gravibus causis originem ducere, quae repetuntur sive ab eius indole intollerabili, litium et vindictae cupida, sive a controversiis adversus municipium, confraternitates et nonnullos parochianos etc.; ipsum haud bona fama gaudere quoad mores, et publice dictitari nimia familiaritate usum fuisse cum mulieribus; quinimo nihil hucusque laboris et industriae adhibuisse ad benevolentiam sibi conciliandam sed magis magisque animos a se amovisse, quamvis administratores spiri

« ÖncekiDevam »